|
1. Pharisaeorum exterior mundities. Audistis sanctum Evangelium,
quomodo Dominus Jesus, in eo quod Pharisaeis dicebat, suos utique
discipulos commonebat, ne in corporis mundatione putarent esse
justitiam. Omni enim die Pharisaei, antequam pranderent, abluebant
se aqua: quasi quotidiana lavatio possit cordis esse mundatio.
Denique quales essent, ostendit. Ille dicebat qui videbat: non enim
tantum facies eorum, sed etiam interiora cernebat. Denique ut hoc
sciatis, ille Pharisaeus cui respondit Christus, apud se ipsum
cogitavit, voce non sonuit, et ille tamen audivit. Apud se enim
reprehendit Dominum Christum, quia sic venit ad convivium ejus non
lotus. Ille cogitabat, hic audiebat, ideo respondebat. Quid ergo
respondit? Nunc vos, Pharisaei, quod foris est paropsidis lavatis:
intus autem pleni estis dolo et rapina. O venire ad prandium! quomodo
non pepercit homini a quo fuerat invitatus? Magis objurgando
pepercit, ut correcto in judicio parceret. Deinde quid ostendit
nobis? Quia et Baptismum, quod semel adhibetur, per fidem mundat.
Fides autem intus est, non foris. Unde dicitur et legitur in
Actibus Apostolorum, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9).
Et apostolus Petrus in Epistola sua ita loquitur: Sic, inquit, et
vobis dedit similitudinem de arca Noe, quomodo octo animae salvae
factae sunt per aquam. Et adjunxit: Sic et vos simili forma
Baptisma salvos faciet; non carnis depositio sordium, sed
conscientiae bonae interrogatio (I Pet. III, 20, 21).
Hanc conscientiae bonae interrogationem Pharisaei contemnebant, et
quod erat foris lavabant: intus inquinatissimi permanebant.
2. Eleemosyna an sine fide mundare possit. Et quid eis ait postea?
Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Laudata
est eleemosyna, facite et probate. Sed paulisper attendite:
Pharisaeis dictum est. Pharisaei isti Judaei erant, quasi egregii
Judaeorum. Nobiliores enim atque doctiores tunc Pharisaei
vocabantur. Baptismo Christi abluti non erant: in Christum Filium
Dei unigenitum, qui inter illos ambulabat, et ab eis non
agnoscebatur, nondum crediderant. Quomodo ergo eis dicit, Date
eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Si audirent illum
Pharisaei, et darent eleemosynas, jam secundum verbum ejus munda
illis essent omnia; quid opus erat ut crederent in eum? Si autem
mundari non possent, nisi credentes in eum qui fide mundat cor; quid
est, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Attendamus,
et forte ipse exponit?
3. Eleemosynae Pharisaeorum insufficientes. Cum haec dixisset,
sine dubio cogitaverunt illi quia dabant eleemosynas. Et quomodo
dabant? Omnia sua decimabant, de omnibus suis fructibus decimam
partem detrahebant, et ipsam dabant. Non facile hoc aliquis facit
Christianus. Ecce quod faciebant Judaei. Non triticum solum, sed
et vinum et oleum: neque hoc solum, sed etiam et res contemptibiles
propter praeceptum Dei, cuminum, rutam, mentam et anethum totum
decimabant: id est, decimam partem detrahebant, et eleemosynas
dabant. Credo ergo quia revocaverunt ad se, et putaverunt Dominum
Christum inaniter loqui, quasi eis qui non facerent eleemosynas: cum
ipsi scirent opera sua, quod et minutissima et contemptibilia fructuum
suorum decimabant, et eleemosynas dabant. Irriserunt illum apud se
talia dicentem, quasi hominibus qui eleemosynas non facerent.
Hoc Dominus sciens, continuo subjunxit: Verumtamen vae vobis,
Scribae et Pharisaei, qui decimatis mentam, cuminum et rutam, et
omne olus. Ut sciatis, novi eleemosynas vestras. Certe istae sunt
eleemosynae vestrae, istae sunt decimae: etiam minuta quaeque et
contemptibilia fructuum vestrorum decimatis: Et relinquitis graviora
Legis, judicium et charitatem. Attendite. Reliquistis judicium et
charitatem, et decimatis olera. Non est hoc facere eleemosynam. Et
haec, inquit, oportet facere, et illa non omittere. Quae facere?
Judicium et charitatem, justitiam et misericordiam; et illa non
omittere. Facite illa: sed ista praeponite.
4. Vera eleemosyna quae fieri jubetur. Si haec ita sunt, quid
illis dixit, Facite eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis?
Quid est, Facite eleemosynam? Facite misericordiam. Quid est,
Facite misericordiam? Si intelligis, a te incipe. Quomodo enim es
misericors alteri, si crudelis sis tibi? Date eleemosynam, et omnia
munda sunt vobis. Facite veram eleemosynam. Quid est eleemosyna?
Misericordia, Audi Scripturam: Miserere animae tuae placens Deo
(Eccli. XXX, 24). Fac eleemosynam, miserere animae tuae
placens Deo. Mendicat ante te anima tua, redi ad conscientiam tuam.
Quicumque male vivis, quicumque infideliter vivis, redi ad
conscientiam tuam: et ibi invenis mendicantem animam tuam, invenis
egentem, invenis pauperem, invenis aerumnosam, invenis forte nec
egentem, sed egestate obmutescentem. Nam si mendicat, esurit
justitiam. Quando inveneris talem animam tuam (intus in corde tuo
sunt illa), fac prius eleemosynam, da illi panem. Quem panem? Si
Pharisaeus interrogaret, diceret illi Dominus: Fac eleemosynam cum
anima tua. Hoc enim illi dixit; sed ille non intellexit, quando
enarravit illis eleemosynas quas faciebant, et putabant latere
Christum; et ait illis: Novi quia facitis; decimatis mentam et
anethum, cuminum et rutam: sed ego alias eleemosynas loquor:
contemnitis judicium et charitatem. In judicio et charitate fac
eleemosynam cum anima tua. Quid est in judicio? Respice, et
inveni; displice tibi, pronuntia in te. Et quid est charitas?
Dilige Dominum Deum in toto corde tuo, et tota anima tua, et tota
mente tua; dilige proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII,
37, 39): et fecisti misericordiam prius cum anima tua, in
conscientia tua. Hanc autem eleemosynam si praetermittis, da quod
vis, dona quantum vis; retrahe de fructibus tuis, non decimas, sed
dimidias; novem partes da, et unam tibi dimitte: nihil facis, quando
tecum non facis, et tecum pauper es. Anima tua vescatur, ne fame
pereat. Da illi panem. Quem panem, inquit? Ipse tecum loquitur.
Tu si audires, et intelligeres, et crederes Domino, ipse tibi
diceret: Ego sum panis vivus, qui descendi de coelo (Joan. VI,
41). Nonne istum panem primum dares animae tuae, et faceres cum
illa eleemosynam? Si ergo credis, debes facere, ut prius pascas
animam tuam. Crede in Christum; et mundabuntur quae intus sunt, et
quae foris sunt munda erunt. Conversi ad Dominum, etc.
|
|