|
1. Fratri quoties in nos peccaverit et poenituerit ignoscendum.
Sanctum Evangelium, quod modo cum recitaretur audivimus, de
remissione nos admonuit peccatorum. Hinc admonendi estis ex sermone
nostro. Ministri enim sumus verbi, non nostri, sed utique Dei et
Domini nostri, cui nemo sine gloria servit, quem nemo sine poena
contemnit. Ipse ergo Dominus Deus noster, qui manens apud Patrem
fecit nos, et factus pro nobis refecit nos; ipse Dominus Deus noster
Jesus Christus ait nobis quod modo audivimus in Evangelio: Si
peccaverit in te, inquit, frater tuus, corripe illum; et si
poenitentiam egerit, dimitte illi: et si septies in die peccaverit in
te, et veniens dixerit, Poenitet me, dimitte illi. Septies in
die, noluit intelligi, nisi quotiescumque; ne forte peccet octies,
et nolis ignoscere. Quid est ergo septies? Semper, quotiescumque
peccaverit eumque poenituerit. Hoc enim est, Septies in die laudabo
te (Psal. CXVIII, 164); quod est in alio Psalmo,
Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Et quare
septies pro eo quod est semper ponatur, certissima ratio est, septem
quippe diebus venientibus et redeuntibus totum volvitur tempus.
2. Venia fratri danda, ut a Deo accipiatur. Quisquis ergo
Christum cogitas, et cupis accipere quod promisit, noli esse piger
facere quod praecepit. Quid enim promisit? Vitam aeternam. Et quid
praecepit? Dari fratri tuo veniam. Tanquam diceret tibi: Tu homo,
da homini veniam, ut ego Deus ad te veniam. Sed ut omittam, vel
potius intermittam altiora illa divina promissa, in quibus nos Creator
noster facturus est aequales Angelis suis, ut cum illo et in illo et
de illo sine fine vivamus: ut hoc interim non dicam, hoc ipsum quod
juberis fratri tuo dare, a Deo tuo non vis accipere? Hoc ipsum,
inquam, quod juberis fratri tuo dare, a Domino tuo non vis accipere?
Dic mihi si non vis, et noli dare. Quid est hoc, nisi ut poscenti
ignoscas, si tibi poscis ignosci? Aut si non habes quod tibi
ignoscatur, audeo dicere, Noli ignoscere. Quanquam nec hoc dicere
debui. Etsi non habes quod tibi ignoscatur, ignosce.
3. Dei exemplo donanda debita. Dicturus es mihi modo: Sed ego non
sum Deus, homo sum peccator. Deo gratias, quod confiteris esse
peccata tua. Ergo ignosce, ut dimittantur tibi. Hortatur nos tamen
ipse Dominus Deus noster ut imitemur eum. Primo ipse Deus
Christus, de quo apostolus Petrus dixit; Christus pro nobis passus
est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus; qui
peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr.
II, 21 et 22). Et utique ipse non habebat peccatum, et
mortuus est pro peccatis nostris, et sanguinem suum fudit in
remissionem peccatorum. Suscepit pro nobis quod non debebat, ut nos a
debito liberaret. Non debebat mori, nec nos vivere. Quare? Quia
peccatores eramus. Nec mors debebatur illi, nec vita nobis: quod ei
non debebatur accepit, quod nobis non debebatur dedit. Sed quoniam de
remissione agitur peccatorum, ne multum ad vos putetis imitari
Christum, Apostolum audite dicentem, Donantes vobismetipsis, sicut
et Deus in Christo donavit vobis (Coloss. III, 13). Estote
ergo imitatores Dei (Ephes. V, 1). Apostoli verba sunt, non
mea: Estote ergo imitatores Dei. Certe superbum est imitari Deum?
Audi Apostolum: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi.
Filius diceris: si respuis imitationem, quare quaeris haereditatem?
4. Peccator peccanti ignoscat. Hoc dicerem si nihil peccati
haberes, quod tibi relaxari desiderares. Modo autem quisquis es,
homo es: justus sis licet, homo es; laicus sis, homo es; monachus
sis, homo es; clericus sis, homo es; episcopus sis, homo es;
apostolus sis, homo es. Vocem apostoli audi: Si dixerimus quia
peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Ille, ille, ille
Joannes et evangelista, quem Dominus Christus prae caeteris
diligebat, qui supra pectus ejus discumbebat, ipse ait, Si
dixerimus: non dixit, Si dixeritis quia peccatum non habetis; sed,
Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et
veritas in nobis non est. Junxit se in culpa, ut jungeretur et in
venia. Si dixerimus: videte quis dicat: Si dixerimus quia peccatum
non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si
autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui
dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan.
I, 8, 9). Quomodo mundat? Ignoscendo, non quasi inveniens
quod puniat, sed inveniens quod dimittat. Ergo si habemus peccata,
fratres, ignoscamus petentibus. Non inimicitias in corde nostro
contra alterum retineamus. Plus enim inimicitiae retentae vitiant
ipsum cor nostrum.
5. Venia a Deo in oratione petitur cum pacto dandae aliis veniae.
Volo ergo te ignoscentem, quia teneo veniam postulantem. Rogaris,
ignosce: rogaris, et rogabis; rogaris, ignosce; tu rogabis ut
ignoscatur tibi. Ecce veniet tempus orandi: in verbis quae dicturus
es, teneo te. Dicturus es, Pater noster qui es in coelis. Non
enim eris in numero filiorum, si non dicturus es, Pater noster.
Ergo dicturus es, Pater noster qui es in coelis. Sequere:
Sanctificetur nomen tuum. Dic adhuc: Adveniat regnum tuum. Adhuc
sequere: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Vide quid
adjungas: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ubi sunt
divitiae tuae? Ecce mendicas. Interim tamen unde agitur, dic adhuc
post: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Dic adhuc quod
sequitur: Dimitte nobis debita nostra. Venisti ad verba mea:
Dimitte, inquit, nobis debita nostra. Quo jure? quo pacto? quo
placito? quo chirographo recitato? Sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris. (Matth. VI, 9-12). Parum est quod non
dimittis: adhuc et Deo mentiris. Conditio posita est, fixa est
lex: Dimitte, sicut dimitto. Ergo non dimittit, nisi dimittas.
Dimitte, sicut dimitto. Petenti vis ut dimittatur tibi, petenti
dimitte. Preces istas Jurisperitus coeli dictavit: non te fallit;
secundum coelestem ejus vocem posce: dic, Dimitte nobis, sicut et
nos dimittimus; et fac quod dicis. Qui mentitur in Precibus,
beneficio caret: qui mentitur in Precibus, et perdit causam et
invenit poenam. Et si aliquis mentitur imperatori, cum venerit,
convincitur quia mentitur: quando autem tu orando mentiris in ipsa
oratione convinceris. Non enim Deus ut te convincat testes ad te
quaerit. Qui tibi dictavit Preces, advocatus est tuus: si
mentiris, testis est; si non te corrigis, judex erit tuus: Ergo et
dic, et fac. Quia si non dicis, contra jus petendo non impetras: si
autem dicis et non facis, etiam mendacii reus eris. Non est qua
versus iste transeatur, nisi quod dicimus impleatur. Numquid delere
istum versum poterimus de oratione nostra? An vultis ut illud ibi
sit, Dimitte nobis debita nostra: et deleamus quod sequitur, Sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris? Non delebis, ne ante
delearis. In oratione ergo dicis, Da; dicis Dimitte: ut accipias
quod non habes, et relaxetur tibi quod deliquisti. Ergo vis
accipere, da: vis ut dimittatur tibi, dimitte. Brevis complexio
est. Ipsum Christum audi alio loco: Dimittite, et dimittetetur
vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38).
Dimittite, et dimittetur vobis. Quid dimittetis? Quod in vobis
alii peccaverunt. Quid et vobis dimittetur? Quod peccastis,
Dimittite. Date, et dabitur vobis quod desideratis, vitam
aeternam. Fulcite pauperis vitam temporalem, sustentate pauperis
vitam praesentalem, et pro isto tam parvo terrenoque semine accipietis
messem vitam aeternam. Amen.
|
|