|
1. Manichaeorum haeresis. Apparuit Dominus post resurrectionem
discipulis suis, sicut audistis, et salutavit eos, dicens, Pax
vobis. Haec est pax, et salutatio salutis: nam et ipsa salutatio a
salute nomen accepit. Sed quid melius, quam ut ipsa salutet hominem?
Salus enim nostra Christus est. Ipse est enim salus nostra, qui
vulneratus est pro nobis, et confixus est clavis in ligno; et
depositus de ligno, positus in sepulcro. De sepulcro autem surrexit,
sanatis vulneribus, servatis cicatricibus. Hoc enim discipulis suis
expedire judicavit, ut cicatrices ejus servarentur, unde cordis
vulnera sanarentur. Quae vulnera? Vulnera infidelitatis. Apparuit
enim oculis eorum veram exhibens carnem: et putaverunt se spiritum
videre. Non leve vulnus hoc cordis est. Denique haeresim malignam
fecerunt, qui in isto vulnere remanserunt. Sed non putamus vulneratos
fuisse discipulos, quia cito sanati sunt? Cogitet Charitas vestra,
si in isto vulnere remansissent, ut putarent corpus sepultum non
resurrexisse, sed spiritum imagine corporis humanos oculos illusisse:
si in ista fide, imo in ista perfidia remansissent, non eorum
vulnera, sed mors plangi deberet.
2. Dubitatio discipulorum. Sed quid ait Dominus Jesus? Quid
turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Si ascendunt
in cor vestrum cogitationes, de terra veniunt cogitationes. Bonum est
homini, non ut cogitatio ascendat in cor ejus, sed ut sursum ascendat
ipsum cor ejus: ubi volebat Apostolus ponere corda credentium, quibus
dicebat, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite,
ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt quaerite,
non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita
est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc
et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 1-4).
In qua gloria? Resurrectionis. In qua gloria? Audi Apostolum
dicentem de hoc corpore, Seminatur in ignominia, resurget in gloria
(I Cor. XV, 43). Istam gloriam Apostoli Magistro suo,
Christo suo, Domino suo dare nolebant: resuscitare eum potuisse
corpus suum de sepulcro non credebant; spiritum eum putabant, et
carnem videbant, nec ipsis oculis suis fidem habebant. Et credimus
eis nos annuntiantibus et non ostendentibus. Ecce ipsi Christo se
ipsum ostendenti non credebant. Malum vulnus: prodeant medicamenta
cicatricum. Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor
vestrum? Videte manus meas et pedes meos, ubi clavis confixus fui.
Palpate et videte. Sed videtis, et non videtis. Palpate et
videte. Quid? Quia Spiritus ossa et carnem non habet, sicut me
videtis habere. Haec dicens (sic recitatum est) ostendit eis manus
et pedes.
3. Resurrectionis Christi fides quomodo persuadebatur.---Et
adhuc trepidantibus et mirantitibus prae gaudio. Jam gaudium erat, et
adhuc trepidatio permanebat. Res enim incredibilis erat facta, sed
tamen facta. Numquid nunc incredibile est, quia resurrexit caro
Domini de sepulcro? Totus hoc credidit mundus: qui non credidit,
remansit immundus. Tunc tamen incredibile erat: et persuadebatur non
solum oculis, sed et manibus, ut per sensum corporis fides in cor
descenderet, et in cor fides descendens posset praedicari per mundum,
non videntibus aut tangentibus, et tamen sine dubitatione credentibus.
Habetis hic, inquit, aliquid quod manducetur? Quanta addit ad
aedificium fidei structor bonus? Non esuriebat, et manducare
quaerebat. Et manducavit potestate, non necessitate. Agnoscant ergo
discipuli verum corpus, quod agnovit ipsis praedicantibus mundus.
4. Contra Manichaeos. Si forte aliqui haeretici sunt, qui adhuc
habent in corde, quod exhibuerit se oculis Christus, et vera caro non
erat Christi; jam ponant illud, persuadeat illis Evangelium. Nos
eos reprehendimus, quia hoc sapiunt: damnabit ille, si hoc sapere
perseverant. Tu quis es, qui non credis corpus in sepulcro positum
resurgere potuisse? Si Manichaeus es? qui nec crucifixum credis,
quia nec natum credis; omnia eum falsa ostendisse praedicas. Ille
falsa ostendit, et tu verum dicis? Tu non mentiris ore; sed ille
mentitus est corpore? Ecce arbitraris apparuisse oculis quod non
erat; spiritum fuisse, non carnem. Audi illum: amat te, ne damnet
te. Audi illum dicentem: ecce tibi dicit, infelix; tibi loquitur:
Quid turbatus es, et cogitationes ascendunt in cor tuum? Videte,
inquit, manus meas et pedes meos. Palpate et videte, quia spiritus
ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. Haec dicebat
veritas, et fallebat? Corpus erat, caro erat; quod sepultum
fuerat, apparebat. Pereat dubitatio, sequatur digna laudatio.
5. Christus fidem inspirat. Ostendit ergo discipulis se. Quid
est, se? Caput Ecclesiae suae. Ecclesia futura per mundum ab ipso
praevidebatur, a discipulis nondum videbatur. Caput ostendebat,
corpus promittebat. Quid enim secutus adjunxit? Haec sunt verba quae
locutus sum ad vos, dum adhuc essem vobiscum. Quid est hoc, dum
adhuc essem vobiscum? Numquid non tunc cum illis erat, cum illis
loquebatur? Quid est, cum adhuc essem vobiscum? Vobiscum mortalis,
quod jam non sum. Vobiscum eram, quando moriturus eram. Quid est,
vobiscum? Cum morituris moriturus. Modo jam non vobiscum: quia cum
morituris nunquam ulterius moriturus. Hoc ergo dicebam vobis. Quid?
Quia oportebat impleri omnia, quae scripta sunt in Lege, et
Prophetis, et Psalmis de me. Dixi vobis, quia oportebat omnia
impleri. Tunc aperuit illis sensum. Veni ergo, Domine, fac
claves, aperi, ut intelligamus. Ecce omnia dicis, et non crederis.
Putaris spiritus; tangeris, pulsaris, et adhuc trepidant qui te
tangunt. De Scripturis admones, et adhuc non intelligunt. Clausa
sunt corda, aperi, et intra. Fecit: Tunc aperuit illis sensum.
Aperi, Domine, et dubitanti de Christo aperi cor. Aperi ei
sensum, qui phantasma fuisse credit Christum. Tunc aperuit illis
sensum, ut intelligerent Scripturas.
6. Ecclesia per omnes gentes futura promittitur. Ab Apostolis
Christus, Ecclesia a nobis cernitur.---Et dixit eis. Quid?
Quoniam sic oportebat. Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat.
Quid? Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Viderunt
hoc; viderunt patientem, viderunt pendentem, videbant post
resurrectionem praesentem, viventem. Quid ergo non videbant?
Corpus, id est, Ecclesiam. Illum videbant, illam non videbant.
Sponsum videbant, sponsa adhuc latebat. Promittat et ipsam. Sic
scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis
tertio die. Hoc sponsus est.
Quid de sponsa? Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et
remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem.
Hoc nondum videbant discipuli: Ecclesiam per omnes gentes,
incipientibus ab Jerusalem, nondum videbant. Caput videbant: et de
corpore capiti credebant. Per hoc quod videbant, quod non videbant
credebant. Similes illis sumus et nos: videmus aliquid, quod ipsi
non videbant; et non videmus aliquid, quod ipsi videbant. Quid nos
videmus, quod ipsi non videbant? Ecclesiam per omnes gentes. Quid
non videmus, quod ipsi videbant? Christum in carne constitutum.
Quomodo illi illum videbant, et de corpore credebant: sic nos corpus
videmus, de capite credamus. Invicem nos adjuvent visa nostra.
Adjuvat eos visus Christus, ut futuram Ecclesiam crederent: adjuvat
nos visa Ecclesia, ut Christum resurrexisse credamus. Impleta est
fides illorum, impletur et nostra: impleta est illorum de capite,
impletur nostra de corpore. Totus Christus et illis innotuit, et
nobis innotuit: sed totus ab eis non est visus, nec a nobis totus est
visus. Ab eis caput est visum, corpus creditum: a nobis corpus
visum, caput creditum. Nulli tamen deest Christus: in omnibus
plenus est, et adhuc ei restat corpus. Crediderunt ipsi, crediderunt
per illos Jerosolymitani multi; credidit Judaea, credidit Samaria.
Accedant membra, accedat aedificium fundamento. Fundamentum enim
nemo potest ponere, ait Apostolus, nisi quod est positum, quod est
Christus Jesus (I Cor. III, 11). Insaniant Judaei,
impleantur zelo: lapidetur Stephanus, servet lapidantium vestimenta
Saulus, Saulus futurus Paulus apostolus. Occidatur Stephanus,
perturbetur Ecclesia Jerosolymitana (Act. VII, 57, I,
1): discedant inde ligna ardentia, accedant et incendant. Ligna
enim quodam modo in Ecclesia Jerosolymitana ardebant Spiritu sancto,
quando erat illis in Deum anima una, et cor unum (Id. IV,
32). Lapidato Stephano passa est illa congeries persecutionem:
sparsa sunt ligna, et accensus est mundus.
7. Saulus mutatus in praedicatorem Evangelii. Denique haec secutus
furens Saulus ille, accepit epistolas a principibus sacerdotum, et
coepit ire saeviens, anhelans caedem, sitiens sanguinem, undecumque
posset, quos posset vinctos trahere, ad supplicium rapere, se effuso
sanguine satiare. Sed ubi Deus, ubi Christus, ubi Stephani
coronator? Ubi, nisi in coelo? Videat et Saulum, irrideat
saevientem, clamet de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris?
Ego in coelo sum, tu in terra; et tamen persequeris me. Caput non
tangis, sed membra mea calcas. Sed quid facis? quid proficis?
Durum tibi est contra stimulum calcitrare. Quantumcumque calces
mittas, te vexas. Pone ergo furorem, cape sanitatem. Pone malum
consilium, appete bonum auxilium. Voce illa prostratus est. Quis
est prostratus? Persecutor. Ecce victus est una voce. Quid ibas?
quid saeviebas? Quos quaerebas, modo sequeris: quos persequebaris,
modo pro illis persecutionem pateris. Surgit praedicator, qui
prostratus est persecutor. Audivit Domini vocem. Excaecatus est,
sed in corpore, ut illuminaretur in corde. Perductus ad Ananiam, de
pluribus catechizatus, baptizatus, processit apostolus (Id.
IX). Dic, praedica: praedica Christum, dissemina, o bone
aries, jamdudum lupus. Vide illum, attende illum, qui saeviebat:
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu
Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat.
VI, 14). Funde Evangelium: quod corde concepisti, ore
dissemina. Audiant gentes, credant gentes: pullulent gentes,
nascatur de sanguine martyrum sponsa Domino purpurata. Et ex illa
quam multi accesserunt? quam multa membra capiti cohaeserunt, et
cohaerent nunc, et credunt? Et baptizati sunt isti, et baptizabuntur
alii, et post nos venient alteri. Tunc, inquam, in fine saeculi
accedent lapides fundamento, lapides vivi, lapides sancti, ut in fine
aedificetur totum aedificium ab illa Ecclesia; imo ab ista ipsa
Ecclesia, quae modo cantat canticum novum, dum domus aedificatur.
Sic enim habet ipse Psalmus: Quando domus aedificabatur post
captivitatem. Et quid? Cantate Domino canticum novum; cantate
Domino omnis terra (Psal. XCV, 1). Quam magna domus! Sed
quando cantat canticum novum? Cum aedificatur. Quando dedicatur?
In fine saeculi. Fundamentum ipsius jam dedicatum est: quia ascendit
in coelum, et non moritur. Quando et nos surrexerimus, ut nunquam
moriamur, tunc dedicabimur.
|
|