|
1. De exspectando adventu Domini. Christiani quare facti sumus.
Saeculum istud non amandum. Dominus noster Jesus Christus et venit
ad homines, et abscessit ab hominibus, et venturus est ad homines.
Et tamen hic erat quando venit, nec recessit quando abscessit, et ad
eos venturus est quibus dixit; Ecce ego vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Secundum
formam ergo servi, quam suscepit pro nobis, quodam tempore natus est,
et occisus est, et resurrexit, et non jam moritur, nec mors ei ultra
dominabitur (Rom. VI, 9): secundum divinitatem autem, qua
aequalis est Patri, in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus
est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). De hoc
audistis modo Evangelium, quid monuerit nos, cautos nos faciens, et
volens esse expeditos et paratos ad exspectanda novissima: ut post
novissima, quae sunt in hoc saeculo metuenda, succedat requies, quae
non habet finem. Beati qui participes facti fuerint. Erunt autem
tunc securi, qui modo non sunt securi: et iterum tunc timebunt, qui
modo timere nolunt. Ad hanc exspectationem et propter hanc spem
christiani facti sumus. Nonne spes nostra est de hoc saeculo? Non
amemus saeculum. Ab amore saeculi hujus vocati sumus, ut aliud
saeculum speremus et diligamus. In hoc abstinere nos debemus ab
omnibus illicitis concupiscentiis, hoc est, lumbos accinctos habere
debemus: et fervere et lucere in operibus bonis, hoc est, lucernas
ardentes habere. Dixit enim ipse Dominus discipulis suis alio loco
Evangelii: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed
super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Et ut
ostenderet unde dicebat, subjecit et ait: Sic luceat lumen vestrum
coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem
vestrum qui in coelis est (Matth V, 15, 16).
2. Tria in Evangelio commendata. Ideo lumbos nostros accinctos
esse voluit, et lucernas ardentes. Quid est, lumbos accinctos?
Declina a malo. Quid est lucere? quid est lucernas ardentes habere?
Hoc est, Et fac bonum. Quid est quod adjunxit et ait, Et vos
similes estote hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a
nuptiis: nisi quod in illo psalmo sequitur, Inquire pacem, et
sequere eam? Haec tria, hoc est, abstinentia a malo, et operatio
boni, et spes praemii aeterni, commemorata sunt in Actibus
Apostolorum, ubi scriptum est, Quia docebat eos Paulus de
continentia, de justitia, et spe vitae aeternae (Act. XXIV,
25). Ad continentiam pertinet, Sint lumbi vestri accincti. Ad
justitiam pertinet, Et lucernae ardentes. Ad exspectationem Domini
pertinet, quae est spes vitae aeternae. Ergo, Declina a malo, haec
est continentia, hi sunt lumbi accincti: Et fac bonum, haec est
justitia, hae sunt lucernae ardentes: Quaere pacem et sequere eam,
haec est exspectatio futuri saeculi: ergo, Similes estote hominibus
expectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis.
3. Dies boni frustra hic quaeruntur. Diu vivere, quid. Habentes
autem ista praecepta et promissa, quid quaerimus in terra dies bonos,
ubi eos invenire non possumus? Scio enim quia eos quaeritis, quando
aut aegrotatis, aut in tribulationibus estis, quae abundant in isto
saeculo. Quoniam quando aetas vergit ad finem, et senex plenus est
querelis, et nullis gaudiis. Inter omnes tribulationes, quibus
conteritur genus humanum, non quaerunt homines nisi dies bonos, et
vitam volunt longam, quam hic habere non possunt. Quia et longa
hominis vita tanta brevitate constringitur ad universi saeculi illius
latitudinem, quasi una gutta ad universum mare comparetur. Quid ergo
est vita hominis, etiam illa quae longa dicitur? Longam vitam
dicunt, quae in saeculo isto brevis est: et, sicut dixi, abundant
gemitus usque ad decrepitam senectutem. Hoc totum modicum et breve
est: et tamen quomodo quaeritur ab hominibus? Quanta diligentia,
quanto labore, quanta cura, quanta vigilantia, quanto opere quaerunt
homines ut diu hic vivant et senescant? Ipsum autem diu vivere quid
est, nisi ad finem currere? Habuisti hesternum diem, habere vis et
crastinum diem. Sed cum iste transierit et crastinus, minus illum
habes. Ideo optas ut lucescat dies, ut propinquet tibi quo tu non vis
pervenire. Exhibes aliquam solemnitatem amicis tuis, audis ibi a bene
optantibus dici tibi, Multos annos vivas: vis ut veniat quod illi
dixerunt. Quid? Ut veniant anni et anni, et non vis veniat finis
annorum? Studia tua contraria sunt: ambulare vis, et pervenire non
vis.
4. Vita et dies boni ubi quaerendi. Verumtamen, ut dixi, si tanta
cura inest hominibus, ut quotidianis, magnis perpetuisque laboribus
cupiant, ut tardius moriantur; quanta cura agendum est, ut nunquam
moriantur? Inde nemo vult cogitare. Quotidie quaeruntur in isto
saeculo dies boni, ubi non inveniuntur: et nemo vult sic vivere, ut
illuc perveniat ubi inveniuntur. Ideo admonet eadem Scriptura, et
dicit: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos?
Sic interrogavit Scriptura, ut sciret quid illi responderetur:
sciens quod omnes homines vitam quaererent, et dies bonos. Pro
desiderio ipsorum interrogavit, tanquam sibi de omnium corde
responderetur, Ego volo: sic dixit, Quis est homo qui vult vitam,
et diligit videre dies bonos? Quemadmodum etiam ista hora, qua vobis
loquor cum audistis me dixisse, Quid est homo qui vult vitam, et
diligit videre dies bonos? omnes respondistis in corde vestro, Ego.
Nam et ego qui vobiscum loquor, vitam volo et dies bonos: quod
quaeritis vos, hoc quaero et ego.
5. Idem tractatur argumentum. Quomodo si aurum nobis omnibus esset
necessarium, et ego ad aurum una vobiscum pervenire volens, et esset
alicubi in agro vestro, in loco vestrae potestati subdito, et viderem
vos quaerentes aurum, et dicerem vobis, Quid quaeritis?
responderetis mihi, Aurum. Et ego vobis dicerem, Aurum quaeritis,
et ego aurum quaero: quod quaeritis, et ego quaero; sed non ibi
quaeritis ubi possimus invenire. Ergo audite me, ubi possimus
invenire: vobis non tollo, locum vobis ostendo: imo sequamur omnes
eum qui novit ubi sit quod quaerimus. Sic et nunc, quia desideratis
vitam et dies bonos, non possumus vobis dicere, Nolite desiderare
vitam et dies bonos: sed illud dicimus, Nolite hic quaerere in hoc
saeculo vitam et dies bonos, ubi boni esse non possunt. Nonne vita
ipsa morti similis est? Dies autem ipsi properantes transeunt; quia
hodiernus dies hesternum exclusit: crastinus ideo nascitur, ut
excludat hodiernum. Ipsi dies non stant: tu quare cum illis vis
stare? Desiderium ergo vestrum, quo vultis vitam et dies bonos, non
solum non reprimo, sed etiam vehementius accendo. Prorsus quaerite
vitam, quaerite dies bonos: sed ubi possunt inveniri, ibi
quaerantur.
6. Quid agendum ut obtineantur dies boni. Vita, et dies boni.
Vultis enim audire mecum consilium ejus, qui novit ubi sint dies
boni, et ubi sit vita? Audite non a me, sed mecum simul. Ait enim
nobis quidam: Venite, filii, audite me. Et concurramus, et
stemus, et aures arrigamus, et corde intelligamus Patrem qui dixit,
Venite, filii, audite me; timorem, inquit, Domini docebo vos.
Et quam rem vult docere, et cui rei utilis est timor Domini,
sequitur: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies
bonos? Respondemus omnes, Nos volumus. Quod sequitur audiamus.
Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Modo
dic, Ego. Jamdudum quando dicebam, Quis est homo qui vult vitam,
et diligit videre dies bonos? omnes respondebamus, Ego. Eia
respondeat mihi aliquis, Ego. Ergo, Cohibe linguam tuam a malo,
et labia tua ne loquantur dolum. Dic modo, Ego. Ergo dies bonos et
vitam vis; cohibere linguam tuam a malo non vis, et labia tua ne
loquantur dolum? Ad mercedem alacer, ad opus piger. Et cui non
operanti redditur merces? Utinam in domo tua vel operanti mercedem
reddas. Nam scio quia non operanti non reddis. Quare? Quia nihil
operanti nihil debes. Et Deus proposuit mercedem. Quam mercedem?
Vitam et dies bonos, quam omnes desideramus, et ad quos dies omnes
venire conamur. Promissam mercedem daturus est. Quam mercedem?
Vitam et dies bonos. Et qui sunt dies boni? Vita sine fine,
requies sine labore.
7. Lingua cohibenda. Magnam mercedem proposuit: in tanta proposita
mercede, videamus quid jussit. Jam enim mercede tantae
pollicitationis et amore mercedis accensi, paremus jussioni ejus vires
nostras, latera, lacertos. Quasi jussurus est onera grandia nos
portare, forte aliquid fodere, forte aliquam machinam erigere? Non
tibi jussit rem laboriosam, sed membrum quod inter omnia membra cito
moves, ipsum tibi praecepit cohibere: Cohibe linguam tuam a malo.
Non est labor erigere fabricam; et labor est tenere linguam? Cohibe
linguam tuam a malo. Noli loqui mendacium, noli loqui criminationes,
noli loqui calumnias, noli loqui falsa testimonia, noli loqui
blasphemias: Cohibe linguam tuam a malo. Vide quomodo irasceris, si
quis de te male loquatur. Quomodo irasceris alteri, quando de te male
loquitur: sic irascere tibi, quando de altero male loqueris. Labia
tua ne loquantur dolum. Quod est intus in corde tuo, hoc dicatur
foris. Non aliud pectus tegat, et aliud lingua proferat. Declina a
malo, et fac bonum. Nam quomodo dicturus sum ei, Vesti nudum, qui
adhuc vult spoliare vestitum? Nam qui premit civem suum, quomodo
habet suscipere peregrinum? Ergo per ordinem, prius declina a malo,
et fac bonum: prius accinge lumbos tuos, et tunc accende lucernam.
Et cum hoc feceris, securus exspecta vitam et dies bonos. Quaere
pacem, et sequere eam: et tunc bona fronte dices Domino, Feci quod
jussisti, redde quod promisisti.
|
|