|
1. Tempore misericordiae utendum ad poenitentiam. Vitro fragiliores
sumus. Evangelium audivimus, et in eo Dominum eos arguentem, qui
faciem coeli norunt probare, et tempus fidei regni coelorum
appropinquantis nesciunt invenire. Judaeis autem hoc dicebat: sed
etiam ad nos sermo pervenit. Dominus autem ipse Jesus Christus
Evangelii sui praedicationem ita coepit: Agite poenitentiam;
appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17).
Similiter et Joannes Baptista et praecursor ipsius ita coepit:
Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Id.
III, 2). Et modo corripit eos Dominus, qui nolunt agere
poenitentiam, appropinquante regno coelorum. Regnum coelorum, sicut
ipse ait, non veniet cum observatione. Et iterum ipse ait: Regnum
coelorum intra vos est (Luc. XVII, 20, 21). Prudenter
ergo accipiat unusquisque monita praeceptoris, ut non perdat tempus
misericordiae Salvatoris, quae modo impenditur, quamdiu generi humano
parcitur. Ad hoc enim parcitur homini, ut convertatur, et non sit
qui damnetur. Viderit Deus quando veniat finis saeculi: est tamen
modo tempus fidei. Finis saeculi utrum hic aliquem nostrum inveniat,
nescio: et fortasse non inveniet. Tempus cuique nostrum, proximum
est, quia mortales sumus. Inter casus ambulamus. Si vitrei
essemus, minus casus timeremus. Quid fragilius vase vitreo? Et
tamen servatur, et durat per saecula. Etsi enim casus vitreo vasi
timentur, senectus ei et febris non timetur. Nos ergo fragiliores et
infirmiores sumus: quia et casus omnes qui non cessant in rebus
humanis, fragilitate utique nostra quotidie formidamus; et si ipsi
casus non accedant, tempus ambulat: vitat homo ictum, numquid vitat
exitum? vitat quae extrinsecus eveniunt, numquid quod intus nascitur
pellitur? Denique nunc lumbricos gignunt interiora, nunc morbus
quilibet subito occupat: postremo quantumvis homini parcatur,
novissime senectus cum venerit, non est quo differatur.
2. Quis sit adversarius ille cui consentire jubemur. Proinde
audiamus Dominum, in nobis ipsis agamus quod praecepit. Videamus
quis est ille adversarius, de quo nos terruit, dicens: Si vadis cum
adversario tuo ad principem, da operam in via liberari ab illo; ne
forte tradat te principi, et princeps ministro, et mittaris in
carcerem, unde non exies, donec solvas novissimum quadrantem. Quis
est iste adversarius? Si diabolus; jam liberati sumus ab illo.
Quale pretium pro nobis datum est, ut ab illo redimeremur? De quo
dicit Apostolus, loquens de ipsa redemptione nostra: Qui eruit nos
de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae
(Coloss. I, 13). Redempti sumus, diabolo renuntiavimus:
quomodo dabimus operam liberari ab illo, ne nos iterum captivos faciat
peccatores? Sed non est ipse adversarius de quo nos Dominus
commonet. Alio enim loco alius evangelista sic illud posuit, ut si
utraque verba jungamus, et utraque verba sibi Evangeliorum duorum
comparemus, adversarium istum cito intelligamus. Ecce enim hic quid
dixit? Cum vadis ad principem cum adversario tuo, da operam in via
liberari ab eo. Alius autem evangelista hoc ipsum sic posuit: Esto
consentiens adversario tuo cito cum es cum illo in via. Caetera
similia sunt: Ne forte adversarius tradat te judici, judex ministro,
minister in carcerem (Matth. V, 25). Ambo evangelistae
similiter hoc explicaverunt. Unus dixit, Da operam in via liberari
ab illo: alter dixit, Consenti illi. Non enim poteris liberari ab
illo, nisi ei consenseris. Vis liberari ab illo? Consenti illi.
Numquid diabolus est, cui debeat consentire christianus?
3. Adversarius noster, sermo Dei. Quaeramus ergo istum
adversarium, cui debemus consentire, ne tradat nos judici, et judex
ministro: quaeramus illum, et consentiamus illi. Si peccas,
adversarius tuus sermo Dei est. Verbi causa, forsitan delectat te
inebriari: dicit tibi, Noli. Delectat te spectare et nugari: ille
dicit tibi, Noli. Delectat te adulterari: dicit tibi sermo Dei,
Noli. In quibuscumque peccatis volueris facere voluntatem tuam,
dicit tibi, Noli. Adversarius est voluntatis tuae, donec fiat
auctor salutis tuae. O quam bonus adversarius, quam utilis
adversarius! Non quaerit nostram voluntatem, sed utilitatem.
Adversarius est nobis, quamdiu sumus et ipsi nobis. Quamdiu tu tibi
inimicus es, inimicum habes sermonem Dei: esto tibi amicus, et
concordas cum ipso. Non homicidium feceris: audi, et concordasti.
Non furtum facias, audi, et concordasti. Non moechaberis: audi,
et concordasti. Non falsum testimonium dicas: audi, et
concordasti. Non concupiscas uxorem proximi tui: audi, et
concordasti. Non concupiscas rem proximi tui (Exod. XX, 13,
etc.): audi, et concordasti. In his omnibus cum tuo isto
adversario concordasti: et tibi quid perdidisti? Non solum nihil
perdidisti: sed et te ipsum, qui perieras, invenisti. Via, vita
ista est: si concordaverimus cum illo, si consenserimus illi; finita
via, non timebimus judicem, ministrum, carcerem.
4. Anni homini magis decedunt, quam accedunt. Quando finitur via?
Non omnibus una hora finitur. Unusquisque habet horam, quando finiat
viam. Via, vita ista dicta est: finisti istam vitam, finisti viam.
Ambulamus; et ipsum vivere, accedere est. Nisi forte putatis quia
tempus accedit, et nos stamus? Non potest fieri. Quomodo accedit
tempus, accedimus et nos: et non anni nobis accedunt, sed magis
decedunt. Valde errant homines, quando dicunt: Puer iste adhuc
minus sapit, accedunt illi anni, et prudens erit. Attende quid
dicas. Accedunt, dixisti: ego ostendo quia decedunt, cum tu dicis,
Accedunt. Et audi quam facile id probo. Putemus nos scisse annos
ipsius ex quo natus est: verbi gratia, ut bene illi optemus,
octoginta annos victurus est, perventurus est ad senectutem. Scribe
octoginta annos. Vixit unum annum: quot habes in summa? quot
tenebas? Octoginta. Deduc unum. Vixit decem: septuaginta
restiterunt. Vixit viginti: sexaginta restiterunt. Certe
accedebant: quid est hoc? Veniunt, ut abeant anni nostri: veniunt,
inquam, ut eant. Non enim veniunt, ut stent nobiscum: sed cum
transeunt per nos, terunt nos, et minus minusque valere nos faciunt.
Talis est via, in qua venimus. Quid facturi sumus cum adversario
illo, id est, cum sermone Dei? Concorda cum illo. Nescis enim
quando via finiatur. Cum via finita fuerit, judex restat, et
minister, et carcer. At si servaveris adversario tuo bonam
voluntatem, et cum eo consenseris; pro judice invenies patrem, pro
ministro saevo angelum tollentem in sinum Abrahae, pro carcere
paradisum. Quam cito in via cuncta mutasti, quia tuo adversario
consensisti!
|
|