|
1. Spes Christianorum de iis est quae non videntur. Apta
similitudo. Spes nostra, fratres, non de isto tempore, neque de hoc
mundo est, neque in ea felicitate qua excaecantur homines qui
obliviscuntur Deum. Hoc nosse primitus et christiano corde tenere
debemus, non ad praesentis temporis bona nos factos esse christianos;
sed ad nescio quid aliud, quod Deus jam promittit, et homo nondum
capit. De hoc enim bono dictum est, Quod oculus non vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus
diligentibus se. Ergo quia hoc bonum tam magnum, tam praeclarum, tam
ineffabile, non invenit hominem perceptorem, tenuit Deum
promissorem. Nunc enim quod ei promissum est, homo caecus corde non
percipit: nec ei potest ostendi in praesenti, quid ipse cui
promittitur sit futurus. Quia et infans natus si posset verba
loquentis intelligere, cum ipse loqui non posset, nec ambulare, nec
aliquid agere, sed sicut eum videmus infirmum, jacentem, indigum opis
alienae, tantummodo intelligere posset eum qui sibi loqueretur, et
diceret ei, Ecce sicut vides me ambulantem, operantem, loquentem,
post paucos annos talis eris: attendens se et illum, quamvis quod
promitteretur, videret; tamen suam considerans infirmitatem, non
crederet, et videret tamen quod promittebatur. Nobis autem tanquam
infantibus in hac carne atque infirmitate jacentibus, et magnum est
quod promittitur, et non videtur: et erigitur fides qua credimus quod
non videmus, ut mereamur videre quod credimus. Quicumque irridet hanc
fidem, ut ideo putet non sibi esse credendum, quia non videt; quando
venerit quod non credebat, erubescit; confusus separatur, separatus
damnatur. Qui autem crediderit, segregatur ad dexteram, et stabit
cum magna fiducia et laetitia inter illos quibus dicetur, Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab
origine mundi. Conclusit autem Dominus, cum haec verba diceret,
sic: Ibunt isti in ambustionem aeternam, justi autem in vitam
aeternam (Matth. XXV, 34, 46). Haec est vita aeterna,
quae nobis promittitur.
2. Vita aeterna nobis promissa quantum amanda. Qui amant homines
vivere in hac terra, promissa est illis vita; et quia multum timent
mori, promissa est illis aeterna. Quid amas? Vivere. Hoc
habebis. Quid times? Mori. Non patieris. Hoc sufficere visum est
humanae infirmitati, ut diceretur, Habebis vitam aeternam. Capit
hoc mens humana, utcumque ex hoc quod agit, quod futurum est capit.
Sed quantum capit ex hoc parvo quod agit? Quia vivit, et mori non
vult; amat vitam aeternam, vult semper vivere, nunquam mori. Sed et
illi qui torquebuntur in poenis, velle habent mori, et non possunt.
Non ergo magnum est diu vivere, aut semper vivere: sed magnum est
beate vivere.
Amemus vitam aeternam, et ex eo noverimus quantum pro vita aeterna
laborare debemus, cum videmus homines amatores praesentis vitae
temporalis atque finiendae, sic pro illa laborare, ut quando venerit
metus mortis, quidquid possunt faciant, non ut auferant, sed ut
differant mortem. Quantum homo laborat, quando mors imminet,
fugiendo, latendo, quidquid habet dando, et se redimendo,
laborando, cruciatus molestiasque sustinendo, medicos adhibendo, et
quidquid aliud homo potest? Videte quia consumptis laboribus et
facultatibus suis, ut aliquantum vivat, potest facere: ut semper
vivat, non potest. Si ergo labore tanto, tanto conatu, tantis
impendiis, tanta instantia, tanta vigilantia, tanta cura agitur, ut
aliquantum plus vivatur; quomodo agendum est, ut semper vivatur? Et
si prudentes dicuntur, qui omnibus modis agunt, ut differant mortem,
et vivant paucos dies, ne perdant paucos dies, quam stulti sunt, qui
sic vivunt, ut perdant aeternum diem?
3. Quid sit aeterna vita, et quanti emenda. Pretium vitae
aeternae. Vita aeterna verbis hominis non dicitur. Hoc solum ergo
nobis promitti potest, ut dulcescat nobis utcumque munus Dei, ex hoc
quod habemus modo: quia de munere ipsius habemus ut vivamus, ut salvi
simus. Ponamus ergo nobis ante oculos talem vitam, cum promittitur
aeterna, ut removeamus ab illa quidquid hic molestum patimur.
Facilius enim invenimus quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Ecce
hic vivimus, vivemus et ibi. Salvi sumus quando hic non aegrotamus,
neque aliquid dolet in corpore: salvi erimus et ibi. Et quando nobis
bene est in hac vita, nullas poenas patimur: nullas patiemur et ibi.
Pone ergo hic hominem viventem, salvum, nullas poenas patientem: si
ei donaret quisquam ut semper sic esset, et hoc bonum non desineret,
quantum gauderet? quantum extolleretur? quomodo se non caperet
laetitia sine poena, sine cruciatu, sine fine vitae? Si hoc solum
nobis promitteret Deus, quod dixi, quod modo, quibus potui, verbis
descripsi et commendavi; quanti erat emendum, si venale esset,
quantum dandum erat, ut emeretur?
Sufficeret quidquid haberes, etiam si totum mundum possideres. Et
tamen venale est: eme si vis. Nec multum exaestues de re magna
propter pretii magnitudinem. Tantum valet, quantum habes. Ad
aliquid ergo magnum et pretiosum comparandum parares aurum, vel
argentum, vel pecuniam, vel fructus aliquos pecorum aut frugum, qui
in tua possessione nascerentur, ut emeres nescio quid hoc magnum et
praeclarum, quo viveres in hac terra felix. Et hoc eme, si vis.
Noli quaerere quid habeas, sed qualis sis. Res ista te valet.
Tantum valet, quantum es tu. Te da, et habebis illam. Quid
turbaris? quid exaestuas? Numquid quaesiturus es te, aut empturus es
te? Ecce tu qui es, qualis es, da te illi rei, et habebis illam.
Sed malus sum, inquies, et forte me non accipit. Dando te illi,
bonus eris. Ut huic fidei promissionique te des, hoc est bonum esse.
Cum autem bonus fueris, pretium ipsius rei eris, et habebis, non
quod dixi solum, salutem, incolumitatem, vitam, et sine fine vitam;
non hoc solum habebis, adhuc alia tollo. Non ibi erit lassari et
dormire: non ibi erit esurire et sitire: non ibi erit crescere et
senescere; quia nec nasci erit, ubi integri numeri manent. Numerus
qui est, ipse est; nec opus est ut augeatur, quia non ibi fit ut
minuatur. Ecce quanta tuli, et nondum dixi quid ibi erit. Ecce jam
vita est, jam incolumitas est, jam nulla poena, nulla fames, nulla
sitis, nullus defectus, nihil horum; et tamen nondum dixi quod oculus
non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Si enim
dixi, falsum est quod scriptum est, Quod oculus non vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit. Unde enim ascenderet in cor
meum, ut dicerem quod in cor hominis non ascendit? Creditur, et non
videtur: non solum non videtur, sed nec dicitur. Quomodo ergo
creditur, si non dicitur? Quis credit quod non audit? Si autem
audit ut credat, dicitur: si dicitur, cogitatur: si cogitatur et
dicitur, et in auribus hominum intrat. Et quia non diceretur nisi
cogitaretur, et in cor hominis ascendit. Jam ecce ista quaestio
tantae rei conturbat nos, ut non possimus verbis explicare
quaestionem. Quis explicat rem?
4. Filius semper genitus a Patre. Attendamus itaque Evangelium,
modo Dominus loquebatur, et faciamus quod ipse dixit: Qui credit in
me, inquit, transitum facit a morte in vitam, et in judicium non
venit. Amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando
mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut
enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in
semetipso. Generando dedit: quia genuit, dedit. Filius enim de
Patre est, Pater non est de Filio: sed Pater Filii Pater est,
et Filius Patris est Filius. Verumtamen Filius de Patre genitus,
non Pater de Filio: et semper Filius; semper ergo genitus. Quis
hoc capiat semper genitum? Omnis enim homo, cum audit genitum,
occurrit illi: ergo erat tempus, quando non erat iste qui genitus
est. Quid ergo dicimus? Non sic: non erat tempus ante Filium,
quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Si omnia per
ipsum facta sunt; et tempora per ipsum facta sunt; quomodo possent
esse tempora ante Filium, per quem facta sunt tempora? Tolle ergo
omnia tempora; semper cum Patre Filius. Si semper cum Patre
Filius, et tamen Filius, semper genitus: si semper genitus, semper
cum genitore erat qui genitus est.
5. Generatio sempiterna Filii Dei explicari non potest. Nunquam
hoc vidi, inquies tu, aliquem generantem, et semper cum illo quem
generavit: sed praecessit ille qui generavit, et secutus est tempore
ille qui generatus est. Bene dicis, Nunquam hoc vidi: quia hoc ad
illud pertinet, quod oculus non vidit. Quaeris quomodo dicatur? Non
potest dici: quia nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.
Credatur, et colatur. Cum creditur, colitur; cum colitur,
crescitur ; cum crescitur, capitur. Adhuc enim in ista carne;
quamdiu peregrinamur a Domino, ad Angelos sanctos, qui haec vident,
infantes sumus, lactandi fide, pascendi specie. Sic enim dicit
Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per
fidem enim ambulamus, non per speciem (I Cor. V, 6 et 7).
Venturi sumus ad speciem, quae nobis sic promittitur per Joannem in
Epistola ejus: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit
quid erimus. Filii Dei sumus iam per gratiam, per fidem, per
sacramentum, per sanguinem Christi, per redemptionem Salvatoris:
Filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quia cum
apparuerit, ei similes erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2).
6. Deus cibus mentis beatae. Ecce ad quid nutrimur capiendum, ecce
ad quid nutrimur percipiendum, comedendum: ut tamen quod comeditur non
minuatur, et qui comedit vegetetur. Nam modo cibus vegetat
comedendo; sed minuitur cibus qui comeditur: quando autem coeperimus
comedere justitiam, comedere sapientiam, comedere illum immortalem
cibum; et nos vegetamur, et cibus ille non minuitur. Si enim novit
oculus pasci luce, nec tamen minuit lucem: non enim minor erit lux,
quia videtur a pluribus; plurium oculos pascit, et tamen tanta est
quanta erat; et illi pascuntur, et illa non minuitur: si Deus dedit
hoc luci, quam fecit ad oculos carnis; quid est ipse lux ad oculos
cordis? Si ergo laudaretur tibi aliquis cibus magnus, quem pransurus
esses, parares ventrem: laudatur tibi Deus, para mentem.
7. Resurrectio animae per fidem. Ecce quid tibi dicit Dominus
tuus: Veniet hora, inquit, et nunc est. Veniet hora, et ipsa hora
nunc est, quando: quid? quando mortui audient vocem Filii Dei; et
qui audierint, vivent. Qui ergo non audierint, non vivent. Quid
est, qui audierint? Qui obedierint. Quid est, qui audierint? Qui
crediderint et obtemperaverint, ipsi vivent. Ergo antequam crederent
et obedirent, mortui jacebant: et ambulabant, et mortui erant. Quid
valebant, quia ambulabant mortui? Et tamen si quis inter illos
moreretur corpore, currerent, sepulcrum pararent, involverent,
portarent, sepelirent mortui mortuum: de quibus dictum est, Sine
mortuos sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22). Tales
mortui sic suscitantur verbo Dei, ut vivant in fide. Qui mortui
erant in infidelitate, verbo excitantur. De ipsa hora dixit
Dominus, Veniet hora, et nunc est. Verbo enim suo suscitabat
mortuos infideles: de quibus dicit Apostolus. Surge, qui dormis,
et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V,
14). Haec resurrectio mentium est, haec resurrectio interioris
hominis est, haec resurrectio animae est.
8. Resurrectio corporis aliis in bonum, aliis in malum. Sed non
ista sola est, restat et corporis. Qui resurgit in anima, bono suo
resurgit in corpore. Non enim omnes resurgunt in anima: omnes
resurrecturi sunt in corpore. In anima, inquam, non omnes
resurgunt: sed qui credunt et obediunt; quia qui audierint, vivent.
Sicut autem ait Apostolus, Non omnium est fides (II Thess.
III, 2). Si ergo non omnium est fides, non omnes resurgunt in
anima. Cum venerit hora resurrectionis corporis, omnes resurgent:
boni sint, mali sint; omnes resurgent. Sed qui prius resurgit in
anima, bono suo resurgit in corpore: qui non prius resurgit in anima,
malo suo resurgit in corpore. Qui resurgit in anima, resurgit in
corpore ad vitam: qui non resurgit in anima, resurgit in corpore ad
poenam. Quia ergo Dominus commendavit nobis resurrectionem istam
animarum, ad quam omnes debemus festinare, in qua laborare ut
vivamus, et vivendo usque in finem perserveremus; restabat ut
commendaret nobis etiam resurrectionem corporum, quae futura est in
fine saeculi. Sed audite quomodo et ipsam commendavit.
9. Incarnationis Filii Dei causa et ratio. Filius Dei in seipso
vita. Quomodo mortuus sit. Cum dixisset, Amen dico vobis, quia
veniet hora, et nunc est, quando mortui, id est, ihfideles, audient
vocem Filii Dei, id est, Evangelium; et qui audierint, id est,
qui obedierint, vivent, id est, justificabuntur, et infideles jam
non erunt: cum ergo hoc dixisset, quoniam vidit docendos nos esse et
de resurrectione carnis, non sic relinquendos, secutus est et ait,
Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere
vitam in semetipso. Hoc ad suscitandas mentes, hoc ad vivificandas
mentes. Deinde adjecit, Et potestatem dedit ei et judicium facere,
quoniam filius hominis est. Iste Filius Dei, filius hominis est.
Etenim si Filius Dei, Filius Dei maneret, et filius hominis non
fieret, filios hominum non liberaret. Ipse qui fecerat hominem,
factus est quod fecit, ne periret quod fecit. Sic autem factus est
homo, ut maneret Filius Dei. Factus est enim homo suscipiendo quod
non erat, non perdendo quod erat: manens Deus, factus est homo.
Accepit te, non consumptus est in te. Talis ergo ad nos venit,
Filius Dei filius hominis, faciens et factus, creator et creatus;
creator matris, creatus ex matre: talis ad nos venit. Secundum id
quod Filius Dei est, ait, Veniet hora, et nunc est, quando mortui
audient vocem Filii Dei. Non dixit, Filii hominis: veritatem enim
commendabat, in qua aequalis est Patri. Et qui audierint, vivent.
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam
habere in semetipso: non participando, sed in semetipso. Nos enim
non habemus vitam in nobis ipsis, sed in Deo nostro. Ille autem
Pater vitam in semetipso habet: et talem genuit Filium, qui haberet
vitam in semetipso; non fieret vitae particeps, sed ipse vita esset,
cujus nos vitae participes essemus: plane ut haberet vitam in
semetipso, et esset ipse vita. Ut autem fieret filius hominis, a
nobis accepit. Filius Dei in semetipso; filius hominis ut esset, a
nobis accepit. De suo Filius Dei, de nostro filius hominis. Quod
minus est, a nobis accepit: quod plus est, nobis dedit. Nam et
mortuus est ex illo quod filius hominis est, non secundum illud quod
Filius Dei. Mortuus est tamen Filius Dei: sed secundum carnem
mortuus, non secundum Verbum quod caro factum est, et habitavit in
nobis (Joan. I, 14). Ergo quod est mortuus, de nostro mortuus
est: quod vivimus, de ipsius vivimus. Nec ille potuit mori de suo,
nec nos vivere de nostro. Hoc ergo tanquam Deus, tanquam
munigenitus, tanquam geneanti aequalis, commendavit nobis Dominus
Jesus, quod si audierimus vivemus.
10. Christus judex in forma servi. Sed et potestatem, inquit,
dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Ergo ad
judicium illa forma ventura est. Forma hominis ventura est ad
judicium: ideo ait, Potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam
filius hominis est. Judex hic erit Filius hominis; forma illa hic
judicabit quae judicata est. Audite, et intelligite: jam hoc
propheta dixerat, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII,
10; Joan. XIX, 37). Ipsam formam videbunt, quam lancea
percusserunt. Sedebit judex, qui stetit sub judice. Damnabit veros
reos, qui factus est falsus reus. Ipse veniet, forma illa veniet.
Hoc et in Evangelio habes: cum ante oculos discipulorum suorum iret
in coelum, stabant illi et attendebant, et sonuit vox angelica, Viri
Galilaei, quid statis? etc. Hic Jesus sic veniet, quomodo eum
videtis euntem in coelum (Act. I, 11). Quid est, sic veniet?
In ipsa forma veniet, Potestatem enim dedit ei judicium facere,
quoniam filius hominis est. Videte autem qua ratione hoc oportebat,
et hoc rectum erat, ut judicandi viderent judicem. Judicandi enim
erant et boni et mali. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt (Matth. V, 8). Restabat ut in judicio forma servi et
bonis et malis ostenderetur, forma Dei solis bonis servaretur.
11. Deum videre, summa felicitas. Quid enim accepturi sunt boni?
Ecce jam dico, quod paulo ante non dixi; et tamen dicendo non dico.
Dixi enim quia erimus illic salvi, erimus incolumes, erimus
viventes, erimus sine poenis, erimus sine fame et siti, erimus sine
defectu, erimus sine orbitate oculorum nostrorum. Totum hoc dixi: et
quid habebimus plus, non dixi.
Videbimus Deum. Hoc autem tantum erit, et tanta res erit, ut in
ejus comparatione nihil sit totum. Dixi quod viventes erimus, quod
salvi et incolumes, quod famem sitimque non patiemur, quod in
lassitudinem non cademus, quod somnus non nos premet. Totum hoc quid
est ad illam felicitatem, qua Deum videbimus? Quia ergo Deus ipse
ut est, modo ostendi non potest, quem tamen videbimus; ideo quod
oculus non vidit, nec auris audivit, hoc videbunt boni, hoc videbunt
pii, hoc videbunt misericordes, hoc videbunt fideles, hoc videbunt
qui habebunt bonam sortem in resurrectione corporis, quia habuerunt
bonam obedientiam in resurrectione cordis.
12. Forma servi ab omnibus videbitur, forma Dei a solis piis.
Ergo et malus Deum visurus est? de quo dicit Isaias, Tollatur
impius, ne videat claritatem Dei (Isai. XXVI, 10, sec.
LXX). Ergo et impii et pii videbunt formam illam: et cum fuerit
dicta sententia, Tollatur impius, ne videat claritatem Dei; restat
ut circa pios et bonos impleatur quod Dominus ipse promisit, cum hic
in carne esset, et videretur non solum a bonis, sed etiam a malis.
Loquebatur inter bonos et malos, et conspicuus omnibus, Deus
occultus, homo manifestus; Deus regens homines, homo apparens inter
homines: loquebatur ergo inter illos, et dicebat, Qui diligit me,
mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et
ego diligam eum. Et quasi diceretur illi, Et quid ei dabis? Et
ostendam, inquit, me ipsum illi (Joan. XIV, 21)? Quando
hoc dixit? Quando ab hominibus videbatur. Quando hoc dixit? Quando
et ab eis videbatur, a quibus non diligebatur. Quomodo ergo se
ostensurus erat dilectoribus suis, nisi quia talem qualem non videbant
dilectores sui? Ergo quia forma Dei servabatur, forma hominis
ostendebatur: per formam hominis hominibus loquens, conspicuus et
visibilis, et bonis et malis omnibus ostendebat se, dilectoribus suis
servabat se.
13. Post resurrectionem vita aeterna in visione Dei. Quando se
demonstraturus est dilectoribus suis? Post resurrectionem corporis,
quando tolletur impius, ne videat claritatem Dei. Tunc enim, cum
apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2). Ipsa est vita aeterna. Nam totum quidquid
dicebamus, nihil est ad illam vitam. Quia vivimus, quid est? Quia
salvi sumus, quid est? Quia videbimus Deum: magnum. Ipsa est
vita aeterna: ipse hoc dixit, Haec est autem vita aeterna, ut
cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum
(Joan. XVII, 3). Haec est vita aeterna, ut cognoscant,
videant, capiant, norint quod crediderant, percipiant quod nondum
capere poterant. Jam videat mens quod oculus non viderat, nec auris
audierat, nec in cor hominis ascenderat: hoc illis dicetur in fine,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum
est ab initio mundi. Ibunt ergo illi mali in ambustionem aeternam.
Justi autem quo? In vitam aeternam (Matth. XXV, 34,
46). Quid est vita aeterna? Haec est vita aeterna, ut cognoscant
te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.
14. Resurrectio carnis futura. Loquens ergo de futura
resurrectione corporis, et non nos dimittens, ait: Potestatem dedit
ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Nolite mirari
hoc, quia veniet hora. Ibi non addidit, et nunc est: quia ista hora
postea erit, quia ista hora in fine saeculi erit, quia ista hora
novissima erit, in novissima tuba erit. Nolite mirari, quia hoc
dixi, Dedit ei potestatem et judicium facere, quoniam filius hominis
est. Nolite mirari. Ideo dixi, quia hominem ab hominibus oportet
judicari. Quibus hominibus judicandis? Quos invenit vivos? Non
solum. Sed quid? Veniet hora, quando hi qui sunt in monumentis.
Quomodo expressit carne mortuos? qui sunt in monumentis, quorum
jacent sepulta cadavera, quorum favillae tectae sunt, quorum ossa
dispersa sunt, quorum caro jam non est, et tamen Deo integra est.
Veniet hora, quando omnes qui sunt in monumentis audient vocem ejus,
et prodient omnes. Boni sint, mali sint, audient vocem, et exient.
Rumpentur omnia vincula inferorum: omne quod periit, imo perisse
putatur, restituetur. Si enim Deus fecit hominem qui non erat, non
potest reparare quod erat?
15. Mortuorum suscitatio a Deo, non minus credibilis quam
creatio. Puto quia cum dicitur, Deus mortuos suscitaturus est, non
res incredibilis dicitur: quia de Deo, non de homine dicitur. Magna
res est quae fiet, et incredibilis res est quae fiet. Sed non sit
incredibilis, quia vide qui facit. Ille dicitur quod suscitabit te,
qui creavit te. Non eras, et es; et factus, non eris? Absit, ne
credas. Mirabilius aliquid fecit Deus, quando fecit quod non erat:
et tamen fecit quod non erat; et non creditur reparaturus quod erat,
ab eis ipsis quos fecit quod non erant? Hoc est quod rependimus Deo,
qui non eramus, et facti sumus? Hoc illi rependimus, ut eum
resuscitare quod fecit non posse credamus? Haec est merces quam illi
reddit creatura sua? Ideo te feci, dicit tibi Deus, o homo,
antequam esses, ut non mihi credas futurum te esse quod eras, qui
potuisti esse quod non eras? Sed ecce, inquit, in sepulcro quod
video, favilla est, cinis est, ossa sunt: et hoc item accipiet
vitam, cutem, pulpas, carnem, et resurget? quid, favilla ista,
ossa ista, quae video in sepulcro? Vel in sepulcro vides favillam,
vides ossa: in utero matris tuae nihil erat. Hoc vides, vel favilla
sunt, vel ossa sunt: tu antequam esses, nec favilla erat, nec ossa
erant; et tamen factus es, cum omnino non esses: et non credis quia
ossa ista (quoquo modo sunt, qualiacumque sunt, sunt tamen)
recipient formam quam habebant, cum tu acceperis quod non habebas?
Crede: quia si credideris hoc, tunc suscitabitur anima tua. Et si
suscitabitur anima tua nunc; Veniet hora, et nunc est : tunc bono
tuo resurget caro tua, quando veniet hora, ut omnes qui sunt in
monumentis, audiant vocem ejus, et prodeant. Non enim quia audis et
prodis, jam gaudere debes: audi quod sequitur, Qui bona egerunt, in
resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem
judicii. Conversi ad Dominum, etc..
|
|