|
1. Verbum aeternum apud Deum. Dominum nostrum Jesum Christum
factum esse hominem quaerendo perditum hominem, neque unquam tacuit
praedicatio nostra, et semper habuit fides vestra: hunc autem Dominum
nostrum, qui homo factus est propter nos, Deum semper fuisse apud
Patrem, et semper futurum esse, imo semper esse; quia ubi tempus non
praeterit, non est ibi Fuit et Erit. Quod enim dicitur Fuit, jam
non est; quod dicitur Erit, nondum est: sed semper est, quia vere
est, hoc est, incommutabilis est. Modo nos admonuit evangelicum
capitulum, magnum divinumque secretum. Hoc enim principium Evangelii
sanctus Joannes ructuavit, quia de pectore Domini bibit.
Recordamini enim, et lectum est vobis nuperrime, quomodo ipse sanctus
Joannes evangelista in sinu Domini discumbebat. Quod aperte exponere
volens, ait, Super pectus Domini (Joan. XIII, 23,
25): ut intelligeremus quid dixerit, in sinu Domini. Ille enim
qui super pectus Domini discumbebat, putamus quid bibebat? Non
putemus, sed potemus: modo enim et nos audivimus quod bibamus.
Verbum Dei non est factum.---In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. O praedicare! o
saginam Dominici pectoris eructuare! In principio erat Verbum.
Quid quaeris quid ante erat? In principio erat Verbum. Si factum
esset Verbum: non est enim factum per quod facta sunt omnia: si
factum esset Verbum, Scriptura diceret, In principio fecit Deus
Verbum; quomodo dixit in Genesi, In principio fecit Deus coelum et
terram (Gen. I, 1). Non ergo in principio fecit Deus Verbum:
quia, In principio erat Verbum. Hoc Verbum quod in principio
erat, ubi erat? Sequere: Et Verbum erat apud Deum. Sed
solemus, audiendo quotidie humana verba, vile habere nomen hoc
Verbi. Hic noli habere vile nomen verbi: Deus erat Verbum. Hoc,
id est Verbum, erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt: et sine ipso factum est nihil.
3. Verbum Dei incomprehensibile. Extendite corda vestra, adjuvate
paupertatem sermonis nostri. Quod dicere potuero, audite: quod non
potuero, cogitate. Quis comprehendat Verbum manens? Omnia verba
nostra sonant et transeunt. Quis comprehendat Verbum manens, nisi
qui in ipso manet? Vis comprehendere Verbum manens? Noli sequi
flumen carnis. Caro quippe ista fluvius est: non enim manet.
Tanquam de fonte quodam secreto naturae nascuntur homines, vivunt
homines, moriuntur homines: nec unde veniant novimus, nec quo eant
novimus. Latet aqua, donec progrediatur ex fonte: currit, et
apparet in flumine: sed rursus latet in mari. Contemnamus fluvium
istum manantem, currentem, desinentem, contemnamus. Omnis caro
fenum, et omnis honor carnis sicut flos feni. Fenum aruit, flos
decidit. Vis manere? Verbum autem Domini manet in aeternum
(Isai. XL, 6-8).
4. Verbum caro factum. Sed ut subveniret nobis, Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis. Quid est, Verbum caro factum
est? Aurum fenum factum est. Fenum factum est ad succendendum:
succensum est fenum, sed mansit aurum: et in feno non periit, et
fenum mutavit. Quomodo mutavit? Resuscitavit, vivificavit, in
coelum levavit, ad Patris dexteram collocavit. Ut autem diceretur,
Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, quid praecessit
recolamus paululum. In sua propria venit, et sui eum non receperunt.
Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei
fieri. Fieri, quia non erant: ipse autem in principio erat. Dedit
ergo eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus: qui
non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate
viri, sed ex Deo nati sunt. Ecce sunt, in quacumque sint aetate
carnis: videtis infantes: videte et gaudete. Ecce sunt: sed ex Deo
nati sunt. Vulva matris, aqua Baptismatis.
5. Incarnationis mysterium suadetur. Nemo pauperculo animo
sentiat, et volvat apud se ipsum mendicissimas cogitationes, et dicat
sibi: Quomodo in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt: et ecce Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis? Audite unde factum est.
Certe credentibus in nomine ejus dedit potestatem filios Dei fieri.
Nec ipsi quibus dedit potestatem filios Dei fieri, putent impossibile
esse filios Dei fieri. Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis. Nolite putare multum esse ad vos, fieri filii Dei: propter
vos filius hominis factus est, qui erat filius Dei. Si factus est
ipse, ut minus esset qui plus erat; non potest facere ex eo quod minus
eramus, ut aliquid plus esse possimus? Descendit ad nos, et non ad
illum ascendemus? Accepit pro nobis mortem nostram, et non nobis
daturus est vitam suam? Passus est propter te mala tua, et non tibi
daturus est bona sua?
6. Incarnatio opus omnipotentis Verbi. Sed quomodo, inquit,
fieri potuit ut Verbum Dei, quo gubernatur mundus, per quod et
creata sunt et creantur universa, coarctaret se in virginis carnem;
dimitteret mundum, et desereret Angelos, in utero unius feminae
includeretur? Nec nosti divina cogitare. Verbum Dei (tibi loquor,
o homo, de omnipotentia Dei Verbi tibi loquor) prorsus totum
potuit, quia et Verbum Dei omnipotens est, et manere apud Patrem,
et venire ad nos; et in carne procedere ad nos, et apud ipsum latere.
Neque enim, si natus ex carne non esset, non esset. Erat ante
carnem suam: ipse creavit matrem suam. Elegit in qua conciperetur,
creavit de qua crearetur. Quid miraris? Deum tibi loquor: Deus
erat Verbum.
7. Similitudine explicatur incarnatio Verbi. De Verbo aliquid
ago, et Verbum humanum forte aliquid simile potest; quamvis longe
impar, longe discretum, ex nulla particula comparandum, tamen vobis
aliqua similitudine insinuandum. Ecce ego verbum quod vobis loquor,
in corde meo prius habui; processit ad te, nec recessit a me: coepit
esse in te, quod non erat in te; mansit apud me, cum exiret ad te.
Sicut ergo verbum meum prolatum est sensui tuo, nec recessit a corde
meo: sic illud Verbum prolatum est sensui nostro, nec recessit a
Patre suo. Verbum meum erat apud me, et processit in vocem: Verbum
Dei erat apud Patrem, et processit in carnem. Sed numquid ego
possum id facere de voce mea, quod potuit ille de carne sua? Ego enim
volantem vocem meam tenere non possum: ille carnem suam non solum
tenuit, ut nasceretur, viveret, ageret; sed etiam mortuam
suscitavit, et vehiculum quoddam in quo processit ad nos, ad Patrem
levavit. Vestem dicas carnem Christi, vehiculum dicas, et quomodo
forte ipse significare dignatus est, jumentum ipsius dicas; quia in
ipso jumento levavit eum qui fuerat a latronibus sauciatus (Luc. X,
34): postremo, quod ipse apertius dixit, templum dicas (Joan.
II, 19): hoc templum jam novit mortem, ad dexteram Patris
sedet: in ipso templo venturus est judicare vivos et mortuos. Quod
nos monuit praecepto, demonstravit exemplo. Quod ostendit in carne
sua, hoc sperare debes in carne tua. Haec est fides, tene quod
nondum vides. Opus est ut in eo, quod non vides, credendo
permaneas; ne cum videris, erubescas.
|
|