|
1. Judaei ad coenam invitati, nos ducti et coacti. Lectiones
sanctae propositae sunt, et quas audiamus, et de quibus aliquid
sermonis, adjuvante Domino, proferamus. In lectione apostolica
gratiae aguntur Domino de fide Gentium, utique ideo, quia ipse
fecit. In Psalmo diximus: Deus virtutum, converte nos, et ostende
faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 8, 20). In
Evangelio, ad coenam vocati sumus: imo alii vocati, nos non vocati,
sed ducti; non solum ducti, sed etiam coacti. Sic enim audivimus,
quia Homo quidam fecit coenam magnam. Quis est iste homo, nisi
mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5)?
Misit ut venirent invitati, quia hora jam venerat, ut venirent. Qui
sunt invitati, nisi per praemissos vocati Prophetas? Quando? Olim
ex quo mittuntur Prophetae, invitant ad coenam Christi. Mittuntur
ergo ad populum Israel. Saepe missi sunt, saepe vocaverunt, ut ad
horam coenae venirent. Illi autem invitantes acceperunt, coenam
repudiaverunt. Quid est, Invitantes acceperunt, coenam
repudiaverunt? Prophetas legerunt, et Christum occiderunt. Sed
quando occiderunt, tunc nobis coenam nescientes praeparaverunt.
Parata jam coena, immolato Christo, post resurrectionem Christi
commendata quam sciunt fideles, coena Domini, ejusque manibus et ore
firmata, missi sunt Apostoli, ad quos missi fuerant ante Prophetae.
Venite ad coenam.
2. Tres excusationes venire nolentium. Villa empta, dominatio
superba. Excusaverunt qui venire noluerunt. Et excusaverunt,
quomodo ? Tres fuerunt excusationes: Unus dixit, Villam emi, eo
videre illam: habe me excusatum. Alius dixit, Juga boum emi
quinque, et eo probare illa: rogo te habe me excusatum. Tertius
dixit, Uxorem duxi, habe me excusatum: venire non possum. Putamus
non istae sunt excusationes, quae impediunt omnes homines, qui ad
istam coenam venire detrectant? Quaeramus eas, discutiamus,
inveniamus: sed ut caveamus. In villa empta, dominatio notatur:
ergo superbia castigatur. Habere enim villam, tenere, possidere,
homines sibi in illa subdere, dominari delectat. Vitium malum,
vitium primum. Primus enim homo dominari voluit, qui dominum habere
noluit. Quid est dominari, nisi propria potestate gaudere? Est
major potestas, illi subdamur, ut tuti esse valeamus. Villam emi,
habe me excusatum. Inventa superbia, venire noluit.
3. Quinque juga boum, curiositas quinque sensuum. Alius dixit,
Quinque juga boum emi. Nonne sufficeret, Boves emi? Aliquid
procul dubio est, quod nos ad quaerendum et intelligendum obscuritate
sui provocat: et quia clausum est, ut pulsemus, hortatur. Quinque
juga boum, sensus carnis hujus. Quinque numerantur sensus carnis
hujus, quod omnibus notum est; et qui forte non advertunt, commoniti
sine dubio recognoscunt. Sensus ergo carnis hujus quinque
inveniuntur. In oculis visus est, auditus in auribus, odoratus in
naribus, gustatus in faucibus, tactus in omnibus membris. Alba et
nigra et quoquo modo colorata, lucida et obscura videndo sentimus.
Rauca et canora, audiendo sentimus. Suave olentia et grave olentia,
odorando sentimus. Dulcia et amara, gustando sentimus. Dura et
mollia, lenia et aspera, calida et frigida, gravia et levia,
tangendo sentimus. Quinque sunt, et juga sunt. Sed quia juga sunt,
in tribus prioribus sensibus facilius apparet. Duo sunt oculi, duae
aures, geminae nares: ecce tria juga. In faucibus, id est, sensu
gustandi, geminatio quaedam invenitur, quia nihil gustando sapit,
nisi lingua et palato tangatur. Voluptas carnis quae ad tactum
pertinet, occultius geminatur. Est enim et forinsecus et
intrinsecus. Ergo et ipsa gemina est. Quare boum dicuntur juga?
Quia per sensus istos carnis terrena requiruntur. Boves enim terram
versant. Sunt autem homines remoti a fide, terrenis dediti,
carnalibus occupati: nolunt credere aliquid, nisi ad quod sui corporis
sensu quinquepartito perveniunt. In eis quinque sensibus totius
voluntatis sibi regulas ponunt. Non, inquit, credo ego, nisi quod
video. Ecce quod novi, ecce quod scio. Album est, nigrum est,
rotundum est, quadratum est, sic vel sic coloratum est: novi,
sentio, teneo; natura ipsa me docet. Non cogor credere quod mihi non
potes ostendere. Vox est: sentio, quia vox est; bene cantat, male
cantat, suavis est, rauca est: novi, scio, pervenit ad me. Bene
olet, male olet: scio, sentio. Hoc dulce est, hoc amarum; hoc
salsum, hoc fatuum. Quid mihi plus dicas nescio. Tangendo novi quid
durum est, quid molle sit; quid lene sit, quid asperum sit; quid
caleat, quid frigeat. Quid mihi plus demonstraturus es?
4. Impedimentum fidei. Coena manibus Domini consecrata. Tali
impedimento tenebatur apostolus noster Thomas, qui de Domino
Christo, id est, de Christi resurrectione nec solis oculis credere
voluit. Nisi misero, inquit, digitos meos in clavorum et vulnerum
loca, et nisi manum meam in latus ejus misero, non credam. Et
Dominus qui posset sine ullo vestigio vulneris resurgere, servavit
cicatrices, quae a dubitante tangerentur, et cordis vulnera
sanarentur. Et tamen vocaturus ad coenam contra excusationem quinque
jugorum boum: Beati, inquit, qui non vident, et credunt (Joan.
XX, 25-29). Nos, fratres mei, ad coenam vocati, ab istis
quinque jugis non sumus impediti. Non enim faciem carnis Domini
videre in hoc tempore concupivimus, aut vocem ex ore carnis illius
procedentem auribus admittere desideravimus: nullum in illo temporalem
odorem quaesivimus. Perfudit eum quaedam mulier pretiosissimo
unguento, domus illa odore impleta est (Id. XII, 3): sed nos
ibi non fuimus; ecce non olfecimus, et credimus. Coenam manibus suis
consecratam discipulis dedit: sed nos in illo convivio non
discubuimus; et tamen ipsam coenam fide quotidie manducamus. Nec
magnum putetis in illa coena, quam suis manibus dedit, sine fide
interfuisse: melior exstitit fides postea, quam tunc perfidia. Non
ibi fuit Paulus qui credidit: ibi fuit Judas qui tradidit. Quam
multi et modo in ipsa coena, quamvis illam tunc mensam non viderint,
nec panem quem Dominus gestavit in manibus, oculis suis aspexerint,
vel faucibus gustaverint; tamen quia ipsa est quae nunc praeparatur,
quam multi etiam nunc in ipsa coena judicium sibi manducant et bibunt
(I Cor. XII, 29)?
5. Curiositate sensuum nihil opus est ad salutem. Unde autem
tanquam occasio nata est Domino, ut de ista coena loqueretur?
Dixerat unus de discumbentibus (in convivio enim erat, quo fuerat
invitatus): Beati qui manducant panem in regno Dei. Quasi in
longinqua iste suspirabat, et ipse panis ante illum discumbebat. Quis
est panis de regno Dei, nisi qui dicit, Ego sum panis vivus, qui de
coelo descendi (Joan. VI, 41)? Noli parare fauces, sed cor.
Inde commendata est ista coena. Ecce credimus in Christum, cum fide
accipimus. In accipiendo novimus quid cogitemus. Modicum
accipimus, et in corde saginamur. Non ergo quod videtur, sed quod
creditur, pascit. Non ergo etiam sensum illum externum quaesivimus;
nec diximus, Crediderint qui Dominum ipsum resurgentem, si verum est
quod dicitur, viderunt oculis, manibus palpaverunt: nos non
tangimus, quare credimus? Si talia cogitaremus, quinque illis jugis
boum a coena impediremur. Ut noveritis, fratres, istorum quinque
sensuum, non delectationem, quae permulcet et ingerit voluptatem, sed
curiositatem quamdam notatam fuisse, non ait, Quinque juga boum emi,
eo pascere illa; sed, eo probare illa. Qui vult probare, per juga
boum non vult dubitare, quomodo sanctus Thomas per juga noluit
dubitare. Videam, tangam, digitos mittam. Ecce, inquit, digitos
tuos mitte per latus meum, et noli esse incredulus. Occisus sum
propter te: per locum quem vis tangere, sanguinem fudi, ut redimerem
te; et adhuc dubitas de me, nisi tetigeris me? Ecce et hoc praesto,
ecce et hoc exhibeo: tange et crede; inveni locum vulneris, sana
vulnus dubitationis.
6. Uxor, voluptas carnis. Tertius dixit, Uxorem duxi. Ista
voluptas est carnis, quae multos impedit: utinam foris, et non
intus. Sunt homines qui dicunt: Non est homini bene, nisi cui
adsunt carnis deliciae. Ipsi sunt quos notat Apostolus, dicentes:
Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32).
Quis huc inde surrexit? Quis nobis, quod ibi agitur, dixit? Hoc
nobiscum tollimus, quod in hoc tempore bene est nobis. Qui hoc
dicit, uxorem duxit, carnem amplexatur, carnis voluptatibus
jucundatur, a coena excusatur: observet ne fame interiore moriatur.
Attendite Joannem, sanctum apostolum et evangelistam: Nolite
diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. O qui ad coenam Domini
venitis, nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Non
dixit, Nolite habere; sed, Nolite diligere. Habuisti,
possedisti, dilexisti. Amor rerum terrenarum, viscum est
spiritualium pennarum. Ecce concupisti, haesisti. Quis dabit tibi
pennas sicut columbae? Quando volabis, ubi vere requiescas (Psal.
LIV, 7)? quando hic, ubi male haesisti, perverse requiescere
voluisti. Nolite diligere mundum, tuba divina est. Continuo hujus
tubae verbis orbi terrarum et universo dicitur mundo, Nolite diligere
mundum, nec ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non
est charitas Patris in illo. Quoniam omnia quae in mundo sunt,
concupiscentia carnis sunt, et concupiscentia oculorum, et ambitio
saeculi (I Joan. II, 15, 16). Ab imo coepit, quo
Evangelium terminavit. Inde ille coepit, ubi Evangelium terminum
posuit. Concupiscentia carnis, Uxorem duxi. Concupiscentia
oculorum, Quinque juga boum emi. Ambitio saeculi, Villam emi.
7. Oculorum nomine caeteri sensus significati. Ideo autem a parte
totum per solos oculos commemorati sunt isti sensus, quia oculorum est
in quinque sensibus principatus. Propterea cum proprie ad oculos
pertineat visus, ipsum videre per omnes quinque sensus solemus
appellare. Quomodo? Primo quod ad ipsos oculos pertinet, dicis,
Vide quam candidum est, intende et vide quam candidum est : hoc ad
oculos pertinet. Audi et vide quam canorum est. Numquid conversim
potes dicere: Audi et vide quam candidum est? Hoc quod dicitur,
Vide, per omnes sensus currit: caeterorum autem sensuum proprietas
non per se recurrit. Intende et vide quam canorum est: odora et vide
quam suave est: gusta et vide quam dulce est: tange et vide quam molle
est. Utique quoniam sensus sunt, sic potius diceremus: Audi et
senti quam canorum est: odora et senti quam suave est: gusta et senti
quam dulce est: tange et senti quam calidum est: palpa et senti quam
lene est: palpa et senti quam molle est. Nihil horum. Nam et ipse
Dominus post resurrectionem cum apparuit discipulis suis, cumque
cernentes adhuc titubarent in fide, putantes se spiritum videre:
Quid, inquit, dubitatis? et quare cogitationes ascendunt in cor
vestrum? Videte manus meas et pedes meos. Et parum est, Videte:
Tangite, inquit, et palpate et videte (Luc. XXIV, 38 et
39). Intendite et videte, palpate et videte: in solis oculis
videte, in omnibus sensibus videte. Quia interiorem fidei sensum
quaerebat, exterioribus corporis sensibus adjacebat. Nos nihil ab
istis exterioribus sensibus in Domino carpsimus, auditu audivimus,
corde credidimus: et ipsum auditum non ab illius ore, sed ab ore
praedicatorum ejus, ab ore illorum qui jam coenabant, et nos ructuando
invitabant.
8. Ad coenam venire nemo cunctetur. Tollamus ergo de medio
excusationes vanas et malas, et veniamus ad coenam, qua intrinsecus
saginemur. Non nos impediat extollentia superbiae, non nos extollat,
vel non nos terreat curiositas illicita, et avertat a Deo: non nos
impediat voluptas carnis a voluptate cordis. Veniamus, et saginemur.
Et qui venerunt, nisi mendici, debiles, claudi, caeci? Illic
autem non venerunt divites, sani, quasi bene ambulantes, et acute
cernentes; multum de se praesumentes, et ideo desperatiores, quanto
superbiores. Veniant mendici, quia ille invitat qui propter nos
pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate mendici
ditaremur (II Cor. VIII, 9). Veniant debiles: quia non
est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12).
Veniant claudi qui ei dicant: Compone gressus meos in semitis tuis
(Psal. XVI, 5). Veniant caeci qui dicant: Illumina oculos
meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Tales
venerunt ad horam; illis prius invitatis, sua excusatione reprobatis
: venerunt ad horam, intraverunt de plateis et vicis civitatis. Et
respondit servus, qui missus erat, Domine, factum est ut jussisti,
et adhuc locus est. Exi, inquit, in vias et sepes, et quos
inveneris coge intrare. Quos inveneris, ut dignentur, noli
exspectare; coge intrare. Magnam coenam, magnam domum paravi, non
ibi patior locum vacare. Venerunt de plateis et vicis Gentes:
veniant de sepibus haeretici, hic inveniunt pacem. Nam qui construunt
sepes, divisiones quaerunt. Trahantur a sepibus, evellantur ab
spinis. In sepibus haeserunt, cogi nolunt. Voluntate, inquiunt,
nostra intremus. Non hoc Dominus imperavit: Coge, inquit,
intrare. Foris inveniatur necessitas, nascitur intus voluntas.
|
|