|
1. Mundus---duplex. Mundus per Dominum factus est, et mundus
eum non cognovit. Qui mundus per eum factus est? qui mundus eum non
cognovit ? Non enim mundus qui per eum factus est, ipse eum non
cognovit. Quis est mundus qui per eum factus est? Coelum et terra.
Quomodo eum non cognovit coelum, quando in ejus passione sol
obscuratus est? Quomodo eum terra non cognovit, quando illo in cruce
pendente contremuit? Sed mundus eum non cognovit, cujus princeps est
ille, de quo dictum est, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me
nihil invenit (Joan. XIV, 30). Homines mali mundus
vocantur, homines infideles mundus vocantur. Inde acceperunt nomen,
ex eo quod amant. Amando Deum, efficimur dii: ergo amando mundum,
dicimur mundus. Sed Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi
(II Cor. V, 19). Mundus ergo non eum cognovit, numquid
omnes?
2. Mundus malus.---In sua propria venit, et sui eum non
receperunt. Omnia sunt ipsius, sed propria ipsius dicuntur, unde
mater ejus erat, unde carnem acceperat; ad quos adventus sui praecones
ante praemiserat, quibus legem dederat, quos de Aegyptia servitute
liberaverat, quorum patrem carnalem elegit Abraham. Quia verum
dixit, Ante Abraham ego sum (Joan. VIII, 58). Nec sic
dixit, Antequam Abraham esset; aut, antequam Abraham fieret ego
factus sum. In principio enim Verbum erat, non factum erat.
Ergo, In propria venit, ad Judaeos venit. Et sui enim non
receperunt.
3. Quinam sunt filii Abrahae. Quotquot autem receperunt eum.
Utique enim ibi Apostoli, qui illum receperunt. Ibi illi qui ante
jumentum ejus ramos ferebant. Praecedebant et sequebantur, et
vestimenta sua sternebant; et magna voce clamabant: Hosanna filio
David; benedictus qui venit in nomine Domini. Tunc Pharisaei
dixerunt ei: Compesce pueros, non tibi ista clament. Et ille: Si
isti tacebunt, lapides clamabunt. Nos videbat, quando ista dicebat:
Si isti tacebunt, lapides clamabunt (Matth. XXI, 9, 16, et
Luc. XIX, 39, 40). Qui lapides, nisi qui colunt lapides?
Si parvuli Judaei tacebunt, majores et minores Gentes clamabunt.
Qui lapides, nisi de quibus dicit ipse Joannes iste, qui venit ut
testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 8)? Cum enim videret
ipsos Judaeos superbire de genere Abrahae, ait illis, Generatio
viperarum. Illi se dicebant filios Abrahae: et iste illis dicebat,
Generatio viperarum. Abrahae faciebat injuriam? Absit. Ex moribus
dabat eis nomen. Quia si essent filii Abrahae, imitarentur
Abraham: Sicut eis et ipse ait, qui dicunt ei, Nos liberi sumus,
et nemini servivimus unquam, nos patrem habemus Abraham. Et ille:
Si filii Abrahae essetis, facta Abrahae faceretis. Vos vultis me
occidere, quia veritatem vobis dico; hoc Abraham non fecit (Id.
VIII, 33, 39, 40). Inde generati estis, sed
degenerastis. Ergo quid Joannes? Generatio viperarum, quis vobis
ostendit fugere a ventura ira? Quia veniebant baptizari baptismo
Joannis in poenitentiam. Quis vobis ostendit fugere ab ira ventura?
Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Et nolite dicere in cordibus
vestris, Patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de lapidibus
istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 7-9). Potens
est enim Deus de lapidibus istis, quos videbat in Spiritu; illis
dicebat, et nos praevidebat : Potens est enim Deus de lapidibus
istis suscitare filios Abrahae. De quibus lapidibus: Si isti
tacebunt, lapides clamabunt. Modo audistis, et clamastis. Impletum
est, Lapides clamabunt. De Gentibus enim venimus, in parentibus
nostris lapides adoravimus. Ideo et canes dicti sumus. Recordamini
quid audierit mulier illa, quae clamabat post Dominum, quia erat
Chananaea, idolorum cultrix, ancilla daemoniorum. Quid dixit ei
Jesus? Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus.
Nunquam advertistis, quemadmodum canes lapides unctos lingunt? Sic
sunt omnes simulacrorum cultores. Sed venit vobis gratia. Quotquot
autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ecce
habetis modo natos : dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quibus
dedit? His qui credunt in nomine ejus.
4. Nativitas duplex. Et quomodo filii Dei fiunt? Qui non ex
sanguinibus, neque ex voluntate viri, nec ex voluntate carnis; sed ex
Deo nati sunt. Accepta potestate ut filii Dei fierent, ex Deo nati
sunt. Intendite ergo: isti ex Deo nati sunt; non ex sanguinibus,
qualis est prima nativitas, qualis est nativitas misera, veniens de
miseriis. Sed qui ex Deo nati sunt, quid erant? unde primo nati
erant? Ex sanguinibus: mixtis sanguinibus masculi et feminae,
commixtione carnis masculi et feminae, inde nati erant. Modo unde?
Ex Deo nati sunt. Prima nativitas ex masculo et femina: secunda
nativitas ex Deo et Ecclesia.
5. Idem tractatur argumentum. Ecce ex Deo nati sunt: unde factum
est ut ex Deo nascerentur, qui primo ex hominibus nati sunt? Unde
factum est? unde? Et Verbum caro factum est, ut habitaret in
nobis. Magna mutatio: ille factus caro, isti spiritus. Quid est
hoc? Qualis dignatio, fratres mei! Erigite animum ad speranda et
capienda potiora. Nolite vos addicere cupiditatibus saecularibus.
Pretio empti estis: propter vos Verbum caro factum est: propter vos
qui erat Filius Dei, factus est filius hominis; ut qui eratis filii
hominum, efficeremini filii Dei. Quid erat ille, quid factus est?
Quid eratis vos, quid facti estis? Erat ille Filius Dei. Quid
factus est? Filius hominis. Eratis vos filii hominum. Quid estis
facti? Filii Dei. Communicavit nobiscum mala nostra, nobis daturus
bona sua. Sed ille ipso quo factus est filius hominis, distat a
nobis. Nos filii hominum per concupiscentiam carnis: ille filius
hominis per fidem virginis. Mater cujuslibet hominis concubuit et
concepit: unusquisque autem natus est de homine patre suo, et de
homine matre sua. Christus autem natus est de Spiritu sancto et
Maria virgine. Accessit ad nos, sed a se non multum recessit; imo a
se quod Deus est nunquam recessit: sed addidit quod erat naturae
nostrae. Accessit enim ad id quod non erat, non amisit quod erat.
Factus est filius hominis: sed non cessavit esse Filius Dei. Per
hoc Mediator in medio. Quid est, in medio? Nec sursum, nec
deorsum, Quomodo nec sursum, nec deorsum? Nec sursum, quia caro:
nec deorsum, quia non peccator. Sed tamen in quantum Deus, semper
sursum. Nec enim sic venit ad nos, ut dimitteret Patrem. A nobis
ivit, et non nos dimisit: ad nos veniet, et illum non dimittet.
|
|