|
1. Ficus sterilis per triennium quid significet. De arbore ficulnea
quae triennium habebat et fructum non afferebat, et de muliere quae
decem et octo annos habebat in infirmitate, quod Dominus donaverit
audite. Arbor ficulnea, genus humanum est. Triennium autem, tria
sunt tempora: unum ante Legem, alterum sub Lege, tertium sub
gratia. Non est autem importunum, ut arbor ficulnea intelligatur
genus humanum. Primus enim homo quando peccavit, foliis ficulneis
pudenda velavit (Gen. III, 7): haec velavit, unde nati
sumus, membra. Quae enim ante peccatum fuerant glorianda, post
peccatum pudenda sunt facta. Denique antea nudi erant, et non
confundebantur. Non enim erat unde erubescerent, quando peccatum non
praecesserat: nec poterant de sui Creatoris operibus erubescere, quia
operibus Creatoris sui bonis nullum adhuc malum opus suum miscuerant.
Nondum enim manducaverant de ligno scientiae boni et mali, unde
manducare prohibiti erant. Postea ergo quam manducaverunt et
peccaverunt, natum est de illis genus humanum: id est, homo de
homine, obnoxius de debitore, mortalis de mortali, peccator de
peccatore. Hos ergo appellat in hac arbore, qui per omne tempus
fructum dare noluerunt: et propter hoc imminebat securis radicibus
arboris infructuosae. Intercedit colonus, differtur supplicium, ut
adhibeatur auxilium. Qui autem intercedit colonus, est omnis
sanctus, qui intra Ecclesiam orat pro eis qui sunt extra Ecclesiam.
Et quid orat? Domine, dimitte illam et hoc anno: id est, tempore
isto sub gratia, parce peccatoribus, parce infidelibus, parce
sterilibus, parce infructuosis. Circumfodio ei, et adhibeo cophinum
stercoris: si fecerit fructum, bene; sin autem minus, venies et
amputabis eam. Venies: quando? In judicio venies, quando venturus
es judicare vivos et mortuos. Interim modo parcitur. Quid est autem
fossa? quid est circumfodere, nisi humilitatem et poenitentiam
docere? Fossa enim humilis terra est. Cophinum stercoris, in bono
intellige. Sordes sunt, sed fructum dant. Sordes cultoris, dolores
sunt peccatoris. Qui agunt poenitentiam, in sordibus agunt: si tamen
intelligant, et veraciter agant. Huic ergo arbori dicitur: Agite
poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III,
2).
2. Mulier decem et octo annis in infirmitate. Homo non de suo, sed
de gratia Dei bonus. Quid illa mulier decem et octo annos habens in
infirmitate? Sex diebus Deus perfecit opera sua. Ter seni, decem
et octo faciunt. Quod ergo significavit triennium in arbore, hoc
decem et octo anni in illa muliere. Curva erat, sursum aspicere non
poterat: quia Sursum cor, sine causa audiebat. Sed erexit eam
Dominus. Est ergo spes, sed filiis, quousque veniat dies judicii.
Multum sibi dat homo. Et quid est homo? Justus homo magnum aliquid
est homo. Sed tamen justus homo, gratia Dei est justus homo. Nam,
Quid est homo, nisi quod memor es ejus (Psal. VIII, 5)?
Vis videre quid est homo? Omnis homo mendax (Psal. CXV,
11). Cantavimus, Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Quid
est, non praevaleat homo? Nonne Apostoli homines erant? Nonne
martyres homines erant? Ipse Dominus Jesus Deus esse non
desistens, homo esse dignatus est. Quid est ergo, Exsurge,
Domine, non praevaleat homo? Si omnis homo mendax: exsurge,
veritas, non praevaleat falsitas. Homo ergo, si vult esse aliquid
boni, non sit de suo proprio. Si enim de suo esse voluerit, mendax
erit. Si verax esse voluerit de Dei, non de suo erit.
3. Prophetae votum, ut non praevaleat homo. Ergo, Exsurge,
Domine, non praevaleat homo. Tantum valuit mendacium ante diluvium,
ut post diluvium octo homines remansissent (I Petr. III,
20). Per ipsos terra rursus impleta est hominibus mendacibus, et
electus est populus Dei. Facta sunt miracula multa, praerogata
divina beneficia. Ad terram promissionis perductus est, ab
Aegyptiorum servitute liberatus: Prophetae in illo excitati sunt,
templum accepit, sacerdotium accepit, unctionem accepit, legem
accepit. Sed de ipso postea dictum est, Filii alieni mentiti sunt
mihi (Psal. XVII, 46).
Ad extremum missus est ille per Prophetas ante promissus. Non
praevaleat homo, vel quia Deus factus est homo. Sed etiam ipse
faciens divina contemptus est, praestans tam multa beneficia prehensus
est, flagellatus est, suspensus est. Hucusque praevaluit homo, Dei
Filium prehendere, Dei Filium flagellare, Dei Filium spinis
coronare, Dei Filium ligno suspendere. Tantum praevaluit homo: sed
quousque, nisi quousque depositus de ligno, positus est in sepulcro?
Si ibi remansisset, vere homo praevaluisset. Sed prophetia ista
etiam ipsum Dominum Jesum alloquitur dicens: Exsurge, Domine, non
praevaleat homo. Domine, in carne venire dignatus es, Verbum caro
factus, Verbum super nos, caro inter nos, Verbum caro inter Deum
et hominem: virginem unde nascereris secundum carnem elegisti,
virginem concipiendus invenisti, natus virginem reliquisti. Sed non
agnoscebaris: apparebas, et latebas. Apparebat infirmitas, latebat
potestas. Hoc totum factum est, ut sanguinem funderes, quod est
pretium nostrum. Fecisti tanta miracula, valetudinibus aegrotorum
sanitatem tribuisti, beneficia multa praestitisti, et recepisti mala
pro bonis. Insultatum est tibi, in ligno pependisti: agitatum est
ante te caput ab impiis, et dictum est, Si Filius Dei es, descende
de cruce (Matth. XXVII, 40). Itane tu perdideras
potentiam, an potius demonstrabas patientiam? Et tamen illi
insultaverunt, et tamen illi irriserunt, tamen illi te occiso quasi
victores discesserunt. Ecce in sepulcro jaces: Exsurge, Domine,
non praevaleat homo. Non praevaleat impius inimicus, non praevaleat
caecus Judaeus. Cum enim crucifigereris, praevaluisse sibi visus est
Judaeus caecus. Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Factum
est, omnino factum est. Et quid restat, nisi ut judicentur gentes in
conspectu tuo? Resurrexit enim, sicut nostis, ascendit in coelum:
inde venturus est judicare vivos et mortuos.
4. Judicii venturi certitudo impletis tot aliis praedictionibus.
Deus debitor, non ex acceptis, sed ex promissis. Eia arbor
infructuosa, non derideas, quia parcitur tibi: dilata est securis,
noli esse secura; veniet, et amputaberis. Crede quia venturus est.
Ista omnia quae vides, non erant. Christianus populus toto orbe
terrarum aliquando non erat. In prophetia legebatur, in terra non
videbatur: modo autem et legitur, et videtur. Ipsa Ecclesia sic est
completa. Non ei dictum est, Vide filia, et audi; sed, Audi et
vide (Psal. XLIV, 11). Audi praedicta, vide completa.
Quomodo ergo, fratres charissimi, non erat natus Christus de
virgine, promissus est, et natus est: non fecerat mirabilia,
promissa sunt, et fecit: nondum erat passus, promissum est, et
factum est: non resurrexerat, praedictum est, et impletum est: nomen
ejus per totum mundum non erat, praedictum est, et impletum est:
idola deleta et fracta non erant, praedictum est, et impletum est:
haeretici impugnantes Ecclesiam non erant, praedictum est, et
impletum est. Sic et dies judicii nondum est; sed quia praedictus
est, implebitur. An fieri potest ut qui in tantis verax apparuit, de
die judicii mendax sit? Promissorum suorum nobis chirographum fecit.
Non debendo enim; sed promittendo debitorem se Deus fecit: id est,
non mutuo accipiendo. Non possumus ergo ei dicere, Redde quod
accepisti. Quoniam quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom.
XI, 35)? Non possumus dicere ei, Redde quod accepisti; sed
plane dicimus, Redde quod promisisti.
5. Regnum Dei promissum. Inde namque est, quod audemus quotidie
dicere, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10): ut adveniente
regno ejus, et nos cum illo regnemus. Quod nobis his verbis promissum
est: Tunc dicam illis, Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sed plane si fecerimus
quod ibi sequitur, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc.
(Id. XXV, 34, 35). Promisit patribus nostris; sed
cautionem fecit, quam legeremus et nos. Si faciat nobiscum rationem,
qui dignatus est facere cautionem, et dicat, Legite debita mea, hoc
est, debita promissionum mearum, et computate quae reddidi, computate
etiam quae debeo: ecce quam multa reddidi; modicum est quod debeo:
pro modico quod restat, infidelem me promissorem esse putabitis? quid
respondebimus contra manifestissimam veritatem? Ergo qui sterilis
est, agat poenitentiam, et faciat fructum dignum poenitentiae. Qui
curvus est, terram intuetur, terrena felicitate laetatur, istam solam
putat esse vitam beatam, ubi beatus esse possit, aliam non credit:
quicumque tam curvus est, erigatur: si per se ipsum non potest,
invocet Deum. Numquid enim et mulier illa per se ipsam erecta est?
Vae illi esset, si manum ille non porrexisset.
|
|