|
1. Praeceptum de cavenda omni avaritia. Qui Deum timetis, non
dubito quin verbum ejus cum timore audiatis, et cum hilaritate
faciatis; ut quod promisit, modo speretis, post accipiatis. Dominum
modo audivimus praecipientem nobis, Christum Jesum filium Dei.
Praecepit nobis Veritas, quae nec fallit, nec fallitur: audiamus,
timeamus, caveamus. Quid ergo praecepit? Dico, inquit, vobis,
abstinete ab omni avaritia. Quid est, ab omni avaritia? Quid est,
ab omni? Quare addidit, ab omni? Posset enim sic dicere, Cavete
ab avaritia. Pertinuit ad eum, ut adderet, ab omni; et diceret,
Cavete ab omni avaritia.
2. Qua occasione datum a Christo. Quare hoc dixerit, velut
occasio ipsa unde natus est sermo, apparet nobis in sancto Evangelio.
Interpellavit enim eum quidam contra fratrem suum, qui totum
patrimonium abstulerat, et fratri suo partem suam non reddebat. Quam
bonam ergo causam habuerit iste interpellator, advertitis. Non enim
rapere quaerebat aliena, sed sua a parentibus sibi relicta quaerebat:
ipsa Domino interpellato et judicante poscebat. Habebat iniquum
fratrem: sed justum judicem invenerat contra iniquum fratrem. Deberet
ergo perdere in tam bona causa istam occasionem? Aut quis diceret
fratri ejus, Redde partem suam fratri tuo, si Christus non diceret?
Ille judex hoc dicturus erat, quem forte frater ditior et raptor
praemio corrumpebat? Miser ergo et paternis opibus destitutus tali ac
tanto judice invento accedit, interpellat, rogat, causam suam
brevissime exponit. Utquid enim opus erat causam perorare, quando ei
loquebatur, qui cor poterat et videre? Domine, inquit, dic fratri
meo, ut dividat mecum haereditatem. Non ei dixit Dominus, Veniat
frater tuus. Sed nec misit, ut adesset, aut cum adfuisset,
interpellatori dixit, Proba quod dicebas. Petebat dimidiam
haereditatem, petebat in terra dimidiam: in coelo Dominus offerebat
totam. Plus Dominus dabat, quam ille postulabat.
3. Divisor haereditatis Christus esse nolens quid doceat.
Donatistae notantur.---Dic fratri meo, ut dividat mecum
haereditatem. Causa justa, causa brevis. Sed audiamus et judicantem
et docentem. Homo, ait, Homo: qui enim pro magno habes istam
haereditatem, quid es nisi homo? Volebat illum facere aliquid plus
quam est homo. Quid plus illum volebat facere, cui volebat avaritiam
tollere? Quid eum plus volebat facere? Dico vobis: Ego dixi, dii
estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI). Ecce quod
eum volebat facere, inter deos numerare qui avaritiam non habet.
Homo, quis me constituit divisorem inter vos? Et Paulus apostolus
servus ipsius, quando dicebat, Obsecro vos, fratres, ut idipsum
dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, nolebat esse divisor.
Denique monuit eos qui ad ipsius nomen currebant, et Christum
dividebant: Unusquisque vestrum dicit, Ego sum Pauli, ego
Apollo, ego Cephae, ego Christi. Divisus est Christus? Numquid
Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis
(I Cor. I, 10-13)? Videte ergo, quam mali sint homines,
qui volunt esse divisum, qui noluit esse divisor. Quis me, inquit,
constituit divisorem inter vos?
4. Avaritiae damnatur qui vel sua cupide servat, Petisti
beneficium: audi consilium. Ego dico vobis, cavete ab omni
cupiditate. Forte, inquit, tu avarum et cupidum diceres, si
quaereret aliena: ego autem dico, cupide et avare non appetas nec
tua. Hoc est, ab omni. Cavete, inquit, ab omni avaritia. Magnum
pondus. Si forte hoc pondus infirmis imponitur; rogetur ut qui
imponit, vires dare dignetur. Non enim leviter habendum est, fratres
mei, quando Dominus noster, Redemptor noster, Salvator noster,
qui mortuus est pro nobis, qui sanguinem suum pretium dedit, ut
redimeret nos, advocatus et judex noster; non est leve, quando
dicit, Cavete. Novit ille quantum mali sit: nos non novimus; illi
credamus. Cavete, inquit. Quid? unde? Ab omni avaritia. Meum
servo, non alienum tollo. Cavete ab omni avaritia. Non solum avarus
est qui rapit aliena; sed et ille avarus est qui cupide servat sua.
Sed si sic culpatur qui cupide servat sua; quomodo damnatur qui rapit
aliena? Cavete, inquit, ab omi cupiditate: quia non in abundantia
hominis est vita ejus ex his quae ibi habet. Multa qui recondit,
quantum inde tollit ut vivat? Cum tulerit inde, et quodam modo
cogitatione separaverit quod sufficiat unde vivat, videat caetera cui
remaneant: ne forte cum servas unde vivas, colligas unde moriaris.
Ecce Christus, ecce veritas, ecce severitas. Cavete, dicit
veritas: Cavete, dicit severitas. Si non amas veritatem, time
severitatem. Non in abundantia hominis est vita ejus ex his quae
habet. Crede illi, non te fallit. Contra tu dicis? Imo in
abundantia hominis est vita ejus ex his quae habet. Ille te non
fallit: tu te fallis.
5. Dives imprudens qui reservare proponit, non erogare. Ex hac
ergo occasione, quia interpellator ille partem suam quaerebat, non
alienam invadere cupiebat, nata est ista sententia Domini, ut non
diceret, Cavete ab avaritia, sed adderet, ab omni avaritia. Parum
fuit: dat alterum exemplum de quodam divite, cui successerat regio.
Erat, inquit, homo dives, cui successerat regio. Quid est,
successerat? Magnos fructus attulerat regio quam possidebat. Quam
magnos fructus? Ut non inveniret ubi poneret: factus est subito per
abundantiam angustus, avarus antiquus. Quot enim anni jam
transierant, et tamen horrea illa suffecerant? Tantum ergo natum
est, ut loca non sufficerent quae solebant. Et quaerebat consilium
miser, non quomodo erogaret quod plus natum erat, sed quomodo
reservaret: et cogitando invenit consilium. Quasi sapiens sibi visus
est, inveniendo consilium. Prudenter cogitavit, sapienter vidit.
Quid vidit sapienter? Destruam, inquit, horrea vetera, et faciam
nova ampliora, et implebo ea: et dico animae meae. Quid dicis animae
tuae? Anima, habes multa bona in annos plurimos reposita,
requiesce, manduca, bibe, epulare. Hoc dixit sapiens inventor
consilii animae suae.
6. Animae consulendum non ut habeat bona, sed ut ipsa sit bona. Et
Deus ad illum: qui nec cum stultis loqui dedignatur. Aliquis vestrum
forte dicat: Et quomodo Deus cum stulto locutus est? O fratres
mei, cum quantis stultis hic loquitur, quando Evangelium recitatur?
Quando lectum est, qui audiunt et non faciunt, stulti non sunt?
Quid ergo ait Dominus? Quia ille sibi iterum in inveniendo consilio
sapiens videbatur: Stulte, inquit; Stulte, qui tibi sapiens
videris: Stulte, qui dixisti animae tuae, Habes multa bona reposita
in annos plurimos: hodie repetitur a te anima tua. Cui dixisti,
Habes multa bona; hodie repetitur, et nullum habet bonum. Contemnat
haec bona, et sit ipsa bona; ut quando repetitur, exeat secura.
Quid enim est iniquius homine, qui multa bona habere vult, et bonus
ipse esse non vult? Indignus es qui habeas, qui non vis esse quod vis
habere. Numquid enim vis habere villam malam? Non utique, sed
bonam. Numquid uxorem malam? Non, sed bonam. Numquid denique
casulam malam? Numquid vel caligam malam? Quare animam solam malam?
Non hic dixit stulto huic vana cogitanti, horrea aedificanti, et
ventres pauperum non videnti; non illi ait, Hodie anima tua rapietur
ad gehennam: nihil horum dixit; sed, repetitur a te. Non tibi dico
anima tua quo sit itura: hinc tamen ubi illi tanta servas, velis
nolis, est migratura. Ecce, stulte, cogitasti implere horrea nova
majora, quasi non sit quid inde fiat.
7. Signum Christi in fronte intus portantes securi sunt inter
malos. Sed fortasse ille nondum fuit christianus. Nos audiamus,
fratres, quibus credentibus Evangelium recitatur, a quibus qui illa
dixit adoratur, cujus signum a nobis in fronte portatur, et in corde
habetur. Interest enim plurimum ubi habeat homo signum Christi,
utrum in fronte, an et in fronte et in corde. Audistis quid hodie
Ezechiel sanctus propheta loquebatur, quemadmodum antequam mitteret
Deus exterminatorem populi iniqui, misit primitus signatorem, et ait
illi: Vade, et da signum in frontibus eorum qui gemunt et moerent de
peccatis populi mei, quae fiunt in medio eorum. Non dixit, quae
fiunt extra ipsos ; sed, in medio eorum. Gemunt tamen et moerent:
et ideo signati sunt in fronte; in fronte interioris hominis, non
exterioris. Est enim frons in facie, est frons in conscientia.
Denique aliquando quando interior frons pulsatur, exterior
obrubescit: aut pudore obrubescit, aut timore pallescit. Est ergo
frons hominis interioris. Ibi signati sunt illi, ne vastarentur:
quia etsi peccata quae fiebant in medio eorum, non corrigebant; tamen
dolebant, et ipso se dolore separabant; et separati Deo, oculis
hominum mixti erant. Signantur occulte, non laeduntur aperte.
Mittitur postea vastator, et dicitur ei: Vade, vasta, non parcas
minoribus, majoribus, masculis, feminis: sed ad eos qui habent in
fronte signum, non appropinques (Ezech. IX, 4-6). Quanta
securitas vobis data est, fratres mei, qui estis in hoc populo
gementes, et moerentes iniquitates quae fiunt in medio vestrum, et non
facientes?
8. Omnis avaritia, ne peccetur, praecidenda. Ut autem iniquitates
non faciatis, Cavete ab omni avaritia. Dico vobis latius, quid est
ab omni avaritia. In libidine avarus est, cui uxor non sufficit sua.
Et ipsa idololatria dicta est avaritia: quia et in ipsa divinitate
avarus est, cui non sufficit Deus unus et verus. Quae sibi facit
multos deos, nisi avara anima? Quae sibi facit martyres falsos, nisi
avara anima Cavete ab omni avaritia. Ecce amas tua, et jactas te.
quia non quaeris aliena: vide quid mali facias non audiendo Christum
dicentem, Cavete ab omni avaritia. Ecce amas tua, non tollis
aliena: de labore habes, de justitia habes: haeres relictus es,
donavit tibi quem promeruisti: navigasti, periclitatus es, fraudem
non fecisti, mendacium non jurasti, quod Deus voluit acquisisti: et
servas cupide tanquam in bona conscientia, quia non habes de malo, et
non quaeris aliena. Si non audieris illum qui dixit, Cavete ab omni
avaritia, audi quanta mala facturus es propter tua. Ecce contigit,
verbi gratia, ut fieres judex. Non corrumperis, quia non quaeris
aliena: nemo tibi dat praemium, et dicit, Judica contra adversarium
meum. Absit; homo qui non quaeris aliena, quando tibi hoc persuaderi
potest? Vide quid mali facturus sis propter tua. Ille qui vult ut
male judices, et pro ipso feras sententiam contra adversarium ipsius,
forte potens homo est, et potest tibi calumniam facere, ut perdas
tua. Attendis potentiam ipsius, cogitas illam, cogitas tua quae
servas, quae amas: non quae possedisti, sed quibus male inhaesisti.
Attendis viscum tuum, propter quod liberas virtutis non habes pennas:
et dicis apud te ipsum, Offendo hominem istum, multum potest ad
tempus; suggeret de me mala, et proscribor, et perdo quod habeo.
Judicaturus es male, non cum quaeris aliena, sed cum servas tua.
9. Rursus de periculo avari vel sua cupide servantis. Da mihi
hominem qui audivit Christum, da mihi hominem qui cum timore audivit,
Cavete ab omni cupiditate: et non mihi dicat, Ego homo pauper sum,
plebeius, mediocris, gregalis; quando spero me judicem futurum? Non
timeo istam tentationem, cujus periculum ante oculos posuisti. Ecce
dico et pauperi quid timere debeat. Vocat te dives et potens, ut pro
illo dicas falsum testimonium. Quid facturus es modo? Dic mihi.
Habes bonum peculium: laborasti, acquisisti, servasti. Exigit
ille: Dic pro me falsum testimonium, et tantum et tantum dono tibi.
Tu qui non quaeris aliena: Absit a me, inquis: non quaero quod mihi
noluit Deus dare, non accipio; recede a me. Non vis accipere quod
do? quod habes tollo. Ecce modo te proba, modo te interroga. Quid
me attendis? Intus te attende, intus te vide, intus te examina;
sede ad te, et constitue te ante te, et in equuleum praecepti Dei
extende te, et timore torque te, et noli te palpare: responde tibi.
Ecce si hoc quisquam minetur, quid facies? Tollo tibi quod cum tanto
labore acquisisti, nisi pro me falsum testimonium dixeris. Da illum
: Cavete ab omni avaritia. O serve meus, dicet tibi, quem redemi
et liberum feci, quem de servo fratrem adoptavi, quem in corpore meo
membrum posui, audi me: Tollat quod acquisisti, me tibi non tollet.
Ne pereas, servas tua? Nonne tibi dixi, Cavete ab omni
cupiditate?
10. Avaritia vitae etiam ipsa cavenda. Ecce turbaris, ecce
fluctuas: cor tuum quasi navis tempestatibus quatitur. Dormit
Christus: excita dormientem, et non patieris tempestatem saevientem.
Ipsum excita, qui nihil hic habere voluit, et totum habes, qui usque
ad crucem pro te pervenit, cujus nudi atque pendentis ossa ab
insultantibus numerata sunt: et cave ab omni avaritia. Parum est
avaritia pecuniae: cave avaritiam vitae. Horrenda avaritia, metuenda
avaritia. Aliquando homo contemnit quod habet, et dicit: Non dico
falsum testimonium. Non dico, dicis mihi? Tollo quod habes. Tolle
quod habeo: non tollis quod intus habeo. Non enim pauper remanserat
qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino
placuit, ita factum est; ergo sit nomen Domini benedictum. Nudus
exii de utero matris meae, nudus revertar in terram (Job. I,
21). Nudus foris, intus vestitus. Nudus foris a pannis, et
putribilibus pannis; intus vestitus. Unde? Sacerdotes tui induantur
justitia (Psal. CXXXI, 9). Sed quid si dicat, cum
contempseris ea quae possides, quid si dicat: Occido te? Responde
illi, si Christum audisti: Occides me? Melius tu occides carnem
meam, quam ego per linguam falsam animam meam. Quid facturus es
mihi? Occisurus es carnem: exit anima libera, in fine saeculi et
ipsam quam contempsit carnem receptura. Quid ergo mihi facturus es?
Si autem falsum testimonium dixero pro te, de lingua mea occido me;
et non in carne occido me: Os enim quod mentitur, occidit animam
(Sap. I, 11). Forte hoc non dicis. Unde non dicis? Vivere
vis: plus vis vivere, quam Deus constituit? Certe caves ab omni
avaritia? Huc usque Deus voluit ut vivas, quo usque iste ad te
accessit. Forte te occisurus est, ut martyrem faciat. Noli habere
cupiditatem vivendi; et non habes aeternitatem moriendi ? Videtis
quia ubique avaritia illa, cum plus volumus quam opus est, facit nos
peccare? Caveamus ab omni avaritia, si volumus frui aeterna
sapientia.
|
|