|
1. Ad petendum a Deo, similitudinibus Christus hortatur.
Audivimus nos exhortantem Dominum nostrum, coelestem magistrum, et
fidelissimum consiliarium, eumdem hortatorem, ut petamus, et datorem
cum petimus. Audivimus eum in Evangelio hortantem nos eum petere
instanter, et pulsare usque ad similitudinem improbitatis. Proposuit
enim nobis, exempli gratia: Si quis vestrum haberet amicum, a quo
nocte peteret tres panes, cum illi amicus de via venisset, et quod ei
apponeret non haberet: si autem ille respondeat jam se requiescere, et
servos suos secum, nec debere illius precibus inquietari, ille autem
pulsando instet et perseveret, nec pudore territus abscedat, sed
necessitate coactus immineat: surrecturum illum, etsi non propter
amicitiam, certe propter illius improbitatem, et daturum ei quantos
voluerit. Quantos autem voluit? Nihil plus ille voluit quam tres.
In hac ergo similitudine adjunxit hortationem Dominus, et omnino
stimulavit nos petere, quaerere, pulsare, donec accipiamus quod
petimus, quod quaerimus, quod pulsamus, usus exemplo a contrario:
sicut de illo judice qui nec Deum timebat, nec homines reverebatur,
et tamen cum eum quaedam vidua interpellaret quotidie, taedio victus
dedit quod beneficio non potuit invitus (Luc. XVIII, 1-8).
Dominus autem noster Jesus Christus inter nos petitor, cum Patre
dator, non utique nos tantum hortaretur ut peteremus, nisi dare
vellet. Erubescat humana pigritia: plus vult ille dare, quam nos
accipere: plus vult ille misereri, quam nos a miseria liberari: et
utique si non liberati fuerimus, nos miseri remanebimus. Nam ille
quod nos hortatur, propter nos hortatur.
2. Amicus de via veniens reficiendus. Evigilemus, et hortanti
credamus, promittenti obsequamur, et ad dantem gaudeamus. Fortassis
enim et nobis aliquando venit amicus de via, et non invenimus quod ei
apponeremus; et necessitatem passi sumus, et accepimus et nobis et
illi. Fieri enim non potest, nisi ut aliquis passus fuerit amicum
aliquid interrogantem, quod respondere non possit: et tunc se invenit
non habere, quando coactus est dare. Venit tibi amicus de via, id
est, de vita hujus saeculi, in qua omnes velut peregrini transeunt,
nec ullus quasi possessor manet; sed omni homini dicitur: Refectus
es, transi; age iter, da venturo locum (Eccli. XXIX, 33).
Aut forte de via mala, hoc est, de vita mala, fatigatus nescio quis
amicus tuus, non inveniens veritatem, qua audita et percepta beatus
fiat, sed lassatus in omni cupiditate et egestate saeculi, venit ad
te, tanquam ad christianum, et dicit: Redde mihi rationem, fac me
Christianum. Et interrogat quod forte tu per simplicitatem fidei
nesciebas: et non est unde reficias esurientem, et te admonitus
invenis indigentem; et cum vis docere, cogeris discere: et dum
erubescis eum qui interrogavit, quod quaerebat non in te inveniens,
compelleris quaerere, ut merearis invenire.
3. Amicus alius media nocte interpellatus ut det tres panes. Et ubi
quaeras? Ubi, nisi in dominicis Libris? Fortassis quod ille
interrogavit, in libro positum est, sed obscurum est. Forte dixit
hoc Apostolus in Epistola sua. Sic dixit, ut legere possis,
intelligere non possis: transire non permitteris. Urget enim
interrogator; ipsum Paulum, aut Petrum, aut aliquem prophetam
interrogare non sineris. Jam enim requiescit familia ista cum Domino
suo, et saeculi hujus ignorantia valida est, hoc est, nox media, et
urget amicus esuriens. Tibi forte sufficiebat simplex fides, illi non
sufficit. Numquid deserendus est? numquid de domo projiciendus est?
Ergo ad ipsum Dominum, ad ipsum cum quo familia requiescit, pulsa
orando, pete, insta. Non quomodo amicus ille in similitudine
positus, taedio victus surget et dabit. Dare vult: tu pulsans nondum
accepisti; pulsa, dare vult. Et quod dare vult, differt, ut
amplius desideres dilatum, ne vilescat cito datum.
4. Tres panes dati. Cum autem perveneris ad tres panes, hoc est,
ad cibum et intelligentiam Trinitatis, habes et unde vivas, et unde
pascas. Nec peregrinum venientem de via reformides, sed excipiendo
civem domesticum facias: nec timeas ne finias. Non panis ille
finietur, sed indigentiam tuam finiet. Panis est, et panis est, et
panis est: Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus.
Aeternus Pater, coaeternus Filius, coaeternus Spiritus sanctus.
Incommutabilis Pater, incommutabilis Filius, incommutabilis
Spiritus sanctus. Creator et Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus. Pastor et vitae dator, et Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus. Cibus et panis aeternus, et Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus. Disce, et doce; vive, et pasce. Deus qui tibi
dat, nihil melius quam se tibi dat. Avare, quid aliud quaerebas?
Aut si aliud petas, quid tibi sufficit, cui Deus non sufficit?
5. Fides, spes, charitas, Dei dona. Sed opus est ut habeas
charitatem, habeas fidem, habeas spem: ut possit tibi dulce esse quod
datur. Et haec ipsa tria sunt, fides, spes, charitas. Et haec
ipsa dona Dei sunt. Nam fidem ab ipso accepimus: Sicut Deus,
inquit, unicuique partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3).
Et spem ab ipso accepimus, cui dicitur: In quo spem dedisti mihi
(Psal. CXVIII, 49). Et charitatem ab ipso accepimus, de
quo dicitur: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Sed haec
itidem tria aliquantulum sunt diversa; sed omnia Dei dona. Manent
enim tria haec, fides, spes, charitas: major autem horum charitas
(I Cor. XIII, 13). In illis panibus non est dictus aliquis
panis major aliis: sed simpliciter petiti, et dati tres panes.
6. Tria eadem rursus significata. Panis, charitas. Piscis,
fides. Ecce alia tria: Quis est vestrum, a quo petit filius suus
panem, numquid lapidem porriget ei? Aut quis est vestrum, a quo
petit piscem, numquid serpentem porriget ei? Aut a quo petit ovum,
numquid porriget ei scorpionem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis
bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis
est, dabit bona petentibus se? Tria ergo rursus ista consideremus,
ne forte ibi sint illa tria, fides, spes, charitas: major autem
horum charitas. Pone ergo tria, panem, piscem, ovum: major horum
panis. Ideo bene panem intelligimus in his tribus charitatem.
Propterea pani lapidem opposuit, quia duritia contraria est
charitati. Piscem fidem intelligimus. Dixit quidam sanctus, et nos
dicere delectat: Piscis bonus, pia est fides. Vivit inter fluctus,
nec frangitur aut solvitur fluctibus. Vivit inter tentationes
tempestatesque hujus saeculi, pia fides: saevit mundus, et integra
est. Tantum contrarium fidei serpentem illum observa. In fide enim
desponsata est illa, cui dicitur in Canticis canticorum: Veni de
Libano, sponsa mea, veniens et pertransiens ab initio fidei (Cant.
IV, 8). Ideo et desponsata, quia desponsationis initium fides
est. Promittitur enim ab sponso aliquid, et promissa fide detinetur.
Opposuit autem Dominus serpentem pisci, diabolum fidei. Propterea
desponsatae huic dicit Apostolus, Desponsavi vos uni viro, virginem
castam exhibere Christo: et, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit
astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in
Christo (II Cor. XI, 2, 3); id est, quae est in fide
Christi. Habitare enim, inquit, Christum per fidem in cordibus
vestris (Ephes. III, 17). Diabolus ergo non corrumpat
fidem, non devoret piscem.
7. Ovum, spes. Restat spes, quae, quantum mihi videtur, ovo
comparatur. Spes enim nondum pervenit ad rem: et ovum est aliquid,
sed nondum est pullus. Quadrupedes ergo filios pariunt, aves autem
spem filiorum. Spes ergo ad hoc nos hortatur, ut praesentia
contemnamus, futura exspectemus; ea quae retro sunt obliviscentes,
cum Apostolo in anteriora extendamur. Sic enim dicit: Unum autem,
quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum
intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu
(Philipp. III, 13, 14). Nihil ergo tam inimicum est
spei, quam retro respicere, id est, in eis rebus, quae
praeterlabuntur et transeunt, spem ponere: sed in his quae nondum
datae sunt, sed dandae quandoque nunquam transibunt. Quando autem
scatet tentationibus mundus, velut pluvia Sodomae sulfurea, metuendum
est exemplum uxoris Loth. Retro enim respexit; et ubi respexit, ibi
remansit. In salem conversa est (Gen. XIX, 26), ut
prudentes condiret exemplo. Apostolus Paulus de hac spe ita
loquitur: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non
est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non
videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24,
25). Quod enim videt quis, quid sperat? ovum est. Est ovum, et
pullus nondum est. Et testudine tectum est: non videtur, quia
operitur: cum patientia exspectetur; fervescat, ut viviscat.
Intende, extendere in anteriora, obliviscere praeterita. Quae enim
videntur, temporalia sunt. Non respicientes, inquit, quae
videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia
sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18).
In illa ergo quae non videntur, extende spem: exspecta, sustine.
Noli retro respicere. Ovo tuo scorpium time. Vide quia de cauda
percutit, quam retro habet. Non ergo scorpius perimat ovum tuum,
mundus iste spem tuam, ut ita dicam, veneno eo contrario, quo
retrario. Quanta tibi loquitur mundus, quanta post dorsum strepit,
ut retro respicias: id est, ut in rebus praesentibus (nec
praesentibus; non enim dicenda sunt praesentia nunquam stantia) spem
tuam ponas; et ab eo quod promisit Christus et nondum dedit, sed quia
fidelis est dabit, avertas animum tuum, et velis requiescere in mundo
pereunte.
8. Clades et vastationes quomodo Christianis utiles. Ideo enim
Deus felicitatibus terrenis amaritudines miscet, ut alia quaeratur
felicitas, cujus dulcedo non est fallax: et de ipsis amaritudinibus
conatur mundus avertere ab eo quod intendis in anteriora, et retro
convertere. De ipsis amaritudinibus, de ipsis tribulationibus
murmuras, et dicis: Ecce pereunt omnia christianis temporibus. Quid
strepis? Non hoc promisit mihi Deus, quod ista non peribunt: non
hoc mihi promisit Christus. Aeterna promisit aeternus: si
credidero, ex mortali fiam aeternus. Quid strepis, o munde immunde?
quid strepis? Quid avertere conaris? Tenere vis periens: quid
faceres, si maneres? Quem non deciperes dulcis, si amarus alimenta
mentiris? Ego si habeo spem, si teneo spem, ovum meum non est ab
scorpione percussum. Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus
ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Felix sit mundus,
evertatur mundus: Benedicam Dominum, qui fecit mundum. Benedicam
prorsus. Secundum carnem bene sit, secundum carnem male sit:
Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. Nam
si benedico quando bene est, et blasphemo quando male est; suscepi
scorpionis aculeum, compunctus retro respexi; quod absit a nobis.
Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum
est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21).
9. Civitas et regnum in coelis aeternum eos manent. Manet civitas
quae nos carnaliter genuit. Deo gratias. Utinam et spiritualiter
generetur, et nobiscum transeat ad aeternitatem. Si non manet civitas
quae nos carnaliter genuit, manet quae nos spiritualiter genuit.
Aedificans Jerusalem Dominus (Psal. CXLVI, 2). Numquid
dormitando aedificium suum perdidit, aut non custodiendo hostes
admisit? Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui
custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Et quam civitatem? Non
dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal. CXX,
4). Quid est Israel, nisi semen Abrahae? Quid est semen
Abrahae? nisi Christus? Et semini tuo, inquit, quod est
Christus. Et nobis quid? Vos autem Christi: ergo semen Abrahae
estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 16,
29). In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes (Gen.
XXII, 18). Civitas sancta, civitas fidelis, civitas in terra
peregrina, in coelo fundata est. O fidelis, noli corrumpere spem,
noli amittere charitatem, accinge lumbos tuos, ascende, praetende
lucernas tuas, exspecta Dominum, quando veniat a nuptiis (Luc.
XII, 35, 36). Quid expavescis, quia pereunt regna terrena?
Ideo tibi coeleste promissum est, ne cum terrenis perires. Nam ista
peritura praedicta sunt, praedicta omnino. Non enim negare possumus
quod praedictum est. Dominus tuus quem exspectas, dixit tibi:
Exsurget gens super gentem, et regnum super regnum (Marc.
XIII, 8). Habent mutationes terrena regna: veniet ille de quo
dictum est, Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33).
10. Terreno regno aeternitas adulatorie promissa. Qui hoc terrenis
regnis promiserunt, non veritate ducti sunt, sed adulatione mentiti
sunt. Poeta illorum quidam induxit Jovem loquentem, et ait de
Romanis,
|
His ego nec metas rerum, nec tempora pono:
Imperium sine fine dedi.
|
|
|
Virgil. lib. 1, Aeneid. vers. 278, 279
|
Non plane ita respondet veritas. Regnum hoc, quod sine fine
dedisti, o qui nihil dedisti, in terra est, an in coelo? Utique in
terra. Et si esset in coelo, Coelum et terra transient (Luc.
XXI, 33). Transient quae fecit ipse Deus; quanto citius quod
condidit Romulus? Forte si vellemus hinc exagitare Virgilium, et
insultare, quare hoc dixerit; in parte tolleret nos, et diceret
nobis: Et ego scio; sed quid facerem qui Romanis verba vendebam,
nisi hac adulatione aliquid promitterem quod falsum erat? Et tamen et
in hoc cautus fui, quando dixi,
|
“Imperium sine fine dedi,”
|
|
Jovem
ipsorum induxi, qui hoc diceret. Non ex persona mea dixi rem falsam,
sed Jovi imposui falsitatis personam: sicut Deus falsus erat, ita
mendax vates erat. Nam vultis nosse quia ista noveram? Alio loco,
quando non Jovem lapidem induxi loquentem, sed ex persona mea locutus
sum, dixi:
|
Non res Romanae perituraque regna.
|
|
|
Virgil. Georg. lib. 2, vers. 498
|
Videte quia dixi peritura regna. Dixi peritura regna, non tacui.
Peritura, veritate non tacuit: semper mansura, adulatione promisit.
11. Constantia in ferendis adversis. Sursum cor. Gallina
evangelica. Non ergo deficiamus, fratres: finis erit terrenis
omnibus regnis. Nunc si finis est, Deus videt. Forte enim nondum
est, et infirmitate quadam, vel misericordia, vel miseria hoc
optamus, ut nondum sit: numquid tamen ideo non erit? Figite spem in
Deum, aeterna concupiscite, aeterna exspectate. Christiani estis,
fratres, christiani sumus. Non ad delicias Christus in carnem
descendit: toleremus potius praesentia quam diligamus: adversorum est
manifesta pernicies, prosperorum falsa blandities. Time mare et
quando malacia est. Omnino non frustra audiamus, sursum cor. Quid
ponimus cor in terra, cum videamus quia evertitur terra? Nos non
possumus nisi exhortari vos, ut habeatis quod dicatis, et quod pro spe
vestra respondeatis insultatoribus et blasphematoribus nominis
christiani. Nemo vos murmurando avertat ab exspectatione futurorum.
Omnes qui propter istas adversitates blasphemant Christum nostrum,
cauda scorpionis sunt. Nos ovum nostrum sub alis illius gallinae
ponamus evangelicae, quae clamat: Jerusalem, Jerusalem, illi
falsae et perditae, quoties volui colligere filios tuos, tanquam
gallina pullos suos, et noluisti (Matt. XXIII, 37)? Non
nobis dicatur, Quoties volui, et noluisti? Illa enim gallina divina
Sapientia est: sed assumpsit carnem, ut pullis congrueret. Videte
gallinam hispidam plumis, dimissis alis, voce fracta, et quassa, et
lassa, et languida congruere parvulis suis. Ovum ergo nostrum, id
est, spem nostram sub alis illius gallinae ponamus.
12. Romae vastatio religioni christianae sive idololatriae
exstinctioni falso tributa. Animadvertistis forte, quomodo gallina
concidat scorpionem. Utinam ergo et istos blasphemantes, in terra
reptantes, de cavernis prodeuntes, et male pungentes, illa gallina
concidat et devoret, in corpus suum trajiciat, et in ovum vertat.
Non irascantur: commoti videmur; sed maledicta maledictis non
reddimus. Maledicimur et benedicimus, blasphemati deprecamur (I
Cor. IV, 12, 13). Sed non dicat de Roma, dictum est de
me: O si taceat de Roma : quasi ego insultator sim, et non potius
Domini deprecator, et vester qualiscumque exhortator. Absit a me,
ut insultem. Avertat Deus a corde meo, et a dolore conscientiae
meae. Ibi multos fratres non habuimus? non adhuc habemus? Portio
peregrinantis Jerusalem civitatis non ibi magna degit? non ibi
temporalia pertulit ? sed aeterna non perdidit. Quid ergo dico, cum
de illa non taceo, nisi quia falsum est quod dicunt de Christo
nostro, quod ipse Romam perdiderit, quod dii lapidei Romam tuebantur
et lignei? Adde pretium, aerei. Adde plus, argentei et aurei:
Idola gentium argentum et aurum. Non dixit, Lapis; non dixit,
Lignum; non dixit, Testa: sed quod pro magno habent, argentum et
aurum. Tamen ipsum argentum et aurum oculos habent, et non vident
(Psal. CXIII, 4, 5). Dii aurei et dii lignei ad pretium
dispares sunt: ad habere oculos et non videre, pares sunt. Ecce
qualibus Romam docti homines custodibus commiserunt, habentibus
oculos, et non videntibus. Aut si Romam servare potuerunt, quare
ipsi ante perierunt? Inquiunt: Tunc periit Roma. Tamen
perierunt. Non, inquiunt, ipsi perierunt, sed simulacra eorum.
Quomodo ergo custodirent tecta vestra, qui non potuerunt custodire
simulacra sua? Alexandria olim tales deos perdidit. Constantinopolis
ex quo condita est in magnam civitatem, quoniam a christiano imperatore
condita est, olim deos ipsos falsos perdidit: et tamen et crevit, et
crescit, et manet. Quamdiu vult Deus, manet. Non enim et illi
civitati, quia hoc dicimus, aeternitatem promittimus. Carthago in
nomine Christi manet, et olim eversa est Coelestis, quia non fuit
coelestis, sed terrestris.
13. Eversis idolis non exinde Romanam cladem accidisse. Et illud
quod dicunt non est verum, quia continuo diis perditis Roma capta
est, afflicta est. Prorsus non est verum: ante simulacra ipsa eversa
sunt; et sic victi sunt Gothi cum Rhadagayso. Mementote, fratres,
mementote: non est longum, pauci anni sunt, recordamini. Eversis
in urbe Roma omnibus simulacris, Rhadagaysus rex Gothorum cum
ingenti exercitu, multo numerosiore quam Alarici fuit, venit.
Paganus homo erat Rhadagaysus: Jovi sacrificabat quotidie.
Nuntiabatur ubique quod a sacrificiis non desisteret Rhadagaysus.
Tunc omnes isti: Ecce nos non sacrificamus, ille sacrificat, vinci
habemus a sacrificante, quibus non licet sacrificare. Deus ostendens
quia non in istis sacrificiis est ipsa temporalis salus, ipsa regna
terrena, victus est Rhadagaysus, adjuvante Domino, miro modo.
Postea venerunt Gothi non sacrificantes, etsi fide christiana non
Catholici, tamen idolis inimici; venerunt idolis adversantes, et
ipsi ceperunt: vicerunt de idolis praesumentes, et perdita idola adhuc
quaerentes, et perditis adhuc sacrificare cupientes. Sed ibi erant et
nostri, et afflicti sunt: sed noverant dicere, Benedicam Dominum in
omni tempore (Psal. XXXIII, 2). Afflicti sunt in regno
terreno: sed regnum coelorum non perdiderunt: imo ad illud capessendum
exercitatione tribulationum meliores effecti sunt. Et si in
tribulationibus non blasphemaverunt, tanquam integra vasa de fornace
exierunt, et dominica benedictione repleti sunt. Isti autem
blasphematores, terrena sectantes, terrena desiderantes, in terrenis
spem ponentes, cum ista velint nolint perdiderint, quid tenebunt? ubi
remanebunt? Foris nihil, intus nihil: inanis arca, inanior
conscientia. Ubi requies? ubi salus? ubi spes? Veniant ergo,
desinant blasphemare, discant adorare: scorpii pungentes a gallina
comedantur, in corpus trajicientis convertantur; in terra
exerceantur, in coelo coronentur.
|
|