|
1. Verbum Dei ut intelligatur, quo pretio comparandum. Capitulum
Evangelii quod lectum est, fratres dilectissimi, purum oculum cordis
inquirit. Dominum enim nostrum Jesum Christum accepimus secundum
divinitatem ad condendam universam creaturam, secundum humanitatem ad
reparandam lapsam creaturam, evangelizante Joanne. In ipso autem
Evangelio qualis et quantus vir Joannes fuerit, invenimus, ut ex
dignitate dispensatoris intelligatur quanti pretii sit Verbum, quod
per talem dici potuit: imo quam nullius pretii sit quod superat omnia.
Pretio enim aut comparatur res venalis, aut subjicitur, aut excedit
eam. Quando tanto quisque comparat quanto valet, aequatur pretium rei
quae comparatur: quando vilius, subjicitur ei: quando carius,
superat eam. Verbo autem Dei nec aequari aliquid potest, nec ad
mutationem subjici, nec superponi aliquid. Subjici enim omnia possunt
Verbo Dei, quia omnia per ipsum facta sunt: non tamen subjiciuntur,
quasi pretium sint Verbi, ut quisque det aliquid, ut illud accipiat.
Tamen si dici potest, et admittit nomen hoc ratio aliqua vel loquendi
consuetudo, pretium comparandi Verbi ipse comparator est, qui se
ipsum pro se ipso dederit huic Verbo. Itaque quando aliquid emimus,
quaerimus aliquid quod demus, ut habeamus rem dato pretio quam volumus
emere. Et extra nos est quod damus; et si apud nos erat, fit extra
nos illud quod damus, ut sit apud nos illud quod comparamus. Quidquid
pretii invenerit qui emit aliquid, necesse est ut tale inveniat, ut
det quod habet, et accipiat quod non habet; maneat tamen ille a quo
abscedit pretium, et accedat illud pro quo dat pretium. Qui autem
vult comparare Verbum hoc, qui vult habere, non quaerat extra se
ipsum quod det, se ipsum det. Quod cum fecerit, non se amittit,
sicut amittit pretium, quando aliquid emit.
2. Pretium Verbi ipse homo. Verbum ergo Dei propositum est
omnibus: comparent qui possunt; possunt autem qui pie voluerint. In
illo enim Verbo pax: et pax in terra hominibus bonae voluntatis
(Luc. II, 14). Ergo qui vult comparare, det se ipsum.
Quasi pretium est hoc Verbi, si dici aliquo modo potest, quando nec
se perdit qui dat, et acquirit Verbum pro quo se dat, et se ipsum in
Verbo acquirit cui se dat. Et quid dat Verbo? Non aliquid ab ipso
alienum, pro quo se dat; sed quod per ipsum Verbum factum est, hoc
ei redditur ut reficiatur. Omnia per ipsum facta sunt. Si omnia,
utique et homo. Si coelum, si terra, si mare, si omnia quae in
ipsis sunt, si universa creatura; utique ille manifestius, qui ad
imaginem Dei factus per Verbum factus est homo.
3. Verbum Dei forma quaedam non formata. Forma sine tempore et
loco. Non modo, fratres, tractamus, quomodo possit intelligi quod
dictum est. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum. Ineffabiliter potest intelligi: non verbis
hominis fit ut intelligatur. Verbum Dei tractamus, et dicimus quare
non intelligatur. Non nunc dicimus ut intelligatur, sed dicimus quid
impediat ne intelligatur. Est enim forma quaedam, forma non formata,
sed forma omnium formatorum: forma incommutabilis, sine lapsu, sine
defectu, sine tempore, sine loco, superans omnia, existens omnibus
et fundamentum quoddam in quo sint, et fastigium sub quo sint. Si
dicis quia omnia in illo sunt, non mentiris. Dictum est enim ipsum
Verbum Sapientia Dei: habemus autem scriptum, Omnia in Sapientia
fecisti (Psal. CIII, 24). Ergo in illo sunt omnia: et
tamen quia Deus est, sub illo sunt omnia. Dicimus quam
incomprehensibile sit quod lectum est: tamen lectum est, non ut
comprehenderetur ab homine, sed ut doleret homo quia non comprehendit,
et inveniret unde impeditur a comprehensione, et removeret ea, et
inhiaret perceptioni incommutabilis Verbi, ipse ex deteriore in melius
commutatus. Non enim Verbum proficit aut crescit accedente
cognitore: sed integrum, si permanseris; integrum, si recesseris;
integrum, cum redieris; manens in se, et innovans omnia. Ergo est
forma omnium rerum, forma infabricata, sine tempore, ut diximus, et
sine spatiis locorum. Quidquid enim loco capitur, circumscribitur.
Forma circumscribitur finibus, habet metas unde et quousque sit.
Deinde quod loco capitur et mole quadam et spatio distenditur, minus
est in parte, quam in toto. Faciat Deus ut intelligatis.
4. Non minor in parte quam in toto. Quotidie autem de corporibus,
quae ante oculos nostros sunt, quae videmus, quae tangimus, inter
quae sumus, possumus judicare corpus quodlibet in loco habere formam.
Omne autem quod spatium loci occupat, minus est in parte quam in
toto. Pars corporis humani, verbi gratia, brachium: utique minus
est brachium quam totum corpus. Et si minus est brachium, breviorem
locum occupat. Item caput, quia pars est corporis, in minore loco
est, et minus est quam totum corpus, cui caput est. Sic omnia quae
sunt in loco, minora sunt in parte quam in toto. Nihil tale de illo
Verbo sentiamus, nihil tale cogitemus. Non de suggestione carnis
spiritualia imaginemur. Non est ille Sermo, non est ille Deus minor
in parte quam in toto.
5. In rebus divinis pia ignorantia melior quam praesumpta scientia.
Oculo cordis Deus incomprehensibilis. Dei cognitione fit homo
beatus. Deus ex notra cognitione non crescit. Sed non potes tale
aliquid cogitare. Magis pia est talis ignorantia, quam praesumpta
scientia. Loquimur enim de Deo. Dictum est, Et Deus erat
Verbum. De Deo loquimur, quid mirum si non comprehendis? Si enim
comprehendis, non est Deus. Sit pia confessio ignorantiae magis,
quam temeraria professio scientiae. Attingere aliquantum mente Deum;
magna beatitudo est: comprehendere autem, omnino impossibile. Ad
mentem Deus pertinet, intelligendus est: ad oculos corpus, videndum
est. Sed corpus oculo comprehendere te putas? Omnino non potes.
Quidquid enim aspicis, non totum aspicis. Cujus hominis faciem
vides, dorsum non vides eo tempore quo faciem vides: et quando dorsum
vides, eo tempore faciem non vides. Non sic ergo vides, ut
comprehendas: sed quando aspicis aliam partem, quam non videras, nisi
memoria tecum faciat ut memineris te vidisse unde recedis, nunquam te
dixeris aliquid vel in superficie comprehendisse. Tractas quod vides,
versas huc atque illuc, vel ipse circuis ut totum videas. Uno ergo
aspectu totum videre non potes. Et quamdiu versas ut videas, partes,
vides: et contexendo quia vidisti alias partes, videris totum
inspicere. Non autem hic oculorum visus, sed memoriae vivacitas
intelligitur. Quid ergo de illo Verbo, fratres, dici potest? Ecce
de corporibus dicimus subjacentibus oculis nostris, non illa possunt
comprehendere aspectu: quis ergo oculus cordis comprehendit Deum?
Sufficit ut attingat, si purus est oculus. Si autem attingit, tactu
quodam attingit incorporeo et spirituali, non tamen comprehendit; et
hoc, si purus est. Et homo fit beatus contingendo corde illud quod
semper beatum manet: et est illud ipsa beatitudo perpetua, et unde fit
homo vivus, vita perpetua; unde fit homo sapiens, sapientia
perfecta; unde homo fit illuminatus, lumen sempiternum est. Et vide
quemadmodum tu contingendo efficeris quod non eras, non illud quod
contingis facis esse quod non erat. Hoc dico, Deus non crescit ex
cognitore, sed cognitor ex cognitione Dei.
Ne putemus, fratres charissimi, quia beneficium praestamus Deo,
quia diximus pretium nos dare quodam modo. Non enim unde augeatur,
illi damus, qui et te lapso integer est, et te redeunte integer
manet, paratus videri ut beatificet conversos, et aversos puniat
caecitate. Vindicat enim primo in anima aversa a se, exordio poenarum,
ipsa caecitate. Qui enim se avertit a lumine vero, id est, a
Deo, jam caecus efficitur. Nondum sentit poenam, sed jam habet.
6. Verbum coaeternum Patri asseritur contra Arianos. Itaque
Verbum Dei, fratres charissimi, incorporaliter, inviolabiliter,
incommutabiliter, sine temporali nativitate, natum tamen intelligamus
a Deo. Putamusne possumus aliquo modo persuadere quibusdam
infidelibus non abhorrere a vero, quod dicitur a nobis fide catholica,
quae contraria est Arianis, a quibus Ecclesia Dei saepe tentata
est, cum carnales homines id facilius accipiunt quod videre
consueverunt? Ausi sunt enim quidam dicere, Major est Pater
Filio, et praecedit eum tempore: id est, major est Filio Pater,
et minor est Patre Filius, et a Patre in tempore praeceditur. Et
sic disputant: Si natus est, utique erat Pater antequam Filius illi
esset natus. Attendite: adsit ipse nobis, adjuvantibus orationibus
vestris, et pia intentione excipere cupientibus quod ipse donaverit,
quod ipse suggesserit; adsit nobis, ut possimus quoquo modo explicare
quod coepimus. Tamen, fratres, ante dico, si non potuero ego
explicare, non rationem putetis, sed hominem defecisse. Itaque vos
hortor et deprecor ut oretis: adsit misericordia Dei, et ita rem a
nobis dici faciat, ut vos audire oportet, et nos dicere. Hoc ergo
illi dicunt: Si Filius Dei est, natus est. Hoc fatemur. Non
enim esset Filius, si natus non esset. Manifestum est, admittit
fides, approbat Ecclesia catholica, verum est. Adjungunt deinde:
Si natus est Patri Filius, erat Pater antequam ei Filius
nasceretur. Hoc respuit fides, respuunt aures catholicae;
anathematur, extra est qui hoc sapit, non pertinet ad participationem
societatemque sanctorum. Ergo, ait, rationem mihi redde, quomodo et
Filius potuit nasci Patri, et coaevus esse ei a quo natus est?
7. Divina carnalibus insinuare difficile. Et quid facimus,
fratres, quando carnalibus spiritualia insinuamus: si tamen et nos
ipsi non carnales sumus, quando carnalibus ista spiritualia intimamus,
homini assuefacto nativitate terrena, et videnti istius creaturae
ordinem, ubi successus et decessus, gignentes et genitos aetate
distinguit? Post patrem enim nascitur filius, patri utique morituro
successurus. Hoc in hominibus, hoc in aliis animantibus invenimus,
parentes priores tempore, filios tempore posteriores. Hac
consuetudine videndi, carnalia transferre illi ad spiritualia
cupiunt, et intentione carnalium facilius seducuntur. Non enim ratio
audientium sequitur talia praedicantes, sed consuetudo, quae etiam
ipsos insolvit, ut talia praedicarent. Et quid facimus nos?
Silebimus? Utinam liceret. Forsitan enim silendo aliquid dignum de
re ineffabili cogitaretur. Nam quidquid potest fari, non est
ineffabile. Ineffabilis est autem Deus. Si enim raptum se dicit
usque in tertium coelum apostolus Paulus, et dicit se audisse
ineffabilia verba (II Cor. XII, 4); quanto magis ipse
ineffabilis, qui talia demonstravit, quae fari non possit cui
demonstrata sunt? Itaque, fratres, melius erat si possemus tacere,
et dicere: Hoc habet fides, sic credimus: non potes capere,
parvulus es: patienter tolerandum, donec pennas nutrias; ne cum
volare implumis volueris, non sit illa aura libertatis, sed casus
temeritatis. Quid illi contra? O si haberet quod diceret, diceret
mihi! Deficienti ista excusatio est. Victus est veris, qui
respondere non vult. Ille cui hoc dicitur, si non respondeat, etsi
in se ipso victus non est, vincitur tamen in titubantibus fratribus.
Audiunt enim fratres infirmi, et putant revera non esse quod dicatur:
et forsitan verum putant, non esse quod dicatur, non tamen non esse
quod sentiatur. Homo enim nihil potest dicere, quod non etiam sentire
possit: potest etiam aliquid sentire, quod dicere non possit.
8. Similitudines ad refellendos Arianos adhibendae. Tamen servata
illius majestatis ineffabilitate, ne cum aliquas similitudines contra
illos dederimus, putet nos aliquis per istas similitudines jam
pervenisse ad id quod nec dici nec cogitari a parvulis potest (certe et
si potest ab aliquibus majoribus, potest ex parte, potest in
aenigmate, potest per speculum; nondum autem facie ad faciem); demus
et nos aliquas similitudines adversus illos, unde illi refellantur,
non unde illud capiatur. Etenim cum dicimus valde posse fieri, posse
intelligi, ut et natus sit et coaeternus sit ei a quo natus est, ut
hoc refellant et quasi falsum esse demonstrent, similitudines nobis
dant. Unde? De creatura: et dicunt nobis, Homo utique erat
antequam generaret filium, major est filio suo: et equus erat antequam
generaret filium, et ovis, et caetera animalia. Similitudines
adhibent de creaturis.
9. Similitudinibus tamen non nititur nostra fides de Verbo. Quid,
nobis laborandum est, ut et nos inveniamus similitudines earum rerum
quas astruimus? Quid? si non invenirem, non recte possem dicere,
Nativitas Creatoris fortasse similitudinem in creatura non habet?
Quanto enim superat ea quae hic sunt in eo quod ibi est, tanto superat
ea quae hic nascuntur in eo quod ibi natus est. Omnia per Deum hic
sunt: et quid tamen est comparandum Deo? Sic omnia quae hic
nascuntur, illo efficiente nascuntur. Et sic forsitan non invenitur
aliqua similitudo nativitatis ejus, quomodo non invenitur et
substantiae ejus, et immutabilitatis, divinitatis, majestatis ejus.
Quid enim simile hic inveniri potest? Si ergo forsitan nec
nativitatis similitudo inveniatur, numquid inde oppressus sum, quia
non inveni similitudines Creatori omnium, in creatura cupiens invenire
quod esset simile Creatori?
10. Similitudines nativitatis Filii Dei imperfectae in creaturis.
Coaevum et coaeternum. Et revera, fratres, non sum inventurus
temporales similitudines, quas aeternitati possim comparare. Sed et
tu quas invenisti, quid sunt? Quid enim invenisti? Quia pater major
est tempore quam filius: et ideo vis ut Filius Dei tempore minor sit
quam Pater aeternus, quia invenisti minorem filium patre temporali.
Da mihi aeternum patrem hic, et invenisti similitudinem. Filium
minorem invenis patre in tempore, filium temporalem minorem patre
temporali. Numquid invenisti mihi filium temporalem minorem aeterno
patre?
Quia ergo in aeternitate stabilitas est, in tempore autem varietas;
in aeternitate omnia stant, in tempore alia accedunt, alia succedunt:
potes invenire minorem filium in varietate temporis succedentem patri,
quia etiam patri suo ipse successit non aeterno patri temporalis. Quid
ergo possumus, fratres mei, in creatura invenire coaeternum, quando
in creatura nihil invenimus aeternum? Inveni aeternum patrem in
creatura, et invenio coaeternum filium. Si autem non invenis
aeternum, et vincunt se in tempore; sufficit ut ad similitudinem
inveniamus coaevum. Aliud est enim coaeternum, aliud coaevum.
Coaevos quotidie dicimus eos qui eamdem habent mensuram temporum: non
alter ab altero praeceditur tempore, ambos tamen esse coepisse, quos
dicimus coaevos. Si potuerimus invenire coaevum quod nascitur ei a quo
nascitur; si possunt inveniri coaeva duo generans et generatus: hic
invenimus coaeva, ibi intelligamus coaeterna. Si hic invenero genitum
ex eo esse coepisse ex quo coepit generator, intelligimus certe Filium
Dei ex eo esse non coepisse, ex quo non coepit generator. Ecce
fortasse, fratres, invenimus aliquid in creatura, quod de alia re
nascatur, et tamen ex eo tempore esse incipiat, ex quo coepit illud
unde nascitur. Hoc ex eo ex quo illud coepit, illud ex eo ex quo
illud non coepit. Hoc ergo coaevum, illud coaeternum.
11. In coaevis similitudo quaedam Verbi coaeterni Deo. Ignis et
lux coaeva. Arbitror Sanctitatem vestram jam intellexisse quod dico,
non posse comparari temporalia aeternis; sed posse ex aliqua tenui et
parva similitudine coaeva coaeternis. Inveniamus itaque coaeva, et de
Scripturis admoneamur ad has similitudines. Legimus in Scripturis de
ipsa Sapientia, Candor est enim lucis aeternae. Item legimus,
Speculum sine macula Dei majestatis (Sap. VII, 26). Ipsa
Sapientia dicta est candor lucis aeternae, dicta est imago Patris:
hinc capiamus similitudinem, ut inveniamus coaeva, ex quibus
intelligamus coaeterna. O Ariane, si invenero genitorem non
praecedere tempore illud quod genuit, si genitum non esse minorem
tempore illo a quo generatus est; justum est ut concedas mihi posse
ista coaeterna inveniri in Creatore, quando coaeva in creatura
inveniri potuerunt. Jam quidem aliquibus fratribus hoc occurrere
puto. Nam praevenerunt aliqui ex quo dixi, Candor est enim lucis
aeternae. Ignis enim lucem fundit, lux ab igne funditur. Quid a quo
existat, si quaeramus, quotidie cum lucernam accendimus, admonemur
rei cujusdam invisibilis et inenarrabilis, ut lucerna aliqua
intelligentiae nostrae in ista nocte saeculi possit accendi. Attende
eum qui lucernam accendit. Non accensa lucerna, nondum est ignis,
nondum est et fulgor qui ab igne exit. Interrogo autem ego, et dico:
Fulgor ab igne existit, an ignis a fulgore? Omnis anima mihi
respondet: voluit enim Deus inseminare omni animae initia
intellectus, initia sapientiae: omnis mihi anima respondet, et nemo
dubitat, quod splendor ille de igne existit, non ignis de splendore.
Ponamus ergo ignem patrem illius splendoris: quia jam praelocuti sumus
coaeva nos quaerere, non coaeterna. Si lucernam accendere cupio,
nondum est ibi ignis, nondum et ille splendor: mox autem ut
accendero, simul cum igne et splendor existit. Da hic mihi ignem sine
splendore, et credo tibi Patrem fuisse sine Filio.
12. Alia coaeva, imago et res unde nascitur. Attendite: dicta
est ut potuit a nobis tanta res dici, Domino adjuvante intentionem
orationis vestrae et praeparationem cordis vestri, excepistis quantum
capere potuistis. Illa tamen ineffabilia sunt. Nihil dignum putetis
dictum, vel eo ipso quo coaeva coaeternis comparantur, temporalia
semper manentibus, exstinguibilia immortalibus. Sed quia dictus est
Filius et imago Patris, accipiamus et hinc aliquam similitudinem in
rebus longe differentibus, ut praelocuti sumus. Imago existit de
speculo hominis intuentis speculum. Non nobis potest suffragari ad
evidentiam rei hujus, quam explicare utcumque conamur. Etenim dicitur
mihi: Ille qui attendit speculum, jam utique erat, et jam natus
erat. Existit imago mox ut aspector exstiterit. Nam ille qui
inspicit, erat et antequam accederet ad speculum. Quid ergo
inveniemus, unde possimus eruere talem similitudinem, sicut eruimus de
igne et splendore? Faciamus a minimo. Facile nostis quemadmodum
aqua corporum saepe reddat imagines. Hoc dicimus; quando quisque vel
transit super aquam vel stat, videt ibi imaginem suam. Ponamus ergo
aliquid natum super aquam, velut virgultum aut herbam, nonne cum
imagine sua nascitur? Mox ut incipit existere, incipit cum illo
existere imago ejus, non praecedit nascendo imaginem suam: non mihi
ostenditur natum esse aliquid super aquam, et postea apparuisse
imaginem ejus, cum illud sine imagine prius appareret; sed nascitur
cum imagine sua: et tamen imago ab illo, non illud ab imagine.
Nascitur ergo cum imagine sua, et simul esse incipiunt virgultum et
imago ejus. Numquid non fateris imaginem esse de illo virgulto, non
virgultum de imagine genitum? Ergo de illo virgulto confiteris
imaginem. Itaque et generans, et quod genitum est, simul esse
coeperunt. Ergo coaeva sunt. Si semper virgultum, semper et imago
de virgulto. Quod autem de alio est, utique natum est. Potest ergo
semper esse generans, et semper cum illo quod de illo natum est. Ibi
enim aestuabamus, ibi laborabamus, quomodo intelligeretur sempiterna
nativitas. Ergo filius Dei secundum hoc dicitur, quod et Pater
est, quod habet de quo sit: non secundum hoc, quod prior esset
Pater, et postea Filius. Semper Pater, semper Filius de Patre.
Et quia quidquid de aliquo est, natum est; semper igitur Filius
natus. Semper Pater, semper de illo imago; quomodo imago illa
virgulti de virgulto nata est, et si semper virgultum, semper nata
esset et imago de virgulto. Non potuisti invenire coaeterna genita
aeternis genitoribus, et invenisti coaeva nata temporalibus
gignentibus. Intelligo coaeternum Filium natum aeterno gignenti.
Quod enim est temporali coaevum, hoc est aeterno coaeternum.
13. In similitudinibus allatis est inaequalitas. Hic jam modicum
est quod advertatis, fratres, propter blasphemias. Semper enim
dicitur, Ecce dedisti similitudines: sed splendor qui funditur de
igne, minus lucet quam ipse ignis; et imago virgulti minus utique
habet proprietatem, quam illud virgultum unde imago est. Habent ista
similitudinem, sed non habent omnimodam aequalitatem: quare non
videntur esse ejusdem substantiae. Quid ergo dicemus, si dicat
aliquis: Talis est ergo Filius ad Patrem, qualis ad ignem
splendor, et imago ad virgultum? Ecce intellexi aeternum Patrem,
intellexi coaeternum Filium: tamen sicut effusum splendorem minus igne
lucentem, aut sicut effusam imaginem minus quam virgultum existentem
dicimus? Non: sed aequalitas omnimoda est. Non credo, ait, quia
non invenisti similitudinem. Sed crede Apostolo, quia potuit videre
quod dixi. Ait enim: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo
(Philipp. II, 6). Aequalitas omni modo conjungitur. Et quid
dixit? Non rapinam. Quare? Quia illud est rapina, quod alienum
est.
14. Filii Dei coaeternitas et aequalitas ex duobus collatis
similitudinum generibus. Tamen ex duabus istis collationibus et
generibus duobus, similitudinem fortassis invenimus in creatura,
quomodo intelligamus Filium et coaeternum Patri et nequaquam minorem.
Sed non illud possumus invenire in uno genere similitudinum: jungamus
ambo genera. Quomodo ambo genera? Unum unde ipsi dant
similitudines, et alterum unde nos dedimus. Dederunt enim illi
similitudines ex his quae nascuntur in tempore, et praeceduntur tempore
ab eis a quibus nascuntur, sicut homo de homine. Major ille tempore
prior natus: sed tamen homo et homo, id est ejusdem substantiae.
Homo enim hominem generat, et equus equum, et pecus pecudem. Ad
eamdem substantiam generant ista; sed non ad idem tempus. Diversa
sunt tempore; sed non sunt diversa natura. Quid ergo hic laudamus in
ista nativitate? Certe aequalitatem naturae. Quid autem deest?
Aequalitas temporis. Teneamus hic unum quod laudatur, id est,
aequalitatem naturae. In illo autem genere similitudinum, quod nos
dedimus de splendore ignis et de imagine virgulti, aequalitatem naturae
non invenis, invenis coaevitatem. Quid hic laudamus? Coaevitatem.
Quid deest? Aequalitas naturae. Conjunge quae laudas. In
creaturis enim deest aliquid quod laudas, in Creatore deesse nihil
potest: quia quod invenis in creatura, a Creatore artifice
processit. Quid ergo in coaevis? nonne hoc Deo dandum quod ibi
laudas? Quod autem deest non tribuendum majestati, in qua nullus
defectus est. Ecce offero tibi genitis coaeva gignentia: laudas ibi
coaevitatem, sed disparilitatem reprehendis. Quod reprehendis, noli
tribuere Deo; quod laudas, tribue: et tribuis illi ex isto genere
similitudinum pro coaevitate coaeternitatem, ut coaeternus sit natus
cum eo a quo natus sit. De alio autem similitudinum genere, quae et
ipsa creatura Dei est, et debet laudare Creatorem, quid ibi laudas?
Aequalitatem naturae. Jam propter illam distinctionem dederas
coaeternitatem; da propter istam, aequalitatem; et perfecta est
nativitas ejusdem substantiae. Quid enim dementius, fratres mei,
quam ut in aliquo laudem creaturam, quod non sit in Creatore? Laudo
in homine aequalitatem naturae, et non credo in eo qui fecit hominem?
Quod de homine natum est, homo est; et quod de Deo natum est, non
id erit quod ille de quo natum est? Non versor in operibus quae Deus
non fecit. Laudent ergo Creatorem omnia opera sua. Invenio hic
coaevum, cognosco ibi coaeteruum. Hic aequalitatem invenio naturae,
ibi intelligo aequalitatem substantiae. Totum ergo ibi quod hic ex
partibus singulis et rebus singulis invenitur. Totum ergo ibi simul,
et non hoc solum quod in creaturis: totum invenio ibi, sed tanquam in
Creatore, tanto amplius, quod haec visibilia, illa invisibilia;
haec temporalia, illa aeterna; haec commutabilia, illa
incommutabilia; haec corruptibilia, illa incorruptibilia. Postremo
in ipso homine ea quae invenimus homo et homo, duo homines sunt: ibi
Pater et Filius unus Deus.
15. Cordis oculus mundandus ut videatur Deus. Domino Deo nostro
gratias ago inenarrabiles, quod ex hoc loco scrupulosissimo et
laboriosissimo infirmitatem meam liberare dignatus est, petentibus
vobis. Ante omnia tamen servate hoc, quidquid de creatura potuimus
colligere, aut sensu corporis, aut cogitatione animi, inenarrabiliter
transcendere Creatorem. Sed vis illum mente contingere? Purga
mentem, purga cor tuum. Mundum fac oculum, unde illud quidquid est,
possit attingi. Mundum fac oculum cordis: Beati enim mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Non autem mundato
corde, quid potuit misericordius procurari aut donari ab eo, nisi ut
illud Verbum, de quo tanta et tam multa diximus, et nihil dignum
diximus; nisi ut illud Verbum, per quod facta sunt omnia, fieret
quod nos sumus, ut attingere possimus illud quod non sumus? Non enim
Deus sumus: sed possumus mente vel cordis acie interiore videre
Deum. Peccatis acies nostrae obtritae, obtusae, infirmitate
dejectae cupiunt videre: sed in spe sumus, in re nondum sumus. Filii
Dei sumus. Hoc ait Joannes, qui ait, In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: qui supra pectus
Domini discumbebat, qui secreta ista de sinu illius cordis hauriebat:
ipse ait, Dilectissimi, filii Dei sumus; et nondum apparuit quid
erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam
videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Hoc nobis
promittitur.
16. Verbum incarnatione quasi lac factum, ut a nobis caperetur.
Sed ut perveniamus, si nondum possumus videre Verbum Deum,
audiamus Verbum carnem: quia carnales facti sumus, audiamus Verbum
carnem factum. Ideo enim venit, ideo suscepit infirmitatem nostram,
ut possis firmam locutionem capere Dei portantis infirmitatem tuam.
Et vere dictum est lac. Lac enim dat parvulis, ut cibum sapientiae
det majoribus. Lactare patienter, ut avide pascaris. Quomodo enim
fit etiam lac, quo lactantur infantes? Nonne esca erat in mensa?
Sed invalidus est infans ad comedendam escam, quae in mensa est: quid
facit mater? Incarnat escam, et conficit lac de ipsa. Conficit
nobis quod capere possimus. Sic Verbum caro factum est, ut lacte
parvuli nutriremur, qui ad cibum quidem eramus infantes. Verum hoc
interest, quia quando cibum mater incarnatum lac facit, cibus in lac
convertitur: incommutabiliter autem manens Verbum carnem assumpsit,
ut esset quodam modo contextum. Quod est, non corrupit, non
commutavit, ut per habitum tuum tibi loqueretur, non in hominem
transmutatus atque conversus Inconvertibilis enim et incommutabilis,
et omnino inviolabilis manens, factus est quod tu ad te, quod ipse ad
Patrem.
17. Humilitas a Verbo incarnato discenda. Ipse enim infirmis quid
dicit, ut possint recuperato illo visu Verbum ex aliqua parte
attingere, per quod facta sunt omnia? Venite ad me, omnes qui
laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum
super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth.
XI, 28 et 29). Quid magister Filius Dei, Sapientia Dei,
per quem facta sunt omnia, concionalur? Vocat humanum genus, et
dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis, et discite a me. Putabas
forte dicturam Sapientiam Dei, Discite quomodo coelos feci et
astra: omnia etiam in me, antequam fierent, numerata erant; quomodo
in virtute rationum incommutabilium etiam capilli vestri numerati sunt
(Id. X, 30). Haec putabas et talia esse dicturam? Non. Sed
prius illud, Quoniam mitis sum et humilis corde. Ecce quod
capiatis, videte, fratres, certe parvum est. Ad magna nos
tendimus, parva capiamus, et magni erimus. Vis capere celsitudinem
Dei? Cape prius humilitatem Dei. Dignare esse humilis propter te,
quia Deus dignatus est humilis esse propter eumdem te: non enim
propter se. Cape ergo humilitatem Christi, disce humilis esse, noli
superbire. Confitere infirmitatem tuam, jace patienter ante medicum.
Cum ceperis humilitatem ejus, surgis cum illo: non quasi et ipse
surgat secundum quod Verbum est; sed tu potius, ut magis magisque a
te capiatur. Intelligebas primo titubanter atque haesitanter;
intelligis postea certius et clarius. Non ille crescit, sed tu
proficis, et quasi tecum videtur surgere. Sic est, fratres.
Credite praeceptis Dei, et facite illa, et donabit vobis robur
intelligentiae. Non praesumatis, et quasi anteponatis scientiam
praecepto Dei; ne inferiores, non solidiores remaneatis. Arborem
attendite: ima petit prius, ut sursum excrescat; figit radicem in
humili, ut verticem tendat ad coelum. Numquid nititur nisi ab
humilitate? Tu autem sine charitate vis excelsa comprehendere; sine
radice auras petis? Ruina est ista, non incrementum. Habitante
Christo per fidem in cordibus vestris, in charitate radicamini atque
fundamini, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III,
17, 19).
|
|