|
1. Humilitas Christi medicina superbiae nostrae. Scitis,
fratres; in Christum enim credentes didicistis, et assidue etiam nos
ministerio nostro commendamus vobis; quod medicina tumoris hominis,
humilitas est Christi. Non enim perisset homo, nisi superbia
tumuisset. Initium enim, sicut Scriptura dicit, omnis peccati,
superbia (Eccli. X, 15). Contra initium peccati, initium
justitiae necessarium fuit. Si ergo initium omnis peccati superbia;
unde sanaretur tumor superbiae, nisi Deus dignatus esset humilis
fieri? Erubescat homo esse superbus; quoniam factus est humilis
Deus. Nam quando dicitur homini ut humiliet se, dedignatur: et ut
velint homines vindicari quando laeduntur, superbia facit. Cum
humiliari dedignantur, vindicari volunt: quasi poena cuique prodesse
possit aliena. Laesus et injuriam passus, vindicam vult: de aliena
poena sibi quaerit medicamentum, et acquirit grande tormentum. Ideo
in omnibus Dominus Christus humiliari dignatus est, praebens nobis
viam: si tamen dignemur ambulare per eam.
2. Cur Christus esuriens non fecit panem de lapide, sicut in
nuptiis vinum de aqua. Ecce inter caetera Filius virginis venit ad
nuptias: qui cum apud Patrem esset, instituit nuptias. Quomodo
facta est prima mulier, per quam venit peccatum, de viro sine femina:
sic vir, per quem deletum est peccatum, de femina sine viro. Per
illum ruimus, per hunc surgimus. Et quid in ipsis nuptiis fecit? De
aqua vinum. Quid potentius? Qui poterat talia facere, dignatus est
indigere. Qui fecit de aqua vinum, potuit facere et de lapidibus
panem. Eadem potentia erat: sed tunc diabolus tentavit, ideo
Christus non fecit. Scitis enim quia quando tentatus est Dominus
Christus, hoc ei suggessit diabolus. Esurivit enim, quia et hoc
dignatus est, quia et hoc ad humilitatem pertinuit. Esurivit panis,
sicut defecit via, sicut vulnerata est sanitas, sicut mortua est
vita. Cum ergo esuriret, ut nostis, ait illi tentator: Si Filius
Dei es, dic lapidibus istis ut panes fiant. Et respondit tentatori,
docens te respondere tentatori. Ad hoc enim pugnat imperator, ut
milites discant. Quid respondit? Non in solo pane vivit homo, sed
in omni verbo Dei. Et non fecit de lapidibus panes, qui utique sic
potuit facere, sicut de aqua vinum. Ejusdem enim potentiae est facere
de lapide panem: sed non fecit, ut voluntatem contemneret tentatoris.
Aliter enim tentator non vincitur, nisi contemnatur. Et cum vicisset
diabolum tentatorem, venerunt Angeli, et ministrabant ei (Matth.
IV, 2, 3, 4, 10). Qui ergo tantum poterat, quare illud
non fecit, et hoc fecit? Lege, imo recole, quod modo audisti,
quando fecit hoc, id est, de aqua vinum: quid addidit Evangelista?
Et crediderunt in eum discipuli ejus. Numquid tunc diabolus fuerat
crediturus?
3. Via ad patriam Christus humilis. Qui ergo tanta potuit,
esurivit, sitivit, fatigatus est, dormivit, comprehensus est,
caesus est, crucifixus est, occisus est. Ista est via: ambula per
humilitatem, ut venias ad aeternitatem. Deus Christus patria est quo
imus: homo Christus via est qua imus. Ad illum imus, per illum
imus: quid timemus ne erremus? Non recessit a Patre, et venit ad
nos. Ubera sugebat, et mundum continebat. In praesepi jacebat, et
Angelos pascebat. Deus et homo, idem Deus qui homo, idem homo qui
Deus. Sed non unde homo, inde Deus. Deus, quia Verbum: homo,
quia Verbum caro factum est; et Deus manendo, et hominis carnem
assumendo; addendo quod non erat, non perdendo quod erat. Ergo et
modo jam passus per ipsam humilitatem, jam mortuus, jam sepultus, jam
resurrexit, jam ascendit in coelum, ibi est et sedet ad dexteram
Patris: et hic est egens in pauperibus suis. Etiam hesterno die hoc
commendavi Charitati vestrae (In superiore sermone), propter illud
quod dixit Nathanaeli: Majus his videbis. Dico enim vobis,
videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes
ad Filium hominis (Joan. I, 50, 51). Quaesivimus quid
esset, et diu locuti sumus: numquid et hodie eadem replicare debemus?
Qui adfuerunt recordentur: breviter tamen commemoro.
4. Christus et sursum et deorsum. Christus et dives et pauper.
Non diceret, Ascendentes ad Filium hominis, nisi sursum esset: non
diceret, descendentes ad Filium hominis, nisi et deorsum esset.
Ipse sursum, ipse deorsum: sursum in se, deorsum in suis; sursum
apud Patrem, deorsum in nobis. Unde et vox illa ad Saulum,
Saule, Saule, quia me persequeris (Act. IX, 4). Non
diceret, Saule, Saule, nisi quia sursum erat. Sursum eum Saulus
non persequebatur: non diceret, Quid me persequeris? qui sursum
erat, nisi esset et deorsum. Timete Christum sursum, agnoscite
deorsum. Habe Christum sursum largientem, hic agnosce indigentem.
Hic pauper est, ibi dives est. Quod hic pauper est Christus, pro
nobis ipse loquitur: Esurivi, sitivi, nudus fui, hospes fui, in
carcere fui. Et quibusdam dixit, Ministrastis mihi: quibusdam
dixit, Non mihi ministrastis (Matth. XXV, 35-45). Ecce
probavimus Christum pauperem: Christum divitem quis nescit? Et hic
ad ipsas divitias pertinebat, ut aquam in vinum verteret. Si dives
est qui habet vinum, qualis dives est qui facit vinum? Ergo dives et
pauper Christus: tanquam Deus dives, tanquam homo pauper. Jam et
ipse homo dives ascendit in coelum, sedet ad dextram Patris: adhuc
tamen hic pauper esurit, sitit, nudus est.
5. Omnis homo pauper et mendicus Dei. Tu quid es? Dives, an
pauper? Multi mihi dicunt, Pauper sum: et verum dicunt. Agnosco
pauperem aliquid habentem, agnosco et indigentem. Sed habet quidam
multum auri et argenti. O si agnoscat se pauperem! Agnoscit se
pauperem, si agnoscit juxta se pauperem. Quid enim? Quantumvis
habeas quicumque dives es, Dei mendicus es. Venitur ad horam
orationis, et ibi te probo. Petis. Quomodo non pauper es, qui
petis? Plus addo, Panem petis. An non es dicturus, Panem nostrum
quotidianum da nobis (Matth. VI, 11)? Qui panem quotidianum
petis, pauper es, an dives? Et tamen Christus dicit tibi: Da mihi
ex eo quod dedi tibi. Quid enim attulisti, quando huc venisti?
Omnia quae creavi, creatus hic invenisti: nihil attulisti, nihil
hinc tolles. De meo mihi quare non donas? Quia tu plenus es, et
pauper inanis est. Primordia vestra attendite: ambo nudi nati estis.
Et tu ergo nudus natus es. Multa hic invenisti: numquid tecum
aliquid attulisti? De meo quaero: da, et reddo. Habuisti me
largitorem, fac cito debitorem. Parum est quod dixi, Habuisti me
largitorem, fac me debitorem: habeam te feneratorem. Pauca mihi
das, plura reddam. Terrena mihi das, coelestia reddam. Temporalia
mihi das, aeterna restituam. Te ipsum tibi reddam, quando te mihi
reddidero.
|
|