|
1. Verbum Dei aeternum, genitum, non factum. Omnes qui multa
verba quaeritis hominis, intelligite unum Verbum Dei: In principio
erat Verbum. In principio autem fecit Deus coelum et terram (Gen.
I, 1). Sed erat Verbum, quando audivimus, In principio fecit
Deus. Agnoscamus Creatorem: Creator est enim qui fecit; creatura
autem quod fecit. Non erat enim creatura quae facta est, sicut semper
erat Verbum Deus, per quem facta est. Quando autem audivimus,
Erat Verbum, apud quem erat? Intelligimus Patrem, qui non fecit,
nec creavit idem Verbum, sed genuit. In principio enim fecit Deus
coelum et terram. Per quid fecit? Erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum: sed quale Verbum? Sonabat et transibat? Numquid
cogitabatur et volvebatur? Non. Recordabatur, et proferebatur?
Non. Ergo quale Verbum? Quid a me quaeris multa? Deus erat
Verbum. Quando audimus, Deus erat Verbum, non duplicamus Deum;
sed intelligimus Filium. Verbum enim Dei Filius est. Ecce
Filius, et quod nisi Deus? Nam Deus erat Verbum. Quid Pater?
Utique Deus. Si pater Deus, et Filius Deus, duplicamus Deum?
Absit. Pater Deus, Filius Deus: sed Pater et Filius unus
Deus. Non est enim unicus Filius factus, sed natus. In principio
fecit Deus coelum et terram: sed erat Verbum a Patre. Ergo factum
est Verbum a Patre? Non. Omnia per ipsum facta sunt. Si per
ipsum omnia facta sunt, numquid et ipse per se ipsum factus est? Per
quem audis facta esse omnia, noli putare factum esse inter omnia. Nam
si et ipse factus est, non per illum facta sunt omnia, sed inter
caetera factus est ipse. Dicis, Factus est: numquid per se? Quis
est qui faciat se? Si ergo factus est, quomodo per ipsum facta sunt
omnia? Ecce et ipse factus est, sicut tu dicis, non ego, quia
genitum non nego. Si ergo dicis factum esse, quaero per quid, quaero
per quem. Per se ipsum? Ergo erat, antequam fieret, ut faceret se
ipsum. Si autem omnia per ipsum facta sunt, intellige quia non est
factus ipse. Si non potes intelligere, crede ut intelligas.
Praecedit fides, sequitur intellectus: quoniam propheta dicit, Nisi
credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX).
Erat Verbum. Noli ergo quaerere tempus ei, per quem facta sunt
tempora. Erat Verbum. Sed tu dicis: Aliquando non erat Verbum.
Mentiris, nusquam legis. Ego autem lego tibi, In principio erat
Verbum. Quid quaeris ante principium? Si autem aliquid invenire
potueris ante principium, ipsum erit principium. Insanit qui aliquid
quaerit ante principium. Quid ergo dicit quia fuit ante principium?
In principio erat Verbum.
2. Similitudine ostenditur coaeternum esse Deo Patri Filium. Sed
dicis: Et erat Pater; et ante Verbum? Quid quaeris? In
principio erat Verbum. Quod invenis intellige: noli quaerere quod
non potes invenire. Nihil est ante principium. In principio erat
Verbum. Splendor Patris Filius est. De sapientia Patris, quod
est Filius, dictum est, Candor est enim lucis aeternae (Sap.
VII, 26). Quaeris Filium sine Patre? Da mihi lucem sine
candore. Si aliquando non erat Filius, Pater lux obscura erat.
Quomodo enim non obscura lux erat, si candorem non habebat? Ergo
semper Pater, semper Filius. Si semper Pater, semper Filius.
Quaeris a me utrum natus sit Filius? Respondeo, Natus. Non enim
esset Filius, si non natus. Sed cum dico, Semper Filius; hoc
dico, Semper est natus. Et quis intelligit, Semper est natus? Da
mihi sempiternum ignem, et do tibi sempiternum splendorem.
Benedicimus Deum, qui dedit nobis sacras Scripturas. In splendore
lucis nolite esse caeci. Candor de luce gignitur, et tamen gignenti
coaeternus est candor. Semper lux, semper candor ejus. Genuit
candorem suum: sed numquid fuit sine candore suo? Generare
sempiternum liceat Deo. Rogo, audite de quo loquimur: audite,
advertite, credite, intelligite. De Deo loquimur. Filium Patri
coaeternum fatemur et credimus. Sed homo, inquit, quando generat
filium, major est qui generat, et minor qui generatur. Ecce verum
est: in hominibus major est qui generat, et minor qui generatur, et
pervenit ad robur patris sui. Sed quare, nisi quia cum ille crescit,
ille senescit? Stet pater in tempore, et crescendo eum sequitur
filius, et videbis aequalem. Sed ecce do tibi unde intelligas.
Ignis generat splendorem coaevum. Non invenis in hominibus nisi
minores filios, majores patres; non invenis coaevos: sed do tibi,
sicut dixi, splendorem coaevum igni patri suo. Generat enim ignis
splendorem, sed nunquam sine splendore. Cum ergo videas splendorem
igni esse coaevum, permitte Deum generare coaeternum. Qui
intelligit, gaudeat: qui autem non intelligit, credat. Quoniam
verbum Prophetae evacuari non potest: Nisi credideritis, non
intelligetis.
|
|