|
1. Nathanael sub ficu, genus humanum sub peccato. Quod dictum
audivimus a Domino Jesu Christo Nathanaeli, si bene intelligamus,
non ad ipsum pertinet solum. Ipse quippe Dominus Jesus sub ficu
vidit omne genus humanum. Isto enim loco intelligitur per arborem fici
significasse peccatum. Non ubique hoc significat, sed hoc loco, ut
dixi, ea scilicet significandi congruentia, qua nostis primum
hominem, quando peccavit, foliis ficulneis fuisse subtectum (Gen.
III, 7). His foliis enim pudenda texerunt, quando de peccato
suo erubuerunt: et quae Deus illis membra, ipsi sibi pudenda
fecerunt. Non enim erubescendum est de opere Dei: sed confusionem
praecessit causa peccati. Si non praecessisset iniquitas, nunquam
erubesceret nuditas. Nudi enim erant, et non confundebantur. Non
enim commiserant unde confunderentur. Hoc autem dixi, quare? Ut per
ficum intelligamus significatum esse peccatum. Quid est ergo, Cum
esses sub ficu, vidi te? Cum esses sub peccato, vidi te. Et ad rem
gestam quidem respiciens, recordatus est Nathanael se fuisse sub
ficu, ubi non erat Christus. Non ibi autem erat praesentia
corporali: scientia vero spirituali ubi non est? Et quoniam sciebat
se solum fuisse sub ficu, ubi Dominus Christus non erat: quando
dixit ei, Cum esses sub arbore fici, vidi te; et agnovit in illo
divinitatem, et exclamavit, Tu es rex Israel.
2. Somnium Jacob figura fuit. Dominus ait, Quia dixi tibi,
Vidi te cum esses sub arbore ficu, inde miraris; majora horum
videbis. Quae sunt ista majora? Et dixit: Videbitis coelum
apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium
hominis. Recolamus veterem historiam conscriptam in libro sancto, id
est, in Genesi. Quando Jacob in loco obdormivit, lapidem ad caput
posuit; et in somnis vidit scalam a terra pertingentem usque ad
coelum: et Dominus incumbebat super eam; Angeli autem ascendebant et
descendebant per eam. Hoc vidit Jacob. Somnium hominis non
scriberetur, nisi magnum in illo aliquod figuraretur mysterium, et
magnum aliquid prophetatum in illa visione intelligeretur. Denique
ipse Jacob quia intellexit quid viderit, posuit ibi lapidem, et
perfudit oleo (Gen. XXVIII, 11-18). Nam agnoscitis
chrisma: agnoscite et Christum. Ipse est enim lapis, quem
reprobaverunt aedificantes; ipse factus est in caput anguli (Psal.
CXVII, 22). Ipse est lapis, de quo ipse dixit: Quicumque
offenderit in lapidem illum, conquassabitur: super quem vero venerit
lapis ille, conteret eum (Matth. XXI, 44). Offenditur in
jacentem: veniet autem super eum, cum venerit de alto judicare vivos
et mortuos. Vae Judaeis, quia cum jaceret humiliter Christus,
offenderunt in eum. Non est, dicunt, homo iste a Deo, qui solvit
sabbatum (Joan. IX, 16). Si Filius Dei est, descendat de
cruce (Matth. XXVII, 40). Insane, jacet lapis, et ideo
rides. Sed cum rides, caecus es: cum caecus es, offendis: cum
offendis, conquassaris: cum quassatus fueris illo modo jacente,
postea veniente desuper contereris. Ergo unxit lapidem Jacob.
Numquid idolum fecit? Significavit, non adoravit. Modo ergo
audite, Nathanaelem istum attendite, per cujus occasionem Dominus
Jesus exponere nobis voluit visionem Jacob.
3. De duplici nomine et de lucta Jacob. Nostis qui in schola
Christi eruditi estis, Jacob ipsum esse et Israel. Duo sunt
nomina: nam homo unus fuit. Primum nomen Jacob, quando natus est,
accepit, quod interpretatur Supplantator. Quando autem illi gemini
nati sunt, prior natus est frater Esau, et inventa est manus illius
minoris in pede majoris. Tenebat pedem fratri suo praecedenti
nascendo, postea et ipse secutus est. Et propter hoc factum, quia
plantam tenuit fratri suo appellatus est Jacob (Gen. XXV,
25), id est, Supplantator. Postea vero cum rediret de
Mesopotamia, luctatus est cum eo angelus in via. Quae virtus
comparari potest angeli et hominis? Ergo mysterium est, ergo
sacramentum est, ergo prophetia est, ergo figura est; ergo
intelligamus. Videte enim etiam luctaminis modum. Dum luctatur,
praevaluit angelo Jacob. Magna significatio. Et cum praevaluisset
angelo homo, tenuit illum; tamen ipse homo eum, quem vicerat,
tenuit. Et ait illi, Non te dimitto, nisi benedixeris mihi.
Quando victor a victo benedicebatur, Christus figurabatur. Angelus
ergo ille, qui intelligitur Dominus Jesus, ait ad Jacob, Jam non
vocaberis Jacob, sed erit nomen tuum Israel: quod interpretatur,
Videns Deum. Deinde tetigit nervum femoris ejus, id est latitudinem
Jacob femoris, et aruit ei: et factus est claudus Jacob (Gen.
XXXII, 24-32). Ipse est ille victus. Tantum potuit ille
victus, ut et femur tangeret, et claudum faceret. Ergo volens victus
est. Potestatem enim habuit ponendi virtutem suam, et potestatem
habuit assumendi eam (Joan. X, 18). Non irascitur victus,
quia non irascitur crucifixus. Nam et benedixit eum, dicens, Non
vocaberis Jacob, sed Israel. Tunc supplantator factus est videns
Deum. Et tetigit, sicut dixi, femur ejus, et fecit eum
claudicare. Attende in Jacob populum Judaeorum, illa millia
sequentium et praecedentium jumentum Domini, qui juncti Apostolis
adorabant Dominum, et clamabant, Hosanna filio David; benedictus
qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). Ecce Jacob
benedictus. Jam claudus remansit in eis, qui modo Judaei sunt.
Latitudo enim femoris, significat multitudinem generis. De quibus
Psalmus, cum Gentes credituras prophetasset, dicens, Populus quem
non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Non ibi
fui, et auditus sum: hic fui, et et occisus sum. Populus quem non
cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Igitur fides
ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. X 17). Et
sequitur: Filii alieni mentiti sunt mihi: de Judaeis. Filii alieni
mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a
semitis suis (Psal. XVII, 45, 46). Assignavi vobis
Jacob, et benedictum et claudum.
4. Abraham cur primum nomen suum cum posteriore non retinet, Jacob
vero e contra. Verum ex hac occasione non est praetereundum, quod
potest fortasse sua sponte vestrum aliquem commovere: quid sibi vult,
quod cum mutatum esset nomen Abrahae avi hujus Jacob (nam et ipse
prius Abram vocabatur, et Deus mutavit illi nonomen, et dixit, Non
vocaberis Abram, sed Abraham (Gen. XVII, 5), ex illo non
est vocatus Abram. Quaerite in Scripturis, et videbitis superius
antequam acciperet aliud nomen, non est vocatus nisi Abram:
posteaquam accepit, non est vocatus nisi Abraham. Iste autem
Jacob, quando accepit aliud nomen, eadem verba audivit, Non
vocaberis Jacob, sed vocaberis Israel. Quaerite Scripturas, et
videte quia utrumque semper vocatus est, et Jacob et Israel.
Accepto alio nomine Abram, non aliud est vocatus nisi Abraham:
accepto alio nomine Jacob, et Jacob vocatus est, et Israel. Nomen
Abrahae in hoc saeculo explicandum fuit: hic est enim factus pater
multarum gentium, unde nomen accepit. Nomen autem Israel ad alterum
saeculum pertinet, ubi videbimus Deum. Populus ergo Dei, populus
Christianus, in hoc tempore et Jacob est et Israel; Jacob in re,
Israel in spe. Supplantator enim fratris dicitur populus minor populi
majoris. Numquid nos supplantavimus Judaeos? Sed supplantatores
dicimur illorum, quia nostri causa sunt supplantati. Nisi excaecati
essent, Christus non crucifigeretur: si Christus non crucifigeretur
sanguis ille pretiosus non funderetur: si sanguis ille non funderetur,
orbis terrarum non redimeretur. Quia ergo nobis profuit caecitas
illorum, ideo a minore fratre major supplantatus est, et appellatus
est minor Supplantator. Sed quamdiu hoc?
5. Israeli in fine credenti visio Dei promissa. Veniet tempus,
veniet finis saeculi, et credet totus Israel: non illi qui modo
sunt, sed filii ipsorum qui tunc erunt. Nam modo isti per vias suas
ambulantes ibunt ad loca sua, transibunt ad damnationem perpetuam.
Quando autem factus fuerit unus totus populus, fiet illud quod
canimus: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI,
15). Dum venerit promissio, quae nobis promittitur, ut videamus
facie ad faciem. Modo videmus per speculum in aenigmate et ex parte:
quando autem uterque populus jam purgatus, jam resuscitatus, jam
coronatus, jam in immortalem formam et in incorruptionem perpetuam
commutatus, videbit Deum facie ad faciem, et jam non erit Jacob,
sed solus erit Israel; tunc eum in persona hujus sancti Nathanael
videbit Dominus, et dicet, Ecce vere Israelita, in quo dolus non
est (Joan. I, 47). Quando audis, Ecce vere Israelita;
veniat tibi in mentem Israel: cum venerit tibi in mentem Israel,
veniat tibi in mentem somnium illius, in quo somnio scalam vidit a
terra usque ad coelum, Dominum superincumbentem, Angelos Dei
ascendentes et descendentes. Hoc somnium Jacob vidit. Post hoc
autem appellatus est Israel: id est, post paululum veniens de
Mesopotamia et agens iter. Si ergo Jacob vidit scalam, qui est et
Israel appellatus; est autem et Nathanael iste vere Israelita, in
quo dolus non est: ideo cum miratus esset quia dixit ei Dominus, Sub
arbore fici vidi te; dixit ei, Majus his videbis. Et item dixit ei
somnium Jacob. Cui dixit? Ei quem appellavit Israelitam, in quo
dolus non esset. Quasi qui diceret: Cujus nomine te appellavi,
ipsius somnium in te apparebit; noli festinare mirari, majora horum
videbis. Videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et
descendentes ad Filium hominis. Ecce quod vidit Jacob: ecce quare
perfudit lapidem oleo Jacob; ecce quare Christum propheta
significavit et figuravit Jacob. Illud enim factum prophetia erat.
6. Christus et hic et sursum est. Nunc quid exspectetis, novi:
quid a me velitis audire, intelligo. Dicam et hoc breviter, ut
Dominus donat: Ascendentes et descendentes Angelos ad Filium
hominis. Quomodo si descendunt ad illum, hic est: si ascendunt ad
illum, sursum est? Si autem ad illum ascendunt, ad illum
descendunt, et sursum est, et hic est. Nullo pacto fieri potest ut
ad illum ascendant, et ad illum descendant; nisi et ibi sit quo
ascendunt, et hic sit quo descendunt. Quomodo probamus et illic eum
esse, et hic eum esse? Respondeat nobis Paulus, qui primo Saulus.
Expertus est illud ipse, quando prius erat persecutor, et postea
factus est praedicator: prius Jacob, postea Israel: qui erat et
ipse de genere Israel, de tribu Benjamin erat (Philipp. III,
5). In illo videamus Christum sursum, Christum deorsum. Primo
ipsa Domini vox de coelo hoc ostendit: Saule, Saule, quid me
persequeris (Act. IX, 4)? Numquid Paulus in coelum
ascenderat? Numquid Paulus saltem lapidem in coelum miserat?
Christianos persequebatur, ipsos ligabat, ipsos occidendos trahebat,
ipsos ubique latentes quaerebat, ipsis inventis nulla ratione
parcebat. Cui ait Dominus Christus, Saule, Saule. Unde
clamat? De coelo. Ergo sursum est. Quid me persequeris? Ergo
deorsum est. Omnia, etsi breviter, ut potui, exposui Charitati
vestrae. Erogavi quod ad me pertinet: quod autem ad vos pertinet,
pauperes cogitate. Conversi ad Dominum, etc.
|
|