|
1. Eadem a tractatore Scripturarum non frustra repetuntur. Nec
auribus, nec cordibus vestris rudia repetuntur: reparant tamen
audientis affectum, et quodam modo commemorata innovant nos: nec piget
ea quae nota sunt audire, quia semper dulcia sunt, quae Domini sunt.
Sic est expositio divinarum Scripturarum, sicut sunt ipsae divinae
Scripturae: etsi notae sunt, leguntur tamen ad commemorationem. Sic
et expositio earum, etsi nota est, repetenda est tamen, ut qui obliti
sunt commemorentur, vel qui forte non audierunt, audiant; et qui
tenent quod audire consueverunt, repetendo fiat ut oblivisci non
possint. Meminimus enim de hoc capitulo Evangelii jam nos locutos
Charitati vestrae. Nec piget tamen eadem vobis commemorare, sicut
non piguit eamdem vobis lectionem repetere. Apostolus Paulus dicit
quadam in Epistola: Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum,
vobis autem necessarium (Philipp. III, 1). Ita et nos eadem
dicere vobis, nobis non pigrum, vobis autem tutum.
2. Quinque porticus Legem Moysi figurabant. Legis ad sanandum
impotentia. Lex quare data. Quinque porticus, in quibus jacebant
infirmi, Legem significant, quae primo data est Judaeis et populo
Israel per famulum Dei Moysen. Etenim Moyses ipse, minister
Legis, quinque libros fecit. Propter numerum ergo librorum, quos
ille scripsit, quinque porticus Legem figurabant. Quia vero Lex non
data est quae sanaret infirmos, sed quae proderet et ostenderet: sic
enim dicit Apostolus, Si enim data esset Lex quae posset
vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit Scriptura
omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur
credentibus (Galat. III, 21, 22): propterea in illis
porticibus jacebant aegroti, non sanabantur. Quid enim ait? Si data
esset Lex quae posset vivificare. Non ergo illae porticus, quae
figurabant Legem, sanare poterant aegrotos. Dicit mihi aliquis:
Quare ergo data est? Ipse exposuit apostolus Paulus: Conclusit,
inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu
Christi daretur credentibus. Qui enim aegrotabant, sanos se esse
putabant. Acceperunt Legem, quam implere non poterant; didicerunt
in quo morbo essent, et imploraverunt manus medici: voluerunt sanari,
quia cognoverunt se laborare; quod non cognoscerent, nisi datam Legem
implere non possent. Innocens enim homo sibi videbatur, et ex ipsa
superbia innocentiae falsae insanior fiebat. Ad domandam ergo
superbiam, et ad denudandam, data est Lex; non ad liberandos
aegrotos, sed ad convincendos superbos. Ergo attendat Charitas
vestra: ad hoc data est Lex, quae proderet morbos, non quae
tolleret. Ideo ergo aegroti illi, qui in domibus suis secretius
aegrotare possent, si illae quinque porticus non essent, prodebantur
oculis omnium in illis porticibus, sed a porticibus non sanabantur.
Utilis ergo erat Lex ad prodenda peccata, quia reus homo abundantius
factus ex praevaricatione Legis, posset edomata superbia implorare
auxilium miserantis. Attendite Apostolum: Lex subintravit, ut
abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit et
gratia (Rom. V, 20). Quid est, Lex subintravit, ut
abundaret delictum? Sicut alio loco dicit, Ubi enim non est lex,
nec praevaricatio (Id. IV, 15). Peccator homo potest dici
ante legem, praevaricator non potest Cum autem accepta lege
peccaverit, non solum peccator, sed etiam praevaricator invenitur.
Cum ergo praevaricatio adjuncta sit peccato, ideo abundavit delictum.
Abundante autem delicto, discit humana superbia tandem subjici, et
confiteri Deo, et dicere, Infirmus sum (Psal. VI, 3).
Dicere etiam verba illa Psalmi, quae non dicit nisi anima humiliata:
Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi
tibi (Psal. XL, 5). Dicat ergo hoc anima infirma, saltem
convicta per praevaricationem; et non sanata, sed demonstrata per
Legem. Audi et ipsum Paulum ostendentem tibi quia et Lex bona est,
et tamen nisi gratia Christi non liberat a peccato. Lex enim
prohibere potest, et jubere: afferre medicinam, ut sanetur illud quod
non permittit hominem implere Legem, non potest, sed gratia illud
facit. Ait enim Apostolus, Condelector enim Legi Dei secundum
interiorem hominem. Id est, jam video quia quod reprehendit Lex,
malum est; et quod jubet Lex, bonum est. Condelector enim Legi
Dei secundum interiorem hominem. Video aliam legem in membris meis
repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati. Hoc
ex poena peccati, ex traduce mortis, ex damnatione Adam, repugnat
legi mentis, et captivat legi peccati, quae est in membris.
Convictus est iste; accepit legem ut convinceretur; vide quid ei
profuit quod convictus est. Audi verba sequentia: Miser ego homo,
quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25).
3. Aegrotus unus aqua mota curatus quid significat. Intendite
ergo. Erant illae porticus Legem significantes, portantes aegrotos,
non sanantes; prodentes, non curantes. Sed quis curabat aegrotos ?
Qui descendebat in piscinam. Quando autem descendebat aeger in
piscinam? Cum angelus signum dabat de aquae motu. Sic enim erat
sanctificata illa piscina, ut angelus veniret, et moveret aquam.
Homines aquam videbant: sed ex motu aquae turbatae intelligebant
praesentiam angeli. Si quis tunc descendisset, curabatur. Quare
ergo ille aegrotus non curabatur? Consideremus verba ipsius:
Hominem, inquit, non habeo, ut cum mota fuerit aqua, deponat me in
piscinam: cum enim venio, descendit alius. Ergo tu non potes postea
descendere, si alter ante te descendat? Significatum est hic, quia
non curabatur nisi unus ad motum aquae. Quisquis prior descendisset,
ipse solus curabatur: quicumque autem postea descendisset, ad illum
motum aquae non sanabatur; sed exspectabat donec iterum moveretur.
Quid sibi vult ergo hoc sacramentum? Non enim sine causa est.
Intendat Charitas vestra. Aquae positae sunt in Apocalypsi in
figura populorum. Nam cum multas aquas vidisset, quaesivit Joannes
in Apocalypsi quid esset, et dictum est ei populos esse (Apoc.
XVII, 15). Aqua ergo illa populum significabat Judaeorum.
Sicut enim populus ille tenebatur quinque libris Moysi in Lege, sic
et aqua illa quinque porticibus cingebatur. Quando turbata est aqua?
Quando turbatus est populus Judaeorum. Et quando turbatus est
populus Judaeorum, nisi quando venit Dominus Jesus Christus?
Passio Domini, aquae turbatio. Turbati sunt enim Judaei, quando
passus est Dominus. Ecce ad ipsam perturbationem pertinet, quod modo
legebatur. Volebant illum Judaei occidere, non solum quia ista
faciebat sabbatis, sed quia Filium Dei se dicebat, aequalem se
faciens Deo. Aliter enim se dicebat Filium Dei Christus, aliter
dictum est hominibus, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi
omnes (Psal. LXXXI, 6). Nam si sic se faceret Filium
Dei, quomodo quicumque homo potest dici filius Dei (per gratiam enim
Dei dicuntur homines filii Dei), non irascerentur Judaei. Sed
quia alio modo illum intelligebant dicere Filium Dei se esse,
secundum quod est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); et secundum id quod
dicit Apostolus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6): videbant hominem,
et irascebantur, quia aequalem se Deo faciebat. Ille autem noverat
se aequalem, sed ubi illi non videbant. Quod enim illi videbant,
crucifigere volebant: quod non videbant, ab eo judicabantur. Quid
videbant Judaei? Quod videbant et Apostoli, quando dixit
Philippus: Ostende nobis Parem, et sufficit nobis. Quid autem non
videbant Judaei? Quod nec ipsi Apostoli, quando respondit
Dominus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me
videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). Hoc ergo in
illo Judaei quia videre non poterant, tanquam hominem superbum et
impium habebant, aequalem se facientem Deo. Turbatio erat,
turbabatur aqua, Angelus venerat. Dictus est enim et Dominus magni
consilii Angelus (Isai. IX, 6, sec. LXX), quia nuntius
voluntatis Patris. Angelus enim graece, latine nuntius est. Et
habes Dominum dicentem annuntiare se nobis regnum coelorum. Venerat
ergo ille magni consilii Angelus, sed Dominus omnium Angelorum. Et
propter hoc Angelus, quia carnem suscepit: Dominus autem
Angelorum, ex eo quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
est nihil (Joan. I, 3). Si enim omnia, et Angeli. Et ideo
ipse factus non est, quia per ipsum facta sunt omnia. Quod autem
factum est, sine Verbo operante factum non est. Caro autem, quae
facta est mater Christi, nasci non potuit, nisi per Verbum, quod de
illa postea natum est, crearetur.
4. Requies Dei septimo die. Sex aetates mundi. Quomodo requievit
Deus, et semper operatur. Turbabantur ergo Judaei. Quid est hoc?
Utquid ista facit sabbatis? Et maxime ad ipsa verba Domini: Pater
meus usque nunc operatur, et ego operor. Turbavit illos quod
carnaliter intelligebant, quia septimo die requievit Deus ab omnibus
operibus suis (Gen. II, 2). Scriptum est enim in Genesi, et
optime scriptum est, et rationabile quare scriptum est. Illi autem
putantes quasi Deum fatigatum post omnia requievisse septimo die, et
ideo benedixisse eum, quia in eo a lassitudine refectus est, non
intelligebant stulti, quia qui verbo fecit omnia, fatigari non
potuit. Legant, et dicant mihi quomodo posset fatigari Deus dicens:
Fiat; et factum est. Hodie si sic faciat homo, quomodo fecit
Deus, quis fatigatur? Dixit: Fiat lux; et facta est lux. Item,
Fiat firmamentum; et factum est (Gen. I, 3, 6, 7): aut si
dixit, et factum non est, fatigatus est. Alio loco breviter: Ipse
dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal.
XXXII, 9). Qui ergo sic facit, quomodo laborat? Si autem
non laborat, quomodo requiescit? Sed in illo sabbato, ubi
requiescere dictum est Deum ab omnibus operibus suis, in requie Dei
requies nostra significata est: quia erit sabbatum hujus saeculi, cum
transierint sex aetates. Quasi sex dies saeculi transeunt. Unus dies
ab Adam usque ad Noe transiit; alius a diluvio usque ad Abraham
transiit; tertius ab Abraham usque ad David transiit; quartus a
David usque ad transmigrationem Babyloniae transiit; quintus a
transmigratione Babyloniae usque ad adventum Domini nostri Jesu
Christi. Modo sextus dies agitur. In sexta aetate, in sexto die
sumus. Ergo reformemur ad imaginem Dei, quia sexto die factus est
homo ad imaginem Dei (Gen. I, 27). Quod ibi fecit formatio,
hoc in nobis reformatio: et quod ibi fecit creatio, hoc in nobis
recreatio. Post istum diem in quo modo sumus, post istam aetatem,
ventura est requies quae promittitur sanctis, quae praefigurabatur in
illis diebus. Quia et revera post omnia quae fecit in mundo, nihil
fecit postea novum in creatura. Ipsae creaturae convertentur et
commutabuntur. Nam ex quo institutae sunt creaturae, nihil amplius
additum est. Sed tamen, nisi ille qui fecit, mundum regeret,
caderet quod factum est; non potest nisi administrare illud quod fecit.
Quia ergo nihil additum est creaturae, requievisse dictus est ab
omnibus operibus suis: quia vero quod fecit gubernare non cessat,
recte dixit Dominus, Pater meus usque nunc operatur. Intendat
Charitas vestra. Perfecit, requievisse dictus est: perfecit enim
opera, et nihil addidit. Gubernat quod fecit: ergo non cessat. Sed
quanta facilitate fecit, tanta facilitate gubernat. Nolite enim
putare, fratres, quia non laborabat cum conderet, et laborat quia
regit; quomodo in navi laborant qui fabricant navem, laborant qui
gubernant; homines enim sunt. Ille enim quanta facilitate dixit, et
facta sunt, tanta facilitate et judicio per Verbum gubernat omnia.
5. Dei providentia in ordinatione malorum. Non quia videntur
perversae res humanae, videatur nobis non esse gubernationem rerum
humanarum. Omnes enim homines in locis suis ordinantur: sed unicuique
videtur quia ordinem non habent. Tu tantum vide quid velis esse: nam
quomodo volueris esse, novit artifex ubi te ponat. Pictorem attende.
Ponuntur ante illum varii colores, et novit ubi ponat quemque
colorem. Certe peccator niger color esse voluit: ideo nescit ordo
artificis ubi eum ponat? Quanta ordinat de nigro colore? quanta
ornamenta facit pictor? Facit inde capillos, facit barbam, facit
supercilia: non facit frontem, nisi de albo. Tu vide quid velis
esse: non cures ubi te ordinet qui non novit errare, scit ubi te
ponat. Sic enim per leges istas mundi videmus hoc fieri. Effractor
esse voluit nescio quis: novit lex judicis quia contra legem fecit;
novit lex judicis ubi illum ponat: ordinat illum optime. Ille quidem
male vixit: sed non male ordinavit lex. Ex effractore erit metallicus
: de opere metallici quanta opera construuntur? Illius poena damnati
ornamenta sunt civitatis. Sic ergo Deus novit ubi te ponat. Noli
putare quia turbas consilium Dei, si perversus esse volueris. Qui
creare te noverat, ordinare te non novit? Bonum est ibi ut illuc
coneris, ut bono loco ponaris. Quid dictum est de Juda ab
Apostolo? Abiit in locum suum (Act. I, 25). Operante utique
divina providentia, quia per malam voluntatem malus esse voluit, non
autem Deus malum ordinando fecit. Sed quia ipse malus peccator esse
voluit, fecit quod voluit, sed passus est quod noluit. In eo quod
fecit quod voluit, peccatum ejus deprehenditur: in eo quod passus est
quod noluit, ordo Dei laudatur.
6. Judaeorum turbatio ex duplici capite. Aegrotus descendendo in
piscinam curatus. Unus tantum sanatus. Hoc quare dixi? Ut
intelligatis, fratres, quod optime dictum sit a Domino Jesu
Christo, Pater meus usque modo operatur. Quia non deserit
creaturam, quam fecit. Et dixit, Quomodo operatur, et ego operor.
Jam ibi se significavit aequalem Deo. Pater meus, ait, usque modo
operatur, et ego operor. Ille carnalis sensus de sabbato turbatus
est. Putabant enim fatigatum Dominum requievisse, ut nihil
operaretur. Audiunt, Pater meus usque modo operatur: turbantur.
Et ego operor: fecit se aequalem Deo, turbantur. Sed nolite jam
expavescere. Turbatur aqua, sanari habet aegrotus. Quid est hoc?
Ideo turbantur illi, ut patiatur Dominus. Patitur Dominus,
funditur pretiosus sanguis, redimitur peccator, donatur gratia
peccanti, et dicenti, Miser ego homo, quis me liberavit de corpore
mortis hujus? Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum
(Rom. VII, 24, 25). Sed quomodo curatur? Si descendat.
Sic enim erat illa piscina, quo descenderetur, non quo ascenderetur.
Possent enim esse et tales piscinae, sic instructae, ut ascenderetur
ad illas. Quare autem illa talis facta est, quo descenderetur? Quia
passio Domini humilem quaerit. Descendat humilis, non sit superbus,
si vult sanari. Quare autem unus? Quia unica est Ecclesia per totum
orbem terrarum, unitas salvatur. Ubi ergo salvatur unus, unitas
significatur. Per unum unitatem intellige. Ab unitate ergo noli
recedere, si non vis immunis esse ab ista salute.
7. Infirmitas triginta annorum. Justitiae perfectio quadragenario
numero significata. Amor saeculi non compatitur amorem Dei. Quid
sibi ergo vult quod triginta et octo annos infirmus erat? Scio,
fratres, me ista jam dixisse: sed et qui legunt obliviscuntur, quanto
magis qui raro audiunt? Intendat ergo paululum Charitas vestra. In
quadragenario numero completio justitiae figuratur. Completio
justitiae, quia hic vivimus in labore, in aerumnis, in continentia,
in jejuniis, in vigiliis, in tribulationibus; ipsa est exercitatio
justitiae, ferre tempus hoc, et ab hoc saeculo quodam modo jejunare;
non a cibo carnis, quod raro facimus; sed ab amore saeculi, quod
semper facere debemus. Ille ergo implet legem, qui se abstinet ab
isto saeculo. Non enim potest amare quod aeternum est, nisi
destiterit amare quod temporale est. Intendite amorem hominis: sic
putate quasi manum animae. Si aliquid tenet, tenere aliud non
potest. Ut autem possit tenere quod datur, dimittat quod tenet. Hoc
dico, videte quia aperte dico: Qui amat saeculum, amare Deum non
potest; occupatam habet manum. Dicit illi Deus: Tene quod do.
Non vult dimittere quod tenebat: non potest accipere quod offertur.
Numquid dixi, Non possideat nescio quis? Si potest, si hoc de illo
exigit perfectio, non possideat. Si non potest, aliqua necessitate
impeditus, possideat, non possideatur; teneat, non teneatur:
dominus sit rei suae, non servus ; sicut dicit Apostolus: De
caetero, fratres, tempus breve est: superest ut et qui habent
uxores, tanquam non habentes sint; et qui emunt, tanquam non
possidentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui flent,
tanquam non flentes; et qui utuntur hoc saeculo, tanquam non utantur:
praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse
(I Cor. VII, 29-32). Quid est, Noli amare quod
possides in hoc saeculo? Non teneat manum tuam, unde tenendus est
Deus. Non occupetur amor tuus, quo potes ad Deum tendere, et
inhaerere ei qui te creavit.
8. Possessio rerum temporalium unde innocens agnoscitur. Dicis, et
respondes mihi: Et Deus scit quia innocenter possideo. Tentatio
probat. Turbatur tibi quod possides, et blasphemas. Modo talia
patiebamur. Turbatur quod possides, et non inveniris qui eras, et
ostendis aliud esse in voce tua nunc, et aliud pridie in voce tua.
Atque utinam tuum vel cum clamore defendas, et non alienum cum audacia
usurpare coneris: et quod pejus est, ne reprehendaris, quod alienum
est tuum esse dicis. Sed quid opus est? Illud moneo, illud dico,
fratres, et ego fraterne moneo; Deus jubet, et ego commoneo, quia
commoneor. Ille terret me. qui tacere non sinit. De me exigit quod
dedit. Dedit enim erogandum, non servandum. Si autem servavero, et
abscondero, dicit mihi: Serve nequam et piger, quare non dedisti
pecuniam nummulariis, et ego veniens cum usuris eam exigerem (LUC.
XIX, 23)? Et mihi quid proderit, quia nihil perdidi ex eo quod
accepi? Parum est Domino meo, avarus est: sed avaritia Dei salus
nostra est. Avarus est, nummos suos quaerit, imaginem suam
colligit. Dares, inquit, pecuniam nummulariis, et ego veniens cum
usuris exigerem. Et si forte oblivio faceret, ut non vos commonerem;
vel tentationes et tribulationes quas patimur, admonerent vos. Certe
audistis verbum Dei. Benedictus Dominus et gloria ipsius.
Congregati enim estis, et suspendimini in verbo dispensatoris Dei.
Non ad carnem nostram attendatis, per quam vobis exhibetur: quia
esurientes non attendunt ad vilitatem vasculi, sed ad charitatem cibi.
Probat vos Deus. Congregati estis, laudatis verbum Dei; tentatio
probabit quomodo audiatis: habebitis negotia, in quibus ostendatur
quales estis. Nam et qui hodie conviciose clamat, heri libenter
audiebat. Ideo praemoneo, ideo dico, ideo non taceo, fratres mei,
quia veniet interrogandi tempus. Dominus enim interrogat justum et
impium. Certe hoc cantastis, certe simul cantavimus: Dominus
interrogat justum et impium. Et quid sequitur? Qui autem diligit
iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Et alio loco: In
cogitationibus impii interrogatio erit (Sap. I, 9). Non ubi ego
te interrogo, ibi interrogat Deus. Ego interrogo linguam tuam,
Deus interrogat cogitationem tuam. Novit autem quomodo audias, et
novit quomodo exigat, qui jubet ut dem. Erogatorem me esse voluit,
exactionem sibi servavit. Monere, docere, corripere nostrum est:
salvare vero et coronare, aut damnare et in gehennas mittere, non est
nostrum. Judex autem tradet ministro, minister in carcerem. Amen
dico tibi, non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem
(Matth. V, 25, 26).
9. Quadragenarius numerus in jejunio Moysi, Eliae et Christi.
Quadragesima ante Pascha. Quinquaginta dies post Pascha. Redeamus
ergo ad rem. Perfectio justitiae quadragenario numero demonstratur.
Quid est quadragenarium numerum implere? Continere se ab amore hujus
saeculi. Continentia a rebus temporalibus, ne perniciose amentur,
quasi jejunare est ab isto saeculo. Ideo Dominus quadraginta diebus
jejunavit (Id. IV, 2), et Moyses (Exod. XXXIV,
28), et Elias (III Reg. XIX, 8). Qui ergo dedit
servis jejunare posse quadraginta diebus, non potuit octoginta vel
centum jejunare? Quare noluit amplius quam dederat servis, nisi quia
in ipso quadragenario numero est mysterium jejunii, continere ab isto
saeculo? Quid est hoc dicere? Quod ait Apostolus: Mundus mihi
crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ipse ergo
implet numerum quadragenarium. Et quid ostendit Dominus? Quia hoc
Moyses fecit, hoc Elias, hoc Christus, hoc et Lex, hoc et
Prophetae, hoc et Evangelium docet: ne aliud putes esse in Lege,
aliud in Prophetis, aliud in Evangelio. Omnes Scripturae nihil te
aliud docent, nisi continentiam ab amore saeculi, ut amor tuus currat
in Deum. Figuratur quia hoc docet Lex, quadraginta diebus jejunavit
Moyses. Figuratur quia hoc docent Prophetae, quadraginta diebus
jejunavit Elias. Figuratur quia hoc docet Evangelium, quadraginta
diebus jejunavit Dominus. Ideo et in monte ipsi tres apparuerunt,
Dominus in medio, Moyses et Elias a lateribus. Quare? Quia ipsum
Evangelium testimonium habet a Lege et Prophetis (Rom. III,
21). Quare autem in quadragenario numero est perfectio justitiae?
In Psalterio dictum est: Deus, canticum novum cantabo tibi; in
psalterio decem chordarum psallam tibi (Psal. CXLIII, 9).
Quod significat decem praecepta Legis, quam Dominus non venit
solvere, sed adimplere. Ipsa autem Lex per orbem terrarum, quatuor
angulos habere constat, orientem, occidentem, meridianum, et
aquilonem, sicut dicit Scriptura. Unde et vas, quod portabat
figurata omnia animalia, quod demonstratum est Petro, quando dictum
est, Macta, et manduca (Act. X, 11-13), ut ostenderentur
Gentes crediturae et intraturae in corpus Ecclesiae, sicut quod
manducamus in corpus nostrum intrat, quatuor lineis dimissum est de
coelo (ipsae sunt quatuor partes orbis terrarum), totum orbem
crediturum ostendit. Ergo in quadragenario numero continentia a
saeculo est. Haec est Legis plenitudo: Legis autem plenitudo
charitas. Ideo ante Pascha quadraginta diebus jejunamus. Signum
enim est ante Pascha vitae hujus nostrae laboriosae, ubi in laboribus
et aerumnis, et continentia implemus Legem. Post Pascha autem, id
est, resurrectionis Domini dies celebramus, significantes
resurrectionem nostram. Ideo quinquaginta dies celebrantur: quia
denarii merces additur quadragenario, et fit quinquagenarius. Quomodo
est merces denarius? Non legistis quia qui ad vineam conducti sunt,
sive illi qui prima, sive qui sexta, sive qui novissima hora, non
potuerunt accipere nisi denarium (Matth. XX, 1-10).
Justitiae nostrae cum addita fuerit merces ejus, in quinquagenario
erimus. Jam tunc non nobis vacabit nisi laudare Deum. Ideo per
illos dies Alleluia dicimus. Alleluia enim laus Dei est. In ista
fragilitate mortalitatis, in isto quadragenario hic, velut ante
resurrectionem, gemamus in orationibus, ut tunc laudemus. Modo
tempus est desiderandi, tunc tempus erit amplectendi et fruendi. Non
deficiamus in tempore quadragenario, ut gaudeamus in tempore
quinquagenario.
10. Lex non impletur sine charitate. Quis est autem qui implet
Legem, nisi qui habuerit charitatem? Interroga Apostolum:
Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 10). Omnis enim Lex
in uno sermone impleta est, in eo quod scriptum est, Diliges proximum
tuum tanquam te ipsum (Galat. V, 14). Sed praeceptum
charitatis geminum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde
tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Hoc praeceptum
magnum est. Alterum huic simile: Diliges proximum tuum tanquam te
ipsum. Domini verba sunt in Evangelio: In his duobus praeceptis
tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40).
Sine dilectione gemina Lex impleri non potest. Quamdiu non impletur
Lex, infirmitas est. Ideo duo minus habebat, qui triginta octo
annos infirmus erat. Quid est, duo minus habebat? Duo praecepta
illa non implebat. Quid prodest quia caetera implentur, si illa non
implentur? Triginta octo habes? si illa duo non habueris, caetera
nihil tibi proderunt. Minus habes duo, sine quibus nihil valeant
caetera, si non habueris duo praecepta, quae perducunt ad salutem.
Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam,
factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si sciero
omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut
montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si
distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut
ardeam; charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor.
XIII, 1-3). Apostoli verba sunt. Illa ergo omnia quae
dixit, quasi triginta octo anni sunt: sed quia charitas ibi non erat,
infirmitas erat. Quis ergo ab ista infirmitate sanabit, nisi qui
venit dare charitatem? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem
diligatis (Joan. XIII, 34). Et quia venit dare charitatem,
et charitas perficit Legem; merito dixit, Non veni Legem solvere,
sed implere (Matth. V, 17). Sanavit aegrotum, et dixit illi
ut ferret grabatum suum, et iret in domum suam. Hoc et paralytico,
quem sanavit, dixit (Marc. II, 11). Quid est ferre grabatum
nostrum? Voluptatem carnis nostrae. Ubi infirmi jacemus, quasi
lectus noster est. Sed qui sanati fuerint, continent et ferunt eam,
non ab ipsa carne continentur. Ergo sanus contine fragilitatem carnis
tuae, ut signo quadragenarii jejunii ab isto saeculo, impleas
quadragenarium numerum, qui sanavit illum aegrotum, qui non venit
Legem solvere, sed implere.
11. Temporalia animo dimittenda. Tentatio plerumque peccatorem non
facit, sed prodit. Hoc audito, dirigite cor vestrum in Deum.
Nolite vos fallere. Tunc vos interrogate, quando bene est in
saeculo; tunc vos interrogate, si amatis hunc mundum, aut si non
amatis; discite dimittere, antequam dimittamini. Quid est
dimittere? Animo non amare. Cum adhuc tecum est quod amissurus es,
aut vivus, aut moriens illud dimittis, non potest tecum esse semper:
cum ergo adhuc tecum est, solve amorem; paratus esto in voluntate
Dei, suspendere in Deum. Tene te ad illum quem non amittis
invitus; ut si contigerit ut amittas ista temporalia, dicas: Dominus
dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit
nomen Domini benedictum (Job I, 21). Si autem contigerit, et
hoc vult Deus, ut illa quae habes tecum sint usque in finem; solutus
ab hac vita, accipis denarium quinquagenerium, et fit in te perfectio
beatitudinis, cum cantas Alleluia. Haec habentes in memoria quae
commemoravi, valeant ut non diligatis saeculum. Mala est amicitia
ipsius, fallax est, inimicum facit Deum. Cito in una tentatione
offendit Deum homo, et fit inimicus. Imo non tunc fit inimicus; sed
tunc proditur inimicus fuisse. Nam quando diligebat et laudabat,
inimicus erat; sed nec ipse sciebat, nec alii. Accedit tentatio,
tangitur vena, et proditur febris. Itaque, fratres, dilectio
mundi, et amicitia mundi inimicos Deo facit. Et ipse non exhibet
quod promisit, mendax est, et fallit. Ideo homines non cessant
sperare in isto saeculo, et quis pervenit ad omnia quae sperat? Sed
ad quaecumque pervenerit, continuo hoc vilescit ei quo pervenit.
Incipiunt alia desiderari, alia cara sperantur: quae dum venerint,
quidquid tibi venit, vilescit. Tene ergo Deum, quia nunquam
vilescit, quia pulchrius nihil est. Proptera enim vilescunt ista,
quia non possunt stare, quia non sunt quod ipse. Tibi enim, o
anima, non sufficit, nisi qui te creavit. Quidquid aliud
apprehendis, miserum est: quia tibi solus ille potest sufficere qui ad
similitudinem suam te fecit. Ex ipsa voce dictum est, Domine,
ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). Ibi
tantum potest esse scuritas: et ubi potest esse securitas, quodam modo
ibi erit satietas insatiabilis. Nam neque satiaberis, ut velis
discedere; neque aliquid deerit, ut quasi inopiam patiaris.
|
|