|
1. Amici beneficos suos recepturi in coelum quinam sint. Minimi
Christi quinam. Quod admonemur, admonere debemus. Recens
evangelica lectio admonuit facere amicos de mammona iniquitatis, ut eos
qui faciunt, recipiant et ipsi in tabernacula aeterna. Qui sunt qui
habebunt tabernacula aeterna, nisi sancti Dei? Et qui sunt qui ab
ipsis accipiendi sunt in tabernacula aeterna, nisi qui eorum
indigentiae serviunt, et quod eis opus est, hilariter subministrant!
Recordemur ergo, in novissimo judicio Dominum esse dicturum eis qui
stabunt ad dexteram ejus, Esurivi, et dedistis mihi manducare: et
caetera quae nostis. Et cum illi quaererent quando ei obsequia ista
praebuissent, respondit: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis. Isti minimi sunt qui recipiunt in tabernacula aeterna. Hoc
dixit dextris, quia fecerunt: hoc dixit sinistris, quia facere
noluerunt. Sed dextri qui fecerunt, quid acceperunt, vel potius quid
accepturi sunt? Venite, inquit, benedicti Patris mei, possidete
paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis
mihi manducare. Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis
(Matth. XXV, 45-40). Minimi ergo qui sunt Christi?
Illi sunt qui omnia sua dimiserunt, et secuti sunt eum, et quidquid
habuerunt, pauperibus distribuerunt; ut Deo sine saeculari compede
expediti servirent, et ab oneribus mundi liberatos, velut pennatos
sursum humeros tollerent. Hi sunt minimi. Quare minimi? Quia
humiles, quia non elati, non superbi. Appende minimos istos, et
grave pondus invenies.
2. Mammona iniquitatis. Eleemosyna non de rapinis, sed de justis
laboribus facienda. Sed quid est, quod ait eos esse amicos de mammona
iniquitatis? Quid est mammona iniquitatis? Primum quid est mammona?
Verbum est enim quod latinum non est. Hebraeum verbum est, cognatum
linguae Punicae. Istae enim linguae sibi significationis quadam
vicinitate sociantur. Quod Punici dicunt mammon, latine lucrum
vocatur. Quod Hebraei dicunt mammona, latine divitiae vocantur. Ut
ergo latine totum dicamus, hoc ait Dominus noster Jesus Christus,
Facite vobis amicos de divitiis iniquitatis. Hoc quidam male
intelligendo rapiunt res alienas, et aliquid inde pauperibus
largiuntur, et putant se facere quod praeceptum est. Dicunt enim:
Rapere res alienas, mammona est iniquitatis; erogare inde aliquid,
maxime egentibus sanctis, hoc est facere amicos de mammona
iniquitatis. Intellectus iste corrigendus est, imo de tabulis cordis
vestri omnino delendus est. Nolo sic intelligatis. De justis
laboribus facite eleemosynas: ex eo quod recte habetis date. Non enim
corrupturi estis judicem Christum, ut non vos audiat cum pauperibus,
quibus tollitis. Si enim depraedareris aliquem invalidum, tu validior
et potentior, et veniret tecum ad judicem hominem quemlibet in hac
terra, habentem judicandi aliquam potestatem, velletque tecum causam
dicere, si tu de praeda et spoliatione illa inopis dares aliquid
judici, ut pro te judicaret, judex ille vel tibi placeret? Nempe pro
te judicavit, et tamen tanta vis est justitiae, ut et tibi
displiceat. Noli tibi talem pingere Deum, noli collocare in templo
cordis tui tale idolum. Non est talis Deus tuus, qualis non debes
esse nec tu. Si tu non sic judices, sed juste judices; etiam sic
melior est te Deus tuus: non est inferior; justitior est, fons
justitiae est. Quidquid boni fecisti, inde sumpsisti; et quidquid
boni eructuasti, inde bibisti. Laudas vas, quia habet inde aliquid,
et vituperas fontem? Nolite velle eleemosynas facere de fenore et
usuris. Fidelibus dico, eis quibus Christi Corpus erogamus dico.
Timete, corrigite vos: ne dicam postea, Tu facis et tu facis. Et
puto, quia si fecero, non mihi debetis irasci, sed vobis, ut
corrigamini. Ad hoc enim valet quod dictum est in Psalmo:
Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Volo vos
irasci, sed ut non peccetis. Ut autem non peccetis, quibus habetis
irasci, nisi vobis? Quid est enim homo poenitens, nisi homo irascens
sibi? Ut accipiat veniam, de se ipso exigit poenam; et recte dicit
Deo, Averte oculos tuos a peccatis meis, quoniam peccatum meum ego
agnosco (Psal. L, 11, 5). Si tu agnoscis, et ille
ignoscit. Qui faciebatis, nolite facere: non licet.
3. Zacchaeus imitandus. Sed jam si fecistis, et pecunias tales
habetis, et inde saccellos implestis, inde thesaurizabatis : de malo
est quod habetis, jam nolite malum addere, et facite vobis amicos de
mammona iniquitatis. Numquid Zacchaeus de bono habebat? Legite et
videte. Major erat publicanorum, id est, cui vectigalia publica
conferebantur: inde habebat divitias. Multos presserat, multis
abstulerat, multa congesserat. Intravit domum ejus Christus, et
venit salus super domum ejus: sic enim ait ipse Dominus, Hodie salus
domui huic facta est. Sed ipsam salutem videte. Primo desiderabat
Dominum videre, quia statura parvus erat: sed turba impediente
ascendit in arborem sycomori, et vidit transeuntem. Ille autem
aspexit eum, et ait: Zacchaee, descende; apud te oportet me
manere. Tu pendes, sed non te suspendo, hoc est, non te differo.
Volebas videre transeuntem, hodie me apud te invenies habitantem.
Ingressus est ad eum Dominus: repletus ille gaudio ait, Dimidium
rerum mearum do pauperibus. Ecce quomodo currit, qui currit facere
amicos de mammona iniquitatis. Et ne reus aliunde teneretur: Si cui
aliquid tuli, ait, quadruplum reddam (Luc. XIX, 2, 9).
Inflixit sibi condemnationem, ne incurreret damnationem. Ergo qui
habetis de malo, facite inde bonum. Qui non habetis de malo, nolite
acquirere de malo. Esto bonus tu qui bonum facis de malo : et cum
coeperis aliquid boni facere de malo, noli remanere tu malus. Nummi
tui convertuntur in bonum, et tu remanes malus?
4. Mammona iniquitatis cui dictae divitiae. Est quidem et alius
intellectus; nec ipsum tacebo. Mammona iniquitatis, divitiae sunt
saeculi omnes, undecumque sint. Undecumque enim congregentur,
mammona iniquitatis est, id est, divitiae sunt iniquitatis. Quid
est, divitiae sunt iniquitatis? Pecunia est, quam nomine divitiarum
appellat iniquitas. Si enim veras divitias quaeris, aliae sunt.
Talibus Job nudus abundabat, quando in Deum cor plenum habebat, et
laudes Deo perditis omnibus rebus tanquam gemmas pretiosissimas
proferebat (Job I, 21). De quo thesauro, si nihil habebat?
Ipsae sunt verae divitiae. Istae autem ab iniquitate appellantur
divitiae. Habes illas, non reprehendo: haereditas venit, pater tuus
dives fuit, et dimisit tibi. Honeste acquisisti: de justis laboribus
plenam domum habes, non reprehendo. Tamen etiam sic noli illas dicere
divitias. Nam si dicis illas divitias, amabis illas: et si amaveris
illas, peribis cum illis. Perde, ne pereas : dona, ut acquiras:
semina, ut metas. Has divitias noli appellare; quia verae non sunt.
Paupertate plenae sunt, et semper obnoxiae casibus. Quales divitiae
sunt, propter quas latronem times, propter quas times servum tuum, ne
te occiso auferat, et fugiat? Si verae divitiae essent, securitatem
tibi darent.
5. Divitiae quae verae et quae falsae. Ergo illae sunt verae
divitiae, quas cum habuerimus, perdere non possumus. Et ne forte
propter illas furem timeas, ibi erunt ubi nullus auferat. Audi
Dominum tuum: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo fur non
accedat (Matth. VI, 20). Tunc erunt divitiae, quando eas
migraveris. Quamdiu in terra sunt, divitiae non sunt. Sed divitias
vocat illas mundus, iniquitas vocat. Deus ideo mammona iniquitatis,
quia divitias illas vocat iniquitas. Audi Psalmum: Domine, libera
me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem; et
dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii sicut novellae
constabilitae a juventute sua. Filiae eorum compositae, circumornatae
sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructuantia ex hoc in
illud. Boves eorum crassi, oves eorum fecundae, multiplicatae in
itineribus suis. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque
clamor in plateis eorum. Vidisti Psalmum, qualem felicitatem
descripsit: sed audi quid sit, quos proposuit filios iniquitatis.
Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera
iniquitatis. Ipsos proposuit, et dixit felicitatem eorum tantum super
terram. Et quid adjunxit? Beatum dixerunt populum cui haec sunt.
Sed qui dixerunt? Filii alieni, alienigenae, et non pertinentes ad
semen Abrahae: ipsi dixerunt populum beatum cui haec sunt. Qui
dixerunt? Quorum os locutum est vanitatem. Ergo vanum est, dicere
beatos esse eos quibus haec sunt. Et tamen dicitur ab eis quorum os
locutum est vanitatem. Ab ipsis dicuntur istae divitiae, quae
vocantur mammona iniquitatis.
6. Verae divitiae. Colimus nos Deum, et colit nos Deus. Tu
autem quid dicis? Quia illi filii alieni, quia illi quorum os locutum
est vanitatem, dixerunt beatum esse populum cui haec sunt; tu quid
dicis? Falsae sunt istae divitiae, da mihi veras. Reprehendis
ista, ostende quod laudas. Vis ut contemnam hoc, ostende quod
praeferam. Dicat ipse Psalmus. Qui enim dixit, Beatum dixerunt
populum cui haec sunt; tale nobis dat responsum, quasi diceremus
illi, id est, ipsi Psalmo, Ecce hoc nobis tulisti, et nihil nobis
dedisti: ecce ista, ecce ista contemnimus, unde vivimus? unde beati
erimus? Quia qui locuti sunt, ipsi de se ipsis recipient. Homines
enim divitias habentes beatos esse dixerunt. Tu quid dicis?
Respondet quasi sic interrogatus, et dicit, Illi dicunt divites
beatos: ego dico, Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius
(Psal. CXLIII, 11-15). Audisti veras divitias, fac
amicos de mammona iniquitatis, et eris beatus populus, cujus est
Dominus Deus ipsius. Aliquando transimus viam, et videmus
amoenissimos et uberes fundos, et dicimus: Cujus est ille fundus?
Asseritur illius: et nos dicimus, Beatus homo: vanitatem loquimur.
Beatus cujus est illa domus, beatus cujus est ille fundus, beatus
cujus est illud pecus, beatus cujus est ille servus, beatus cujus est
illa familia. Tolle vanitatem, si vis audire veritatem. Beatus
est, cujus est Dominus Deus ipsius. Non enim cujus est fundus
iste, beatus est: sed cujus est ille Deus. Sed ut apertissime
beatitudinem rerum annunties, dicis quod beatum te fecit fundus tuus.
Quare? Quia inde vivis. Nam quando laudas pro magno fundum tuum,
hoc dicis: Ipse me pascit, inde vivo. Attende unde vivas. Ille
est unde vivis, cui dicis: Apud te est fons vitae (Psal.
XXXV, 10). Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius. O
Domine Deus meus, o Domine Deus noster, ut veniamus ad te, fac
nos beatos de te. Nolumus de auro, neque de argento, nec de fundis:
nolumus de terrenis istis, et vanissimis, et caducae vitae
transitoriis. Non loquatur os nostrum vanitatem. Fac nos beatos de
te, quia non perdemus te. Cum tenuerimus te, nec te perdemus, nec
nos peribimus. Fac nos beatos de te, quia Beatus populus, cujus est
Dominus Deus ipsius. Nec irascitur si dixerimus de Deo, Fundus
noster. Legimus enim quoniam Dominus pars haereditatis meae (Psal.
XV, 5). Magna res, fratres, et haereditas ipsius sumus, et
haereditas nostra est: quia et colimus eum, et colit nos. Nulla est
injuria illi quia colit nos. Quia si nos colimus illum ut Deum
nostrum, ille colit nos ut agrum suum. Et ut sciatis quia colit nos,
audite eum quem misit nobis: Ego sum, inquit, vitis, vos estis
palmites, Pater meus agricola est (Joan. XV, 1, 5). Ergo
colit nos. Sed si fructum reddamus, parat horreum. Si autem sub
tanto cultore steriles esse voluerimus, et pro frumento spinas
protulerimus: nolo dicere quod sequitur, ad gaudium finiamus.
Conversi ad Dominum, etc.
|
|