|
1. Fides fons orationis. Lectio sancti Evangelii aedificat nos ad
orandum et credendum, et non de nobis, sed de Domino praesumendum.
Quae ad orandum major hortatio, quam ut nobis de judice iniquo
proponeretur similitudo? Judex enim iniquus, nec Deum timens, nec
hominem reverens, audivit tamen viduam interpellantem se, victus
taedio, non pietate inclinatus. Si ergo exaudivit qui oderat quod
rogabatur, quomodo exaudit qui ut rogemus hortatur? Cum ergo nobis
ista e contrario comparatione Dominus suaderet, Quia oportet semper
orare, et non deficere; adjecit et ait, Verumtamen cum venerit
Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? Si fides deficit,
oratio perit. Quis enim orat quod non credit? Unde et Apostolus
beatus, cum ad orandum exhortaretur, ait: Omnis quicumque
invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et ut ostenderet fidem fontem
esse orationis, nec posse ire rivum, ubi caput aquae siccatur,
adjunxit atque ait: Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt
(Rom. X, 13, 14). Ergo ut oremus, credamus; et ut ipsa
non deficiat fides qua oramus, oremus. Fides fundit orationem, fusa
oratio fidei impetrat firmitatem. Fides, inquam, fundit orationem,
fusa oratio etiam ipsi fidei impetrat firmitatem. Etenim ne in
tentationibus deficeret fides, propterea Dominus ait: Vigilate et
orate, ne intretis in tentationem. Vigilate, inquit, et orate, ne
intretis in tentationem. Quid est, in tentationem intrare, nisi a
fide exire? In tantum enim tentatio proficit, in quantum fides
deficit; et in tantum tentatio deficit, in quantum fides proficit.
Nam ut apertius noverit Charitas vestra, de fide ne deficeret et
periret, dixisse Dominum, Vigilate et orate, ne intretis in
tentationem: eo loco Evangelii ait, Hac nocte postulavit satanas
vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat
fides tua (Luc. XXII, 46, 31, 32). Rogat qui tuetur,
et non rogat qui periclitatur? Quod autem ait Dominus, Cum venerit
Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? de fide dixit, quae
perfecta est. Ipsa enim vix invenitur in terra. Ecce plena est Dei
Ecclesia: quis huc accederet, si nulla esset fides? Quis non montes
transferret, si plena esset fides? Attendite ipsos Apostolos:
dimissis omnibus suis, calcata spe saeculi, Dominum non sequerentur,
nisi magnam haberent fidem; et tamen si plenam fidem haberent, non
dicerent Domino, Auge nobis fidem (Id. XVII, 5). Vide
etiam illum utrumque de se confitentem (vide fidem, et non plenam
fidem), qui cum obtulisset Domino filium suum a malo daemonio
sanandum, et esset interrogatus utrum crederet, respondit et ait:
Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX, 23).
Credo, inquit, Credo, Domine: ergo est fides. Sed adjuva
incredulitatem meam: ergo non plena est fides.
2. Fides non est superborum, sed humilium. Sed quia fides non est
superborum, sed humilium, Dixit ad quosdam qui sibi justi
videbantur, et spernebant caeteros, similitudinem hanc: Duo homines
ascenderunt in templum orare, unus pharisaeus, et alter publicanus.
Pharisaeus dicebat: Gratias tibi, Deus, quia non sum sicut caeteri
homines. Diceret saltem, Sicut multi homines. Quid est, sicut
caeteri homines, nisi omnes praeter ipsum? Ego inquit, justus sum,
caeteri peccatores. Non sum sicut caeteri homines, injusti,
raptores, adulteri. Et ecce tibi ex vicino publicano majoris tumoris
occasio. Sicut, inquit, publicanus iste. Ego, inquit, solus
sum, iste de caeteris est. Non sum, inquit, talis qualis iste, per
justitias meas, quibus iniquus non sum. Jejuno bis in sabbato,
decimas do omnium quaecumque possideo. Quid rogaverit Deum, quaere
in verbis ejus, nihil invenies. Ascendit orare: noluit Deum
rogare, sed se laudare. Parum est, non Deum rogare, sed se
laudare; insuper et roganti insultare. Publicanus autem de longinquo
stabat: et Deo tamen ipse propinquabat. Cordis conscientia
removebat, pietas applicabat. Publicanus autem de longinquo stabat:
sed Dominus eum de propinquo attendebat. Excelsus enim Dominus, et
humilia respicit. Excelsos autem, qualis erat ille pharisaeus, a
longe cognoscit. Excelsa quidem a longe cognoscit (Psal.
CXXXVII, 6), sed non ignoscit. Adhuc audi humilitatem
Publicani. Parum est, quia de longinquo stabat: nec oculos suos ad
coelum levabat? Ut aspiceretur, non aspiciebat. Respicere sursum
non audebat: premebat conscientia, spes sublevabat. Adhuc audi:
Percutiebat pectus suum. Poenas de se ipso exigebat: propterea
Dominus confitenti parcebat, Percutiebat pectus suum, dicens:
Domine, propitius esto mihi peccatori. Ecce qui rogat. Quid
miraris, si Deus ignoscit, quando ipse se agnoscit? De Pharisaeo
et Publicano accepisti controversiam; audi sententiam: audisti
superbum accusatorem, audisti reum humilem; audi nunc judicem. Amen
dico vobis. Veritas dicit, Deus dicit, judex dicit: Amen dico
vobis, descendit justificatus de templo publicanus ille, magis quam
ille pharisaeus. Dic, Domine, causam. Ecce video Publicanum
justificatum magis de templo descendere quam Pharisaeum. Quaero
quare. Quaeris quare? Audi quare. Quia omnis qui se exaltat,
humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Audisti sententiam,
cave causam malam: aliud dico, Audisti sententiam, cave superbiam.
3. Contra Pelagianos. Videant nunc, audiant ista nescio qui impie
garrientes, et de suis viribus praesumentes audiant qui dicunt, Deus
me hominem fecit, justum ipse me facio. O pejor et detestabilior
Pharisaeo! Pharisaeus ille superbe quidem justum se dicebat, sed
tamen inde ille Deo gratias agebat. Justum se dicebat; sed tamen
Deo gratias agebat. Gratias tibi, Deus, quia non sum sicut caeteri
homines. Gratias tibi Deus: gratias Deo agit, quia non est sicut
caeteri homines: et tamen tanquam superbus et inflatus reprehenditur;
non quia Deo gratias agebat, sed quia velut nihil sibi addi cupiebat.
Gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines, injusti. Ergo tu
justus; ergo nihil rogas; ergo jam plenus es; ergo non est tentatio
vita humana super terram (Job VII, 1); ergo jam plenus es;
ergo jam abundas; ergo jam non est quare dicas, Dimitte nobis debita
nostra (Matth. VI, 12). Quid est ergo qui impie oppugnat
gratiam, si reprehenditur qui superbe agit gratias?
4. Parvulis Baptismus Christi necessarius. Et ecce post dictam
controversiam prolatamque sententiam procedunt et parvuli, imo
apportantur et offeruntur tangendi. Cui tangendi, nisi medico?
Certe sani : cui offeruntur infantes tangendi? Cui? Salvatori.
Si Salvatori, utique salvandi. Cui, nisi illi qui venit quaerere
et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). Ubi isti
perierant? Quantum ad ipsos proprie attinet, innocentes video,
reatum quaero. Unde? Apostolum audio: Per unum hominem intravit
peccatum in orbem terrarum. Per unum, inquit, hominem peccatum
intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines
pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom V, 12). Veniant
ergo parvuli, veniant: audiatur Dominus, Sinite parvulos venire ad
me (Luc. XVIII, 16). Veniant parvuli, languidi ad
medicum, veniant perditi ad redemptorem: veniant, nemo prohibeat.
In ramo adhuc nihil commiserunt: sed in radice perierunt. Benedicat
Dominus pusillos cum magnis: tangat medicus et pusillos et magnos.
Causam parvulorum commendamus majoribus. Loquimini pro tacentibus,
orate pro flentibus. Si non frustra estis majores, estote tutores:
tuemini eos qui adhuc causam suam agere non possunt. Communis fuit
perditio, sit communis inventio: simul perieramus, simul inveniamur
in Christo. Dispar est meritum, sed communis est gratia. Nihil
habent mali, nisi quod de fonte traxerunt: nihil habent mali, nisi
quod de origine traxerunt. Non eos impediant a solute, qui ad id quod
traxerunt multa addiderunt. Qui major est aetate, major est et
iniquitate. Sed gratia Dei delet quod traxisti, delet et quod
addidisti. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia
(Rom. V, 20).
|
|