|
1. Opera pietatis nunc temporis exercenda. Dominus Deus noster
nolens aliquem nostrum perire, excolens Ecclesiam suam velut agrum
suum, quaerens fructum de arboribus suis, antequam tempus securis
adveniat, cum necesse erit infructuosas arbores amputare, non cessat
admonere, ut cum tempus est, et cum Dei adjutorio in nostra potestate
consistit, bona opera faciamus. Cum enim transierit tempus bene
operandi, non restat nisi recipiendi. Nemo tibi dicturus est post
resurrectionem mortuorum in regno Dei, Frange esurienti panem tuum;
quia non invenies esurientem. Nemo dicturus est, Vesti nudum, ubi
omnium tunica immortalitas erit. Nemo dicturus est, Suscipe
peregrinum (Isai. LVIII, 7), ubi omnes in patria sua
vivent. Nam modo sumus inde peregrini. Nemo dicet, Visita aegrum,
ubi est sanitas sempiterna. Nemo dicet, Sepeli mortuum, ubi mors
moritur. Ista omnia pietatis officia in vita aeterna necessaria non
erunt, ubi sola pax erit et laetitia sempiterna. In isto autem
tempore, ut noverimus quantum nobis commendat Deus opera
misericordiae, etiam ipsos sanctos suos egere fecit; ut cum fiunt hic
amici de mammona iniquitatis, recipiant et ipsi amicos suos in aeterna
tabernacula (Luc. XVI, 9): id est, ut cum servis Dei, qui
dum jugiter Deo vacant, aliquoties indigent, illi qui habent mundi
divitias, eleemosynam largiuntur, quomodo eos participes faciunt in
terrena substantia, sic cum illis partem habere mereantur in vita
aeterna.
2. Elias ad pauperem viduam pascendus cur mittitur. Mandare Deus
quomodo intelligitur. Hoc dixi propter lectionem Regnorum, quam
primo audivimus. Numquid Deus defecerat pascere servum suum Eliam?
Nonne illi, quia deerant homines, alites ministrabant? Nonne illi
panem afferebat corvus mane, et ad vesperam carnes? Ostendit ergo
Deus quia unde voluerit, et quomodo voluerit, potest pascere servos
suos: et tamen ut posset eum religiosa vidua pascere, fecit eum
egere. Egestas animae sanctae in abundantiam versa est animae
religiosae. Non poterat Elias de misericordia Dei dare sibi, quod
lagunculae dedit? Videtis nempe, et manifestum est, quod aliquando
servi Dei ideo non habent, ut probentur qui habent. Et tamen illa
vidua nihil habebat: quod illi reliquum erat, finitum fuerat, et cum
suis filiis moritura erat. Processit ergo, ut faceret sibi panem,
colligere duo ligna: et tunc eam vidit Elias. Tunc eam homo Dei
videbat, quando illa duo ligna quaerebat. Mulier illa typum gerebat
Ecclesiae: et quia duo ligna crucem faciunt, quaerebat moritura,
unde semper esset victura. Adumbrato ergo mysterio, Elias loquitur
ad eam quod audivit: narrat illa dispositionem suam, morituram se
dicit, cum consummaverit quod remansit. Ubi est ergo quod Dominus
dixerat Eliae, Vade in Sarepta Sidoniae; ibi enim mandavi viduae,
ut pascat te? Videtis quemadmodum mandat Deus, non in aure, sed in
corde. Numquid legimus quia missus est aliquis propheta ad illam
mulierem, et dictum est ei, Haec dicit Dominus, Venturus est ad te
esuriens servus meus, ex eo quod habes ministra illi: inopiam noli
timere; ego supplebo quod dederis? Hoc ei dictum non legimus. Nec
hoc legimus, quod in somnis ad eam missus fuerit angelus, et
praenuntiaverit Eliam esurientem esse venturum, et de illo pascendo
aliquis mulierem illam admonuerit. Sed mandat Deus miris modis, qui
in cogitationibus loquitur. Dicimus mandasse Deum loquendo in corde,
suggerendo quod opus erat, persuadendo quod utile erat rationali animae
viduae mulieris. Sic etiam in Prophetis legimus, quod Dominus
mandaverit vermi, ut rederet radicem cucurbitae (Jonae IV, 7).
Quid est, Mandavit, nisi, Cor praeparavit? Inspiratione itaque
Domini, vidua illa mulier cor praeparatum habebat ad obediendum.
Talis venerat, talis cum Elia loquebatur. Qui erat in Elia ut
praeciperet, ipse erat in vidua ut obediret. Vade, inquit, mihi
prius fac de egestate tua; non deficient divitiae tuae. Patrimonium
enim viduae, modicum erat farinae et modicum olei: hoc modicum non
defecit. Quis habet talem villam ? Libenter vidua servum Dei
esurientem pascebat, quia patrimonium ejus in clavo pendebat. Quid
felicius hac paupertate? Si hic talia recipit, qualia in fine
sperabit?
3. Bonorum operum merces non isto tempore speranda. Ideo hoc dixi,
ut seminationis nostrae mercedem, non isto tempore quo seminamus
speremus. Hic enim bonorum operum messem cum labore serimus, sed in
futuro fructus illius cum gaudio colligemus; secundum illud quod
scriptum est, Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua;
venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos
(Psal. CXXV, 6). Illud enim pro signo factum est, non pro
dono. Nam si vidua illa quod pavit hominem Dei, hic recepit, non
est magnum quod seminavit; quia non magnam segetem messuit. Temporale
est quod accepit, non deficientem farinam, nec diminutum oleum,
quousque daret Deus pluviam super terram (III Reg. XVII).
Ac sic tunc magis coepit egere, quando dignatus est Deus pluere:
tunc enim laboratura erat, exspectatura agri fructus et collectura.
Quando autem non pluebat, victus ejus de facili veniebat. Signum hoc
ipsum quod Deus illi ad paucos dies praestiterat, signum erat futurae
vitae, ubi merces nostra deficere nescit. Farina nostra Deus erit.
Quomodo illa per illos dies non defecerunt, sic ille non deficiet in
aeternum. Talem mercedem speremus, quando bona facimus: ne forte
aliquis vestrum tentetur tali cogitatione, ut dicat, Pascam aliquem
servum Dei esurientem, ut lagena mea non deficiat, et in cupa mea
semper vinum inveniam. Noli hoc hic quaerere. Semina securus,
messis tua serius veniet, tardius veniet: sed cum venerit, finem non
habebit.
|
|