|
1. Fides intellectum praecedere debet. Arcana et secreta regni Dei
prius quaerunt credentes, quo faciant intelligentes. Fides enim
gradus est intelligendi: intellectus autem meritum fidei. Aperte hoc
propheta dicit omnibus praepropere et praepostere intelligentiam
requirentibus, et fidem negligentibus. Ait enim: Nisi
credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX).
Habet ergo et fides ipsa quoddam lumen suum in Scripturis, in
Prophetia, in Evangelio, in apostolicis lectionibus. Omnia enim
ista quae nobis ad tempus recitantur, lucernae sunt in obscuro loco,
ut nutriamur ad diem. Dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem
propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tanquam lucernae in
obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus
vestris (II Petr. I, 19).
2. Perversum est credere nolle nisi quod videas. Videtis ergo,
fratres, quantum sint perversi et properando vitiosi, qui tanquam
immaturi conceptus ante ortum quaerunt abortum; qui nobis dicunt,
Quid me jubes credere quod non video? Videam aliquid, ut credam.
Jubes credere, dum non videam: ego videre volo, et videndo credere,
non audiendo. Dicat propheta: Nisi credideritis, non intelligetis.
Ascendere vis, et gradus oblivisceris. Utique perverse. O homo,
si jam tibi possem ostendere quod videres, non hortarer ut crederes.
3. Ex creaturis quae videntur, assurgendum ad Creatorem qui non
videtur. Ergo fides est, sicut alibi definitum est, sperantium
substantia, convictio rerum quae non videntur (Hebr. XI, 1).
Si non videntur, quomodo convincuntur quia sunt? Unde enim sunt ista
quae vides, nisi ex illo quod non vides? Utique vides aliquid, ut
credas aliquid, et ex eo quod vides, credas quod non vides. Ne sis
ingratus ei qui te fecit videre, unde possis credere quod nondum potes
videre. Dedit tibi Deus oculos in corpore, rationem in corde;
excita rationem cordis, erige interiorem habitatorem interiorum
oculorum tuorum, assumat fenestras suas, inspiciat creaturam Dei.
Est enim aliquis intus qui per oculos videat. Nam quando aliquando in
me cogitas averso interius habitatore, quae sunt ante oculos tuos non
vides. Fenestrae enim frustra patent, quando qui per eas attendit
absens est. Non ergo oculi vident, sed quidam per oculos videt:
erige illum, excita illum. Non enim denegatum est tibi: rationale
animal te Deus fecit, praeposuit te pecoribus, ad imaginem suam te
formavit. Siccine uti illis debes, ut pecus; tantum ut videas quid
addas ventri, non menti? Erige ergo rationalem aspectum, utere
oculis ut homo, intende coelum et terram, ornamenta coeli,
fecunditatem terrae, volatus avium, natatus piscium, vim seminum,
ordinem temporum: intende facta, et quaere factorem; aspice quae
vides, et quaere quem non vides. Crede in eum quem non vides,
propter ista quae vides. Et ne sermone meo te exhortatum putes,
Apostolum audi dicentem, Invisibilia enim Dei, a creatura mundi,
per ea quae facta sunt, conspiciuntur (Rom. I, 20).
4. Miracula insolita fecit Christus, ut et in quotidianis quae
viluerant, agnosceretur factor. Postponebas ista, nec attendebas ut
homo, sed ut animal irrationale. Clamavit ad te propheta, et frustra
clamavit: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est
intellectus (Psal. XXXI, 9). Videbas ergo ista, et
postponebas. Quotidiana miracula Dei non facilitate, sed assiduitate
viluerant. Quid enim difficilius cognitione, quam ut nascatur homo,
moriendo discedat in secreta qui erat, nascendo procedat in publica qui
non erat? Quid tam mirabile, quid tam difficile cognitu? Deo autem
facile factu. Mirare ista, expergiscere: insolita nosti mirari,
majora sunt quam quae videre consuevisti? Mirati sunt homines Dominum
Deum nostrum Jesum Christum de quinque panibus saginasse tot millia
(Matth. XIV, 17-21); et non mirantur per pauca grana
impleri segetibus terras. Quae aqua erat vinum factum, viderunt
homines, et obstupuerunt (Joan. II, 9, 11): quid aliud fit
de pluvia per radicem vitis? Ipse illa fecit, ipse ista: illa ut
pascaris, ista ut mireris. Sed utraque miranda sunt, quia opera Dei
sunt. Videt homo insolita et miratur: unde est ipse homo qui
miratur? ubi erat? unde processit? unde forma corporis? unde
membrorum distinctio? unde habitus iste speciosus? de quibus
primordiis? de quam comtemptibilibus. Et miratur alia, cum sit ipse
mirator magnum miraculum. Unde ergo ista quae vides, nisi ex illo
quem non vides? Sed, ut dicere coeperam, quia tibi ista viluerant,
venit ipse ad facienda insolita, ut et in ipsis solitis agnosceres
artificem tuum. Venit ille cui dictum est, Innova signa (Eccli.
XXXVI, 6): cui dictum est, Mirifica misericordias tuas
(Psal. XVI, 7). Largiebatur enim eas; largiebatur, et nemo
mirabatur. Venit ergo parvus ad parvos, venit medicus ad aegrotos,
qui poterat venire cum vellet, redire cum vellet, facere quidquid
vellet, judicare ut vellet. Et hoc quod vellet, ipsa justitia est;
et quod ille vult, inquam, ipsa justitia est. Non enim iniquum est
quod ille vult, aut aequum potest esse quod non vult. Venit suscitare
mortuum, mirantibus reddere luci hominem, qui erat in luce, qui
quotidie qui non erant, producit ad lucem.
5. Miraculum nativitatis ex virgine in Christo exhibitum. Fecit
ista, et contemptus est a multis, plus attendentibus non quam magna
faceret, sed quam parvus: tanquam dicentibus apud se, Ista divina
sunt, sed iste homo est. Duo ergo vides, divina et hominem. Si
divina non possunt fieri, nisi a Deo, vide ne in homine lateat
Deus. Attende, inquam, quae vides, crede quae non vides. Non te
deseruit, qui vocavit ut credas: quamvis juberet te illud credere,
quod non potes videre; non tamen te dimisit nihil videntem, unde
possis credere quod non vides. Parvane signa, parvane indicia sunt
Creatoris ipsa creatura? Venit etiam, fecit miracula. Non poteras
videre Deum, poteras hominem: Deus factus est homo, ut in uno tibi
esset et quod videres, et quod crederes. In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).
Audis, et nondum vides. Ecce venit, ecce nascitur, ecce de femina
procedit, qui fecit masculum et feminam. Qui fecit masculum et
feminam, non factus est per masculum et feminam. Contempturus enim
eras forte qui nasceretur, non contemnis quomodo nasceretur: quia
semper erat antequam nasceretur. Ecce, inquam, assumpsit corpus;
indutus est carne, processit ex utero. Jamne vides ? jam, inquam,
vides? carnem interrogo, sed carnem ostendo: vides aliquid, et non
vides aliquid. Ecce in ipso partu, ecce jam duo sunt, et quod
videas, et quod non videas; sed ut per ipsum quod vides, credas quod
non vides. Contemnere coeperas, quia vides qui natus est: crede quod
non vides, quia de virgine natus. Quantulus est, inquit, qui natus
est? Sed quantus est, qui de virgine natus est? Et ille qui de
virgine natus est, miraculum temporale tibi attulit: non est natus de
patre, scilicet de patre homine, et natus est de carne. Sed non tibi
videatur impossibile, quia natus est per solam matrem, qui fecit
homnem ante patrem et matrem.
6. Miraculo nativitatis Christi movemur ad credendum Deum Verbum.
Attulit ergo tibi temporale miraculum, ut tu eum quaeras et mireris
aeternum. Etenim ipse qui tanquam sponsus processit de thalamo suo
(Psal. XVIII, 6), de utero scilicet virginali, ubi sanctae
nuptiae factae sunt, Verbum et caro; attulit, inquam, miraculum
temporale: sed ipse est aeternus, ipse est Patri coaeternus, ipse
est qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum. Fecit tibi unde sanareris, ut videre posses quod
non videbas. Quod contemnis in Christo, nondum est contemplatio
sanati, sed medicamentum aegroti. Noli festinare ad visionem
sanorum. Angeli vident, Angeli gaudent, Angeli pascuntur et
vivunt: nec deficit unde pascuntur, nec minuitur esca ipsorum. In
sublimibus thronis, in partibus coelorum, in his quae supra coelos
sunt, videtur Verbum ab Angelis, et gaudetur: et manducatur, et
permanet. Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus
Angelorum factus est homo. Haec est salus nostra: medicina
infirmorum, cibus sanorum.
7. Explicandum quomodo Filius faciat quae viderit Patrem
facientem. Et loquebatur hominibus, et dicebat quod audistis: Non
potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem
facientem. Jamne, putamus, est aliquis qui intelligat? Jamne,
putamus, est aliquis in quo proficit collyrium carnis ad intuendum
utcumque splendorem divinitatis? Locutus est, loquamur et nos:
ille, quia Verbum; nos, quia de Verbo. Quare autem nos utcumque
de Verbo? Quia ad similitudinem Verbi per Verbum. Quantum ergo
capimus, quantum illius ineffabilitatis participes esse possumus,
loquamur et nos, nec contradicatur nobis. Praecessit enim fides
nostra, ut dicamus, Credidi, propter quod locutus sum (Psal.
CXV, 10). Loquor ergo quod credo: utrum etiam utcumque video,
ille magis videt; hoc videre vos non potestis. Sed cum dixero, qui
videt quod dico, sive credat et me videre quod dixi, sive non credat,
quid ad me illud? Sinceriter videat, et de me quod vult credat.
8. Arianorum error in verbis dominicis.---Non potest Filius a
se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hic
Arianorum error exsurgit: sed exsurgit, ut cadat; quia non
humiliatur, ut surgat. Quid est quod te movit? Filium minorem vis
dicere. Audisti enim, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi
quod viderit Patrem facientem. Minorem vis ex hoc Filium dici: novi
hoc, novi, hoc te movit: crede minorem non esse, videre nondum
potes, crede, hoc est quod paulo ante dicebam. Sed quomodo,
inquies, contra verba ipsius crediturus sum? Ipse dicit, Non potest
Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.
Attende et quod sequitur: Quaecumque enim facit Pater, eadem et
Filius facit: non dixit, Talia. Paululum attendat Charitas
vestra, ne vobismetipsis strepitum faciatis. Tranquillo corde opus
est, pia et devota fide, intentione religiosa: non in me vasculum,
sed in illum attendite qui panem ponit in vasculo. Attendite ergo
paululum. In his enim quae supra diximus hortantes ad fidem, ut
animus imbutus fide sit intellectus capax, ea quae dicta sunt,
festiva, laeta, facilia, sonuerunt, exhilaraverunt mentes vestras,
secuti estis, intellexistis quae dixi. Quae vero dicturus sum, spero
aliquos intellecturos: vereor tamen non omnes intellecturos. Et quia
Deus nobis proposuit per lectionem Evangelii unde dicamus, nec vitare
possumus quod proposuit Magister; forte vereor ne qui non
intellexerint, qui fortassis plures erunt, putent me frustra sibi
locutum: sed tamen propter eos qui intellexerint non frustra loquor.
Laetetur qui intelligit, patienter ferat qui non intelligit: quod non
intelligit ferat, et ut intelligat differat.
9. Refellit Arianos. Carnalem ipsorum sensum explodit. Quae
fecit Pater nonnisi per Filium fecit. Non ergo ait, Quaecumque
Pater facit, talia Filius facit: tanquam alia faciat Pater, et
alia Filius. Videbatur enim tanquam hoc dixisse, cum superius
diceret, Non facit a se Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem
facientem. Intende: neque ibi ait, Nisi quod audierit Patrem
jubentem; sed, Viderit, inquit, Patrem facientem. Si ergo
carnalem intellectum, vel potius sensum interrogemus, quasi duos sibi
proposuit artifices, Patrem et Filium; Patrem facientem nullo
viso, Filium facientem a Patre viso. Carnalis adhuc aspectus est.
Verumtamen ut ea quae superiora sunt intelligamus, ista humiliora et
abjecta non declinemus. Primo sic nobis ante oculos constituamus
aliquid, putemus esse duos fabros, patrem et filium. Fecit pater
arcam, quam filius facere non poterat, nisi patrem videret facientem:
attendit arcam quam fecit pater, et fecit arcam aliam talem, non
eamdem. Differo paululum verba quae sequuntur, et jam interrogo
Arianum: Siccine intelligis, quomodo proposui? Fecit Pater
aliquid, quod cum videret Filius Patrem facientem, fecit et ipse
tale aliquid? Hoc enim videntur sonare verba, quibus permotus es?
Neque enim ait, Non potest a se facere Filius quidquam, nisi quod
audierit Patrem jubentem: sed ait, Non potest a se facere Filius
quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ecce si sic
intelligis, fecit Pater, et attendit Filius, ut videret et ipse
quod faceret; faceret autem aliud aliquod tale, quale fecerat Pater.
Hoc quod fecit Pater, per quem fecit? Si non per Filium, si non
per Verbum; incurristi in blasphemiam Evangelii. Omnia enim per
ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Ergo jam quod fecerat Pater,
per Verbum fecerat: si per Verbum fecerat, per Filium fecerat.
Quis est alius qui attendit, ut faciat aliud aliquid quod viderit
Patrem facientem? Non soletis dicere duos filios habere Patrem:
unus est Unicus de illo genitus. Per misericordiam vero suam, solus
ad divinitatem, et non solus ad haereditatem. Cohaeredes Unico suo
fecit Pater: non quos de sua substantia sicut ipsum genuit, sed quos
de familia sua per ipsum adoptavit. In adoptionem quippe filiorum
vocati sumus, sicut sancta Scriptura testatur (Ephes. I, 5).
10. Non alia Pater, alia Filius, sed eadem opera Trinitas
facit. Quid ergo dicis? Ipse Unicus loquitur: ipse Filius
unigenitus in Evangelio loquitur: ipsum Verbum nobis verba fecit,
ipsum audivimus dicentem, Non potest Filius a se facere quidquam,
nisi quod viderit Patrem facientem. Jam fecit Pater ut videat quod
faciat Filius: et tamen nihil facit Pater nisi per Filium. Certe
turbaris, haeretice, certe turbaris: sed tanquam helleboro accepto
turbaris, ut saneris. Jam te non invenis, sententiam tuam et
carnalem intuitum tuum, quantum arbitror, etiam ipse condemnas.
Repone oculos carnis post te, erige si aliquid habes in corde, divina
intuere. Audis quidem humana verba per hominem, per Evangelistam,
per Evangelium audis humana verba, sicut homo: sed de Verbo Dei
audis, ut humana audias, divina cognoscas. Exagitavit magister, ut
erudiret; seminavit quaestionem, ut moveret intentionem. Non potest
Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.
Consequens erat quod diceret, Quaecumque enim Pater facit, talia
facit Filius. Non hoc ait: sed, Quaecumque Pater facit, haec
eadem et Filius facit. Non alia Pater facit, alia Filius facit:
quia omnia quae Pater facit, per Filium facit. Suscitavit Lazarum
Filius (Joan. XI), numquid Pater eum non suscitavit?
Illuminavit Filius caecum (Id. IX), numquid Pater non
illuminavit? Pater per Filium in Spiritu sancto. Trinitas est:
sed una operatio, una majestas, una aeternitas, una coaeternitas, et
opera eadem Trinitatis. Non alios homines creat Pater, alios
Filius, alios Spiritus sanctus: unum eumdemque hominem et Pater et
Filius et Spiritus sanctus creat; et Pater et Filius et Spiritus
sanctus unus Deus creat.
11. Trinitas personarum et unitas divinitatis. Attendis
pluralitatem personarum, sed unitatem divinitatis agnosce. Propter
pluralitatem enim personarum dictum est, Faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram. Non ait, Faciam hominem, et attende cum
facio, ut possis et tu alterum facere. Faciamus, inquit;
pluralitatem audio: ad imaginem nostram; item pluralitatem audio.
Ubi ergo singularitas divinitatis? Lege sequentia: Et fecit Deus
hominem (Gen. I, 26, 27). Dicitur, Faciamus hominem; et
non dicitur, Fecerunt dii hominem. Intelligitur unitas in eo quod
dictum est, Fecit Deus hominem.
12. Sensus verborum Christi imbutis ante recta fide,
perquirendus. Ubi est ergo intentio illa carnalis? Confundatur,
abscondatur, perimatur: loquatur nobis Verbum Dei. Jam pii, jam
credentes, jam imbuti fide et comparato aliquo merito intelligentiae,
convertamus nos ad ipsum Verbum, ad fontem luminis, et dicamus
simul: Domine, eadem fecit Pater quae tu; quia quidquid facit
Pater, per te facit. Te Verbum audivimus in principio: non
vidimus, sed credimus. Ibi consequenter audivimus, quia omnia per te
facta sunt. Omnia ergo quae facit Pater, per te facit. Eadem ergo
facis quae Pater. Quid est quare dicere voluisti, Non potest
Filius a se facere quidquam? Video enim aequalitatem quamdam tibi cum
Patre, in eo quod audio, Quaecumque Pater facit, haec eadem
Filius facit: agnosco aequalitatem, hic intelligo, hic capio ut
possum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quid est,
quod non potes facere quidquam, nisi quod videris Patrem facientem?
Quid est hoc?
13. Difficultas intelligendi isthaec verba ex eo quod non
intelligatur videre ipsius Verbi. Forte dicat mihi, imo dicat nobis
omnibus: Hoc enim quod dixi, Non potest Filius facere quidquam,
nisi quod viderit Patrem facientem: videre meum quomodo intelligis?
videre meum quid est? Sequestra paululum formam servi, quam propter
te suscepit. Etenim in illa forma servi Dominus noster oculos et
aures habebat in carne, et illa forma humana qualem et nos portamus
eadem figura corporis erat, eadem lineamenta membrorum. Caro illa
venerat ex Adam: sed non erat ille Adam. Ergo Dominus ambulans
sive in terra, sive in mari, sicut ei placuit, sicut voluit, quia
quidquid voluit, potuit; inspexit quod voluit: jecit oculos, vidit;
avertit oculos, et non vidit; a tergo erat qui sequebatur, ante erat
qui videretur; oculis corporis quod ante erat, videbat. Divinitatem
vero nihil latebat. Sepone, sepone, inquam, paululum formam servi:
formam Dei vide, in qua erat antequam mundus fieret; in qua erat
aequalis Patri: per eum hoc accipe et intellige quid tibi ait, Qui
cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo
(Philipp. II, 6). Ibi eum vide, si potes; ut possis videre
quid sit videre ipsius. In principio erat Verbum. Quomodo videt
Verbum? Habetne oculos Verbum, an in illo se inveniunt oculi
nostri, et oculi non carnales, sed oculi piorum cordium? Beati enim
mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. III, 8).
14. In Christo forma servi mortalibus ostendebatur, forma Dei
beatis servabatur. Aspicis Christum hominem et Deum: ostendit tibi
hominem, servat tibi Deum. Et vide quia Deum tibi servat, qui se
tibi hominem ostendit. Qui diligit me, inquit, mandata mea
custodit: qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam
eum. Et tanquam diceretur, Quid ei dabis, quem diligis? Et
ostendam, inquit, me ipsum illi. Quid est hoc, fratres? Quem jam
videbant, ipse se illis demonstraturum promittebat. Quibus? A
quibus videbatur, an a quibus et non videbatur? Sic loquens apostolo
quidam ait, quaerenti videre Patrem, ut sufficeret ei, et dicenti,
Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et ille stans ante oculos
servi, in forma servi, servans oculis deificati formam Dei, ait
illi: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me
videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 21, 8, 9). Patrem
quaeris videre, me vide: vides me, et non vides me. Vides quod pro
te assumpsi, non vides quod pro te servavi. Audi mandata, purga
oculos. Quia qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam
eum. Tanquam custodienti mandata mea, et tanquam sanato per mandata
mea, Ostendam me ipsum illi.
15. Videre Verbi non aliud a Verbo. Charitas capaces reddit ad
capienda divina. Sensus loci propositi. Si ergo, fratres, videre
non possumus quid sit videre Verbi, quo imus? quam visionem forte
praepropere exigimus? quid nobis ostendi volumus quod videre non
possumus? Ideo ista dicta sunt quae desideramus videre, non quod jam
possimus capere. Videre enim Verbi si videas, forte in eo quod vides
videre Verbi, ipsum Verbum videbis; ut non aliud sit Verbum, aliud
videre Verbi, ne ibi sit aliquid coaugmentatum et copulatum et duplex
et compaginatum. Simplex enim aliquid est ineffabili simplicitate.
Non quemadmodum homo, aliud est homo, aliud videre hominis. Nam
aliquando exstinguitur quod est videre hominis, et manet homo. Hoc
est quod dicebam dicturum me aliquid, quod non possent omnes
intelligere: etiam Dominus faciat, ut aliqui intellexerint. Fratres
mei, ad hoc exhortatur, ut videamus, videre Verbi ultra vires
nostras esse; quia parvae sunt, nutriantur, perficiantur. Unde?
Mandatis. Quibus mandatis? Qui diligit me, mandata mea custodit.
Quae mandata? Jam enim crescere volumus, jam roborari, jam
perfici, ut videamus videre Verbi. Dic jam, Domine, quae
mandata? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan.
XIII, 34). Hanc ergo, fratres, charitatem de ubertate fontis
hauriamus, istam capiamus, in ea nutriamur. Cape per quod sis
capax. Charitas te gignat, charitas nutriat, charitas perficiat,
charitas roboret; ut videas videre Verbi, non aliud esse Verbum, et
aliud videre ipsius; sed ipsum quod est videre Verbi, hoc esse
Verbum: et cito forte intelliges, quia illud quod dictum est, Non
potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem
facientem; tale est, ac si diceret, Non esset Filius, nisi de
Patre nasceretur. Sufficiat, fratres; novi id me dixisse, quod
cogitatum forte aperiatur multis, saepe verbis dictum forte obscuretur
|
|