|
1. Tria sata farinae. Pauci salvantur. Salvandi multi sunt inter
se, sed aliorum comparatione pauci. Tria sata farinae, de quibus
Dominus loquebatur, genus humanum est. Recolite diluvium: unde
caeteri repararentur, tres remanserunt. Tres filios habebat Noe, de
ipsis reparatum est genus humanum. Mulier illa sancta quae abscondit
fermentum, sapientia est. Ecce clamat orbis totus in Ecclesia Dei:
Ego cognovi quia magnus est Dominus (Psal. CXXXIV, 5).
Certe pauci sunt qui salvantur. Recolitis quaestionem ex Evangelio
nobis modo propositam: Domine, dictum est, si pauci sunt qui
salvantur? Dominus ad hoc quid? Non ait, Non pauci, sed multi
sunt qui salvantur. Non hoc dixit. Sed quid dixit, cum audisset,
Si pauci sunt qui salvantur? Contendite intrare per angustam portam.
Quando audis ergo, Pauci sunt qui salvantur, confirmavit Dominus
quod audivit. Per angustam portam pauci intrant. Alio loco ipse
ait: Arcta via est et angusta quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui
ingrediuntur per illam: lata autem et spatiosa est via quae ducit ad
interitum, et multi sunt qui ambulant per illam (Matth. VII,
13, 14). Quid gaudemus ad multitudines? Audite me, pauci.
Scio quia multi auditis, et pauci obauditis. Aream video, grana
quaero. Et vix, videntur grana, quando aera trituratur: sed futurum
est ut ventiletur. Pauci ergo qui salvantur in comparatione multorum
periturorum. Nam ipsi pauci magnam massam facturi sunt. Cum venerit
ventilator ferens ventilabrum in manu sua, mundabit aream suam:
frumenta recondet in horreum; paleas autem comburet igni
inexstinguibili (Luc. III, 17). Non subsannet palea granum:
hoc verum loquitur, neminem fallit. Estote ergo inter multos multi,
sed in comparatione quorumdam multorum pauci. Tanta massa processura
est de hac area, ut impleat horreum coeli. Non enim contrarius sibi
esset Dominus Christus, qui dixit, Pauci sunt qui intrant per
angustam portam, multi per latam viam pereunt: contrarius sibi esset,
qui alio loco dixit, Multi ab oriente et occidente venient (Matth.
VIII, 11). Multi certe pauci: et pauci, et multi. Alii
ergo pauci, alii multi? Non. Sed ipsi pauci qui multi: pauci in
comparatione perditorum, multi in societate Angelorum. Audite,
charissimi. Apocalypsis hoc habet scriptum: Post haec vidi ex omni
lingua et gente et tribu venientes cum stolis albis et palmis,
multitudinem quam nemo dinumerare potest (Apoc. VII, 9). Haec
est massa sanctorum. Quanto clariore voce dictura est area ventilata,
a turba impiorum et malorum falsorumque christianorum segregata, ad
ignes aeternos separatis his qui premunt, non tangunt: mulier enim
quaedam fimbriam tangebat, turba Christum premebat (Luc. VIII,
44, 42): segregatis ergo omnibus damnandis, massa purgata stans
ad dexteram, nullum sibi timens misceri malorum, nullum timens perdere
bonorum, regnatura cum Christo, quanta fiducia dictura est, Ego
cognovi quia magnus est Dominus?
2. Objurgatio et ad eleemosynam exhortatio. Christianus quis. Si
ergo, fratres mei, granis loquor, si agnoscunt quod dico,
praedestinati in vitam aeternam, operibus loquantur, non vocibus.
Cogimur loqui vobis quod non debuimus. Invenire enim in vobis
debuimus quod laudaremus, non quaerere quod admoneremus. Ecce tamen
breviter dico, non immoror. Agnoscite hospitalitatem, per hanc
perventum est ad Deum. Suscipis hospitem, cujus et tu es comes in
via: quia omnes peregrini sumus. Ipse est christianus, qui et in
domo sua et in patria sua peregrinum se esse cognoscit. Patria enim
nostra sursum est; ibi hospites non erimus. Nam unusquisque hic, et
in domo sua hospes est. Si non est hospes, non inde transeat. Si
transiturus est, hospes est. Non se fallat, hospes est: velit
nolit, hospes est. Sed dimittit illam domum filiis suis, hospes
hospitibus. Quare? Et in stabulo si esses, non alio veniente
discederes? Hoc facis et in domo tua. Cessit tibi locum pater tuus,
cessurus es locum filiis tuis. Nec mansurus manes, nec mansuris
relinques. Si omnes transimus, aliquid quod transire non potest
operemur: ut cum transierimus, et illo venerimus unde non transeamus,
opera nostra bona ibi inveniamus. Custos est Christus, quid times ne
perdas quod erogas? Conversi ad Dominum, etc.
Et post sermonem:
Quod novit Charitas vestra, suggerimus. Dies anniversarius
ordinationis domni senis Aurelii crastinus illucescit; rogat et
admonet per humilitatem meam Charitatem vestram, ut ad basilicam
Fausti devotissime convenire dignemini. Deo gratias.
|
|