|
1. Verbum Dei incomprehensibile in Evangelio revelatum. Evangelii
Joannis principium, In principio erat Verbum. Sic coepit, hoc
vidit, et transcendens universam creaturam, montes, aera, coelos,
sidera, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, omnes
Angelos, omnes Archangelos, transcendens omnia, in principio
Verbum vidit, et bibit. Super omnem creaturan, vidit, de pectore
Domini bibit. Ipse est enim Joannes evangelista sanctus, quem
praecipue diligebat Jesus; ita ut super pectus ejus recumberet
(Joan. XIII, 23, 25). Ibi erat hoc secretum, ut inde
biberetur, quod in Evangelio ructuaretur. Felices qui audiunt et
intelligunt. Sequentis felicitatis sunt, qui et si non intelligunt,
credunt. Quantum est enim hoc videre Dei Verbum, quis humanis
explicet verbis?
2. Verbum Dei ubique totum. Erigite corda vestra, fratres mei;
quantum potestis, erigite: quidquid vobis per imaginationem cujuslibet
corporis occurrerit, respuite. Si occurrerit tibi Verbum Dei,
quomodo cogitas lucem solis hujus, quantumlibet pandas, quantumlibet
extendas, nullos ejus lucis fines in cogitatione constituas; ad
Verbum Dei nihil est. Quidquid tale cogitat anima, minus est in
parte, quam in toto. Cogita Verbum ubique totum. Intelligite quod
dico: quantum possum, coarcto me per angustias meas propter vos.
Intelligite quod dico. Ecce lux ista de coelo, quae solis nomine
appellatur, cum processerit, illustrat terras, explicat diem, facit
formas, coloresque discernit. Magnum bonum, magnum omnibus
mortalibus Dei donum: magnificent eum opera sua. Si tam pulcher est
sol; solis factore quid pulchrius? Et tamen videte, fratres: ecce
diffundit radios suos per universam terram; patentia penetrat, clausa
resistunt: lucem suam mittit per fenestras, numquid et per parietem?
Verbo Dei totum patet, Verbum Dei nihil latet. Videte aliam
differentiam, quam longe sit a Creatore creatura, maxime corporalis.
Quando in oriente est sol, in occidente non est. Lux quidem ejus de
illo grandi corpore effusa, pertendit usque in occidentem; sed ipse
ibi non est. Quando occidere coeperit, tunc ibi erit. Quando
oritur, in oriente est: quando occidit, in occidente est. Per ista
duo opera sua, nomina locis dedit. Quia in oriente est quando oritur
ad orientem, fecit orientem vocari: quia in occidente est quando
occidit ad occidentem, fecit Occidentem vocari. Nocte nusquam
apparet. Numquid Verbum Dei sic est? Numquid quando est in
oriente, non est in occidente; aut quando est in occidente, non est
in oriente? aut aliquando deserit terras, et it sub terras, aut post
terras? Ubique totum est. Quis hoc explicet verbis? Quis hoc
videt? Quo documento vobis probabo quod dico? Homo loquor,
hominibus loquor: infirmus loquor, infirmioribus loquor. Et tamen,
fratres mei, audeo dicere, quod vobis dico, vel per speculum, vel in
aenigmate, utcumque video, utcumque intelligo et in corde meo de hac
re verbum. Sed quaerit exire ad vos, et dignum non invenit
vehiculum. Vehiculum verbi, sonus est vocis. Quod dico apud me,
quaero vobis dicere, et verba deficiunt. Volo enim dicere de Dei
Verbo. Quanto Verbo, quali Verbo? Omnia per ipsum facta sunt.
Opera videte, et Operatorem expavescite. Omnia per ipsum facta
sunt.
3. Verbi divini excellentia intelligenda ex humani verbi
proprietate. Recens baptizati in albis. Redi mecum, humana
infirmitas, redi ergo. Humana ipsa comprehendamus, si possumus.
Homines sumus et nos qui loquimur, et hominibus loquimur, et sonum
vocis edimus. Ad aures hominum sonum vocis nostrae perducimus, et per
nostrae vocis sonum et intellectum quomodocumque per aurem in corde
ponimus. Hinc ergo quod possumus, ut possumus, eloquamur, hoc
comprehendamus. Si autem neque hoc comprehendere valuerimus, ad illud
quid sumus? Ecce auditis me: verbum facio. Si quis hinc exeat et
interrogetur foris quid hic agitur, respondet: Verbum Episcopus
facit. Verbum facio de Verbo. Sed quale verbum, de quali Verbo?
Mortale verbum, de immortali Verbo; mutabile verbum, de immutabili
Verbo; transitorium verbum, de aeterno Verbo. Tamen attendite
verbum meum. Dixeram enim vobis, Verbum Dei ubique totum est.
Ecce facio vobis verbum: ad omnes pervenit quod dico. Ut ad omnes
perveniret quod dico, numquid divisistis quod dico? Si pascerem vos,
ut non mentem vestram, sed ventrem implere vellem, et ponerem vobis
panes quibus saturaremini; nonne panes meos divideretis inter vos?
Numquid possent panes mei ad unumquemque vestrum pervenire? Si ad
unum pervenirent, caeteri nihil haberent. Ecce loquor, et omnes
habetis. Parum est quia omnes habetis: et omnes totum habetis.
Parvenit ad omnes totum, ad singulos totum. O mirabilia verbi mei!
Quid est ergo Verbum Dei? Aliud audite. Dixi: quod dixi,
processit ad vos, et non recessit a me. Pervenit ad vos, nec
separatum est a me. Antequam dicerem, ego habebam, et vos non
habebatis: dixi, et vos habere coepistis, et ego nihil perdidi. O
miraculum verbi mei! Quid est ergo Verbum Dei? De parvis magna
conjicite. Considerate terrena, laudate coelestia. Creatura sum,
creatura estis: et tanta miracula fiunt de verbo meo in corde meo, in
ore meo, in voce mea, in auribus vestris, in cordibus vestris. Quid
est Creator? O Domine, audi nos. Fac nos, quia fecisti nos.
Fac nos bonos, quia fecisti nos homines illuminatos. Isti albati,
illuminati, audiunt per me verbum tuum. Illuminati enim gratia tua
assistunt tibi. Hic est dies quem fecit Dominus. Sed hoc laborent,
hoc orent, ut cum isti dies transierint, non fiant tenebrae, qui
facti sunt lux miraculorum Dei et beneficiorum.
|
|