|
1. Manichaeorum in librum Job calumnia. In divinis et sanctis
veteribus Libris fraudulentissima fallacia Manichaeos insidiari, jam
vestrae prudentiae, dilectissimi fratres, satis probatum esse
confidimus. Offerimus tamen adhuc eorum dolos inspiciendos obtutibus
cordis vestri: ut non solum eos, quantum ad vos pertinet, evitetis,
sed etiam ut alios infirmos et divinarum lectionum rudes, ut quisque
vestrum potest, evitare atque contemnere doceatis. Apud Job scriptum
est, inquiunt, Ecce venerunt Angeli in conspectum Dei, et diabolus
in medio eorum. Et Deus ait diabolo: Unde venis? Qui respondens
dixit: Circuiens totum orbem adveni huc. Hic, inquiunt,
demonstratur diabolum non solum vidisse Deum, sed etiam locutum esse
cum eo. In Evangelio autem dicit, Beati qui puro sunt corde,
quoniam ipsi Deum videbunt; et iterum dicit, Ego sum janua; nemo
potest venire ad Patrem, nisi per me (Joan. X, 7, et XIV,
6). Deinde adjungunt ratiocinationem, dicentes: Si igitur hi soli
qui sunt puro corde vident Deum, quonam modo sordidissimo et
immundissimo corde diabolus potuit videre Deum? aut qualiter per
januam, hoc est, per Christum ingreditur? Iterum Apostolus,
inquiunt, testatur et confirmat, dicens quod neque Principes, neque
Potestates, neque Virtutes Deum cognoverunt.
2. Calumniosa objectio Adimanti ex Apostolo. Principes hujus
saeculi. Saeculum peccatores. Diabolus princeps peccati. Calumnia
quidem illorum his omnino verbis hucusque proponitur, et revera
quaestio est prudenti discutienda christiano. Sed eam calumniam
proponentium animus facit, ut similiter imperitos ad sibi credendum a
saluberrima Scripturarum auctoritate detorqueant. Sed primo ab istis
vellem quaerere, ubi Adimantus apud Apostolum legerit; nam talium
calumniarum iste conscriptor est : vellem ergo diceret ubi legerit
testantem Apostolum et confirmantem, ut dicit, quod neque
Principes, neque Potestates, neque Virtutes Deum cognoverunt; cum
Dominus etiam hominum in se credentium dicat Angelos quotidie videre
faciem Patris (Matth. XVIII, 10). Nisi forte illud quod
Paulus apostolus ait: Sapientiam loquimur inter perfectos,
sapientiam autem non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui
evacuantur: sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita
est, quam praefinivit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo
principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam
Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 6-8)? Si istum
locum iste conscribere cogitabat, cur addidit Potestates et
Virtutes, quod non ibi dictum est; et detraxit hujus saeculi, quod
dictum est? Sed utinam hoc, errore potius, quam malitia fecerit.
Verumtamen etiamsi hoc modo dixisset Apostolus, numquid propterea
diabolus vocem Dei audire non potuit? Scriptum est enim quod in
conspectum Dei venerit: non scriptum est quod Deum ipse conspexerit.
Principes enim hujus saeculi aut superbi homines intelliguntur, et
vana pompa jactationis elati; aut ipse diabolus et angeli ejus. Nam
principem vel magistratum hujus saeculi eum Dominus apertissime
appellat (Joan. XII, 31): quia saeculi hujus nomine
peccatores intelliguntur, quorum spes nulla est, nisi in hoc saeculo.
Sicut enim dicitur mala domus, cum significantur habitatores ejus:
sic malum hoc saeculum dicimus, cum eos significamus qui corde hoc
saeculum inhabitant, hoc est, quorum conversatio non est in coelis.
Nostra enim, dicit Apostolus, conversatio in coelis est (Philipp.
III, 20). Diabolo autem serviunt cuncta peccata, qui libero
arbitrio princeps voluit esse peccati; propterea princeps hujus saeculi
dicitur. Quam regulam intelligentiae moneo cordibus vestris
infigatis: adjuvabit per hanc Dominus ad multa Scripturarum
discutienda atque solvenda, de quibus illi laqueos nectunt erroris
sui.
3. Quomodo diabolus venerit in conspectum Dei. Cum ergo scriptum
non sit quod diabolus viderit Deum, sed tantum quod venerit cum
Angelis in conspectum Domini, vocemque ejus audierit; cur isti
miseri de visione Dei calumniari Scripturis, et imperitos pervertere
student? Quapropter haec eorum propositio brevissima responsione
superatur. Quantalibet enim loquacitate perquirant, quomodo viderit
diabolus Deum; respondemus, Non vidit diabolus Deum. Dicent:
Quomodo ergo cum eo locutus est? Hic vero non a nobis, sed a caecis
hominibus convincenda est caecitas cordis ipsorum. Hi enim qui
carnalibus oculis caeci sunt, quotidie loqui possunt cum his quos
videre non possunt. Quomodo ergo venit, inquiunt, in conspectum
ejus? Quomodo caecus in conspectum videntis, quem ipse non
conspicit. Et istae quidem similitudines, dilectissimi fratres, ideo
dictae sint, ut hominum carnalium refellatur improbitas; ut si fieri
potest, hoc modo repulsi, ad discendi mansuetudinem impia corda
convertant. Numquid enim Deus continetur loco, quem praesentem habet
omnis angelica et humana conscientia, non solum bonorum, sed etiam
malorum? Verum hoc interest, quod bonis conscientiis adest ut pater,
malis ut judex: quomodo scriptum est, Dominus interrogat justum et
impium (Psal. X, 6). Item scriptum est, In cogitationibus
impii interrogatio erit (Sap. I, 9). Nec vehementius in auribus
corporis Deus, quam in secreto cogitationis interrogat, ubi solus
audit, solus auditur. Nonne etiam mali homines, si quando verum
loquuntur et non eis creditur, jurant et dicunt, Testis est Deus,
et verissime dicunt? Ubi, quaeso, testis est? In lingua, an in
corde? in sono vocis, an in silentio conscientiae? Unde autem
plerumque stomachantur, quia sibi non creditur, cum verum se dicere
noverint, nisi quia cor suum nobis aperire non possunt, ubi testis est
Deus?
4. Variis modis loquitur nobis Deus. Multi autem modi sunt,
quibus nobiscum loquitur Deus. Loquitur aliquando per aliquod
instrumentum, sicut per codicem divinarum Scripturarum: loquitur per
aliquod elementum mundi, sicut per stellam Magis locutus est
(Matth. II, 2). Quid est enim locutio, nisi significatio
voluntatis? Loquitur per sortem, sicut de Matthia in locum Judae
ordinando locutus est (Act. I, 26): loquitur per animam
humanam, sicut per prophetam: loquitur per angelum, sicut
Patriarcharum et Prophetarum et Apostolorum quibusdam locutum esse
accipimus: loquitur per aliquam vocalem sonantemque creaturam, sicut
de coelo voces factas, cum oculis nullus videretur, legimus et
tenemus. Ipsi denique homini, non extrinsecus per aures ejus aut
oculos, sed intus in animo non uno modo Deus loquitur: sed aut in
somnis, sicut Laban Syro, ne Jacob servum ejus in aliquo laederet
(Gen. XXXI, 24), et Pharaoni de septem annis opulentis
totidemque sterilibus demonstratum est (Id. XLI, 1-32); aut
spiritu hominis assumpto, quam Graeci ecstasim vocant, sicut oranti
Petro vas plenum similitudinibus crediturarum Gentium visum est
submissum esse de coelo; aut in ipsa mente, cum quisque majestatem vel
voluntatem intelligit, sicut ipse Petrus ex illa ipsa visione, quid
se agere vellet Dominus, apud se ipsum cogitando cognovit. Non enim
hoc quisquam potest, nisi apud se intus sonante quodam tacito clamore
veritatis agnoscere. Loquitur etiam Deus in bonorum malorumque
conscientia. Nam et approbare quod bene facit, et improbare quod
peccat, nemo recte potest, nisi ad eadem illa in silentio cordis vel
laudante vel clamante voce veritatis. Veritas autem Deus est: quae
cum tam multis modis loquatur hominibus et bonis et malis (quanquam non
omnes, quibus tot modis loquitur, possint quoque ejus substantiam
naturamque conspicere), quis hominum potest conjiciendo aut cogitando
colligere, quot et quibus modis eadem veritas loquatur Angelis, sive
bonis, qui ejus ineffabili specie et pulchritudine per mirabilem
charitatem contemplando perfruuntur; sive malis, qui depravati per
superbiam suam, et ab ipsa veritate in inferioribus ordinati, possunt
quibusdam latentibus modis vocem ejus audire, quamvis faciem videre non
digni sint?
5. Diabolus potuit audire vocem Dei. Quapropter, dilectissimi
fratres, fideles Dei, et Catholicae matris germanissimi filii, nemo
vos decipiat venenatis cibis, etiamsi adhuc estis lacte nutriendi:
perseveranter nunc ambulate per fidem veritatis; ut certo et opportuno
tempore ad speciem veritatis ejusdem venire possitis. Sicut enim
Apostolus dicit, hic manentes corpore, peregrinamur a Domino; per
fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7).
Ad speciem autem visionis Patris, fides christiana perducit. Unde
Dominus dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV,
6). Sine causa ergo isti quaerunt, quomodo diabolus ad Deum potuit
venire per Christum. Diabolus enim ad illam contemplationis
beatitudinem non potest pervenire, quo eos qui puro sunt corde fides
christiana perducit. Nec ideo tamen diabolus vocem Dei loquentis
audire non potuit; sicut multi homines etiam qui non crediderunt
Christo, potuerunt vocem audire de coelo dicentis Dei, Et
clarificavi et clarificabo: cum Dominus dixisset, Pater, clarifica
Filium tuum (Id. XII, 28, 27).
6. In conspectum Dei venisse diabolum, quid sit. Quod autem
scriptum est, diabolum venisse in conspectum Dei; non ideo scriptum
est, quia quisquam potest aliquando conspectum Dei fugere, cujus
oculis cuncta subjecta sunt, et cui cordis cujuslibet profunditas
patet: sed quia in secreto creaturae acta sunt, quae Scriptura
narravit, propterea scriptum est, Et ecce venerunt Angeli in
conspectum Dei; quamvis a conspectu Dei nunquam recedant. Quocumque
enim mittuntur, ibi quoque praesto est conspectus Dei. Sed illic
proprie conspectus Dei dicitur, quo humanus non potest penetrare
conspectus; sicut sunt secreta conscientiae. Propterea cum
redarguimus mentientem, non eum dicimus in conspectu Dei locutum;
quia non hoc locutus est, quod in animo ejus conspicit Deus, quo
conspectum dirigere non potest homo. Quia ergo haec tam latenter gesta
sunt, ut indicari hominibus per Scripturas sanctas, nisi Sancto
Spiritu revelante, non possent, in conspectum Dei ventum esse,
atque ibi gesta esse narrantur.
7. Quomodo diabolus fuit in medio Angelorum. Quod autem diabolus
in medio Angelorum fuit, si bonos Angelos intelligis, sic in medio
eorum intellige diabolum, sicut reus in medio apparitorum judici
audiendus assistit Non enim Scriptura declarat quales illi Angeli
fuerint. Si autem in medio angelorum malorum, quid mirum est,
principem ac ducem turba ministrorum suorum esse circumdatum? Si autem
in conspectum Dei quod dictum est, sic accipias, ut illi in
conspectum Dei veniant, qui non solum conspiciuntur ab eo, sed etiam
conspiciunt eum; sic intelligendum est in medio eorum fuisse diabolum,
ut tamen Deum, quem ipsi videbant, ille non viderit; ut etiam per
aliquem sanctorum Angelorum Deus diabolo sit locutus. Nec tamen in
libro scriptum est, nisi Dixit Deus. Sicut etiam in negotiis
publicis, quanquam pleraque per praeconem judex loquatur, judicis
tamen nomen, cum Gesta scribuntur, non etiam praeconis inseritur.
Sicut autem aliquis homo visione prophetica indignus, potest tamen in
medio Prophetarum stare, ut tantum audiat quod per eos dicit
Dominus, nec tamen videat quod illi vident: sic potuit et diabolus
esse in medio sanctorum Angelorum Deum videntium, per quos audiret
vocem Dei, quem videre ipse non posset.
8. Manichaei ex ipsa eorum doctrina refutati. Et machinamenta
quidem Manichaeorum, quantum ad hanc quaestionem pertinet, multis
modis soluta esse perspicitis, ut non jam putetis, charissimi
fratres, vere diabolum sic locutum esse cum Deo, ut etiam faciem
veritatis, quam pura corda conspiciunt, videre potuerit; aut ad illam
contemplationem beatitudinis venerit, quo nemo nisi per Dominum Jesum
Christum venire permittitur. Sed tamen multum admiror hominum istorum
impudentiam, qui de visione substantiae divinae calumniari nobis
volunt, et id quod scriptum non est de Scripturis nostris mentiuntur,
quod Deum diabolus viderit; et tantam hinc invidiam conflare
conantur, ut quisquis exhorruerit, et indignum esse judicaverit ut
diabolus viderit Deum, penitus a divinarum Scripturarum auctoritate,
suspiciosa ignorantia non intelligens quod scriptum est, avertatur:
cum ipsi Dominum nostrum Jesum Christum Deum esse non negent, et
sine assumptione humani corporis eum hominibus apparuisse confingant.
9. Manichaei Christum diabolo visum non negant. Angeli per verum
corpus assumptum apparent.---Quando ergo diabolus tentare ausus est
Dominum (Matth. IV, 1-11), cum eum videret, quid videbat?
Si corpus ejus videbat, habebat ergo Dominus corpus, quod nolunt
perditi confiteri. Si autem corpus non habebat, ipsa divina
substantia diaboli oculis subjacebat: quam non vident, nisi qui puro
sunt corde, sicut ex Evangelio nobis ipsi commemorant. O importuna
caecitas haereticorum! Cur Scripturas nostras, quod Deum diabolus
viderit, mendaciter arguis; et negando corpus Christi, divinam ejus
substantiam diaboli oculis publicare velle convinceris? An forte,
sicut dicere solent, ita non habebat corpus humanum, ut se tamen quasi
habere monstraret? Quis ergo verius et rectius sentit, insani, qui
credit Deum locutum esse cum diabolo, an qui credit Deum non solum
cum diabolo locutum, sed etiam diabolo esse mentitum? Quosdam enim
angelos humanis oculis apparuisse, Scriptura commemorat: sed utique
potestati eorum corpoream creaturam ita Dominus subdidit, ut illis eam
pro voluntate coaptaret. Unde et illi, quamvis non nati ex femina,
verum tamen corpus habuerunt, quod ex qualibet specie in quamlibet
speciem pro sui ministerii atque officii ratione converterent; ex vera
tamen in veram. Non enim et ipse Dominus cum aquam convertit in
vinum, aut aquam falsam, aut vinum falsum fuisse possumus dicere.
10. Christus diabolo quomodo apparebat.---Omne itaque corpus,
cujus est natura et ordo mutabilis, ad nutum omnipotentissimi
Conditoris, in quascumque species fuerit commutatum, a veritate tamen
in suo genere non recedit: quoniam quacumque varietate mutetur, et
corpus tamen et verum corpus esse non desinit. Sed cum isti omnem
naturam corpoream, non ab omnipotente conditore Deo, sed a tenebrarum
gente, nescio qua, esse confingant; quaerimus ab eis, Dominus
noster Jesus Christus unde corpus assumpserit. Si enim nullum corpus
eum assumpsisse dicunt, quid erat illud quod humanis atque corporeis
oculis apparebat? Aut enim mendacium phantasmatis erat, quod
exsecrabile est credere: aut si ipsam divinam substantiam suam nulla
corporis assumptione humanis oculis eum demonstrasse contendunt, et
hanc etiam diabolus vidit; ubi est quod in ista quaestione calumniosa
voce proclamant, Beati qui puro sunt corde quoniam ipsi Deum
videbunt? Quod si forte dicunt, divinam et propriam substantiam
Domini non talem esse apud Patrem, qualem se in terris voluit nullo
assumpto corpore ostendere; quid aliud etiam, nisi locis et temporibus
esse mutabilem, miseri crediderunt? Non enim legere volunt, aut
intelligere facile possunt quod per prophetam dicitur, Mutabis ea, et
mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal.
CI, 27, 28): et quod in divinae Sapientiae litteris de ipsa
Sapientia scriptum est, In se ipsa manens, innovat omnia (Sap.
VII, 27).
11. Urgentur Manichaei, quod sol quem Deum putant, a malis
videatur. Secundum illorum autem sensum, si quis eis dicat, Quid
ergo miramini, si et Deus mutavit speciem divinitatis suae, ut posset
eum qui corde sordidissimo est diabolus, intueri, sicut de Christo
Deo vobis videtur? quid responsuri sint nescio. Quia et nunquam
dicere ausi sunt, Patrem et Filium nisi unius esse substantiae: et
si alterius esse substantiae Filium dicerent, posset eis responderi,
Unde igitur scitis, utrum cum Patre an cum Filio locutum esse
diabolum, vetus illa Scriptura commemorat? Deinde quaerimus, Solem
istum videt diabolus, an non videt? Si videt, quomodo ergo sol Deus
est, quem diabolus videt? Si non videt, mali tamen eum homines
vident; quomodo ergo Deus est, quem vident qui non puro sunt corde?
Aut si ut videri posset, etiam ipse mutatus est, et non hoc est quod
videtur; quid si ergo vos aliud ostenditis, et aliud estis, ut
imitari etiam solem, non tantum adorare possitis? Et tamen si eos
interroges, utrum commutabilis aut incommutabilis sit divina
substantia, non possunt nisi incommutabilem dicere, non ducti ratione,
sed pudore confusi. Restat ergo ut cogantur fateri, Dominum
nostrum Jesum Christum aliunde assumpsisse corpus, ut humanis oculis
appareret. Quod si fatentur, quaero unde assumpserit. Si de hoc
mundo dicunt, quaero ipsius mundi unde sit corpus. Continuo mihi,
De tenebrarum gente, respondent. O mira dementia! Cur ergo,
miseri, in corpore Salvatoris timetis uterum virginis, et gentem
daemonum non timetis?
12. Christus cur ex femina natus. Filius Dei non est mutatus per
incarnationem. Nos quidem universam naturam corporis ab omnipotente
conditore Deo esse profitemur: et propterea undecumque Dominus noster
assumeret corpus, de sua creatura utique assumeret: sed ex femina
maluit humilis, qui ad liberandum perditam creaturam venerat, quae
per feminam lapsa est. Unde utrumque sexum volens in spem renovationis
et reparationis adducere, virilem in quo nasceretur, femineum per quem
nasceretur, elegit. Vos autem qui exhorrescitis casta virginis
viscera, eligite, obsecro, unde Dominus corpus assumeret. Dicitis
omne corpus gentis tenebrarum esse substantiam. Eligite ergo, ut
dixi, unde corpus Filius Dei deberet assumere. An perdidistis
respondendi lucem, quia tenebrae vobis quocumque oculos converteritis,
occurrunt? Sed caro mortalis, inquiunt, videtur immundior.
Recitate eis Apostolum, Omnia munda mundis: et recitate in eos
Apostolum, Immundis autem et infidelibus, nihil est mundum; sed
polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15). Si
autem non dicunt, Immundior; sed, Infirmior: consentimus plane;
et ideo Christus est nostra firmitas, quia eum nostra non mutavit
infirmitas. Hic agnosco prophetae illam vocem, Mutabis ea, et
mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Non
solum enim non eum mutavit in deterius infirmitas carnis, sed ab eo in
melius ipsa mutata est. Sol iste corporeus, quem corpus non esse
arbitrantur (usque adeo nec quid sit corpus, intelligunt, qui de
spiritualibus disputationibus se fallaciter jactant): sol ergo iste
corporeus, tantum quia coeleste corpus est, illuminat terram, nec ab
ea ipse obscuratur; siccat aquam, nec inde humectatur; solvit
glaciem, nec inde frigescit; durat limum, nec inde mollescit. Et
Dominus noster Jesus Christus Verbum Patris, per quod facta sunt
omnia virtus et sapientia Dei, ubique praesens, ubique secretus,
ubique totus, nusquam inclusus, pertendens a fine usque ad finem
fortiter, et disponens omnia suaviter, timent infelices, ne non
potuerit sic hominem assumere, ut vivificaret mortalia, nec ab eis
mortificaretur; sanctificaret carnem, nec inde pollueretur;
dissolveret mortem, nec inde ligaretur; mutaret in se hominem, nec in
hominem mutaretur? Aliud ex alio disputare, propter quorumdam
titubationem, et periculosam infirmitatem fidei, compulsi sumus.
Quod autem attinet ad propositam quaestionem, quanquam illa Scriptura
(de qua insidiari quam illuminari maluerant) Deum a diabolo visum
esse non probet; videant tamen ipsi quomodo gens tenebrarum divinam
substantiam videre potuerit, quando ante pugnam, qua bonum et malum
dicunt esse commixtum, nullum adhuc corpus divina substantia, ut ab
hoste suo videri posset, assumpserat. Ex quo cognoscant, frustra se
catholicae fidei firmamenta velle subvertere, cum suas fabulas ruinosas
qualibuscumque responsionum destinis fulciri non possint.
|
|