|
1. Testimonium Christi, etiam de se ipso quam verum sit.
Audivimus verba sancti Evangelii: et hoc potest aliquem permovere,
quod ait Dominus Jesus, Si ego testimonium perhibeo de me,
testimonium meum non est verum. Quomodo ergo non est verum testimonium
veritatis? Nonne ipse est qui dixit: Ego sum via, et veritas, et
vita (Joan. XIV, 6)? Cui ergo credendum est, si veritati non
est credendum? Profecto enim non vult credere nisi falsitati, qui non
eligit credere veritati. Dictum est ergo hoc secundum ipsos, ut sic
intelligas, et ex his verbis hunc sensum concipias: Si ego
testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum, id est,
sicut putatis. Ille enim noverat verum esse de se testimonium suum:
sed propter infirmos, propter incredulos, propter non intelligentes,
sol lucernas quaerebat. Fulgorem quippe solis lippitudo eorum ferre
non poterat.
2. Cur quaesitum testimonium Joannis. Ideo quaesitus est
Joannes, qui testimonium perhiberet veritati; et audistis quid ait:
Vos venistis ad Joannem. Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos
voluistis exsultare ad horam in lumine ejus. Lucerna ista ad illorum
confusionem parata est, quia de hoc dictum est ante tantum tempus in
Psalmis: Paravi lucernam Christo meo. Utquid lucernam soli?
Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem florebit
sanctificatio mea (Psal. CXXXI, 17, 18). Denique hinc
sunt confusi quodam loco per ipsum Joannem, quando dixerunt Domino
Judaei: In qua potestate ista facis? dic nobis. Quibus respondit:
Dicite mihi et vos, Baptismum Joannis de coelo est, an ex
hominibus? Audierunt, et tacuerunt. Cogitaverunt enim apud se
cito, Si dixerimus, Ab hominibus, lapidabit nos populus: quia
prophetam habent Joannem. Si dixerimus, De coelo; dicturus est
nobis, Quare ergo non credidistis ei? Quia Joannes perhibuit
Christo testimonium. Angustati in cordibus suis quaestionibus suis,
et illaqueati laqueis suis, responderunt, Nescimus. Quae potuit
alia vox esse tenebrarum? Rectum est quidem homini, ut quando
nescit, dicat, Nescio. Quando autem scit, et dicit, Nescio;
testis est contra se. Utique noverant excellentiam Joannis, et quia
de coelo erat baptismum ejus: sed nolebant acquiescere cui testimonium
perhibuit Joannes. At ubi dixerunt, Nescimus: respondit eis
Jesus, Nec ego dicam vobis in qua potestate ista facio (Luc.
XX, 2-8). Et confusi sunt, et impletum est, Paravi lucernam
Christo meo; inimicos ejus induam confusione.
3. In martyribus Christus sibi ipse perhibet testimonium. Martyres
nonne testes sunt Christi, et testimonium perhibent veritati? Sed si
diligentius cogitemus, quando illi martyres perhibent testimonium,
ipse sibi perhibet testimonium. Ipse enim habitat in martyribus, ut
perhibeant testimonium veritati. Audi unum ex martyribus, ipsum
apostolum Paulum: Numquid experimentum vultis accipere ejus qui in me
loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Dum perhibet ergo
testimonium Joannes, Christus sibi perhibet testimonium, qui habitat
in Joanne. Perhibeat testimonium Petrus, perhibeat Paulus,
perhibeant caeteri Apostoli, perhibeat Stephanus; ipse sibi perhibet
testimonium, qui habitat in omnibus. Ipse enim sine illis Deus est;
illi sine illo quid sunt?
4. Charitas ex Spiritu sancto. De ipso dictum est, Ascendit in
altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal.
LXVII, 19; Ephes. IV, 8). Quid est, captivavit
captivitatem? Vicit mortem. Quid est, captivavit captivitatem?
Mortem procuravit diabolus, et ipse diabolus de morte Christi est
captivatus. Ascendit in altum. Quid altius coelo novimus?
Evidenter et ante oculos discipulorum suorum ascendit in coelum
(Act. I, 9). Hoc scimus, hoc credimus, hoc fatemur. Dedit
dona hominibus. Quae dona? Spiritum sanctum. Qui tale dat donum,
qualis ipse est? Magna est enim misericordia Dei: donum dat aequale
sibi; quia donum ejus Spiritus sanctus est, et unus Deus tota
Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Quid nobis
praestitit Spiritus sanctus? Apostolum audi: Charitas Dei,
inquit, diffusa est in cordibus nostris. Unde tibi, o mendice,
charitas Dei diffusa est in corde tuo? Quid, aut in quo charitas
Dei diffusa est in corde humano? Habemus, inquit, thesaurum istum
in vasis fictilibus. Quare in vasis fictilibus? Ut eminentia
virtutis sit Dei (II Cor. IV, 7). Denique cum dixisset,
Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; ne putaret quisque a se
sibi esse quod diligit Deum, continuo addidit, per Spiritum sanctum
qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ut ergo ames Deum, habitet
in te Deus, et amet se de te; id est, ad amorem suum moveat te,
accendat te, illuminet te, excitet te.
5. Lucta animae et carnis. Subdenda anima Deo, animae caro.
Lucta est enim in isto corpore: quamdiu vivimus, pugnamus; quamdiu
pugnamus, periclitamur: sed in his omnibus superamus, per eum qui
dilexit nos (Id. VIII, 37). Pugnam nostram, modo cum
Apostolus legeretur, audistis: Omnis, inquit, Lex in uno sermone
impletur, in eo quod est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum.
Ista dilectio de Spiritu sancto est. Diliges proximum tuum sicut te
ipsum. Prius vide si jam nosti diligere te ipsum; et committo tibi
proximum, quem diligas sicut te ipsum. Si autem nondum nosti diligere
te; timeo ne decipias proximum tuum sicut te. Si enim amas
iniquitatem, non diligis te. Psalmus testis est: Qui autem diligit
iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Si autem odisti
animam tuam, quid tibi prodest quia diligis carnem tuam? Si odisti
animam tuam, et diligis carnem tuam, resurget caro tua; sed ut
torqueatur anima tua. Ergo prius anima diligenda est, quae Deo
subdenda est, ut ordinem suum servitus ista custodiat, anima Deo,
animae caro. Vis serviat caro tua animae tuae? Deo serviat anima
tua. Debes regi, ut possis regere. Nam lucta ista tam periculosa
est, ut si dimiserit rector, ruina sequatur.
6. Apostolus de pugna carnis et spiritus. Quae lucta? Si autem
mordetis et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini. Dico
autem, Spiritu ambulate. Apostoli verba dico, quae modo recitata
sunt de Epistola ipsius: Dico autem, Spiritu ambulate et
concupiscentias carnis ne perfeceritis. Dico autem, Spiritu
ambulate, et concupiscentias carnis: non dixit, Ne habueritis;
neque hoc dixit, Ne feceritis; sed, ne perfeceritis. Quid sit
autem hoc, adjuvante Domino, dicam ut potero: adestote, ut
intelligatis, si Spiritu ambulatis. Dico autem, Spiritu ambulate,
et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Sequatur: ne forte
aliquid, ut hoc quod hic obscurum est, in ejus sequentibus verbis
facilius possit intelligi. Dixi enim, non frustra Apostolum noluisse
dicere, Concupiscentias carnis ne habueritis; neque hoc saltem
voluisse dicere, Concupiscentias carnis ne feceritis: sed dixisse,
Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Ipsam nobis luctam
proposuit. In hoc praelio versamur, si Deo militamus. Quid ergo
sequitur? Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem
adversus carnem. Haec enim invicem adversantur ; ut non ea quae
vultis, faciatis. Hoc si non intelligatur, periculosissime auditur.
Ideo sollicitus ne male homines intelligendo pereant, suscepi haec
verba Apostoli, adjuvante Domino, exponere vestrae Charitati.
Vacat nobis, matutina coepimus, hora prandii non urget: ad istum
diem, id est sabbatum, maxime hi assolent convenire, qui esuriunt
verbum Dei. Audite et attendite; dicam quantum potero diligenter.
7. Apostolus male intellectus. Officium pastoris, explanare
difficiles locos Scripturae. Quid est hoc ergo quod dixi,
Periculose auditur, si non intelligatur? Multi concupiscentiis
carnalibus et damnabilibus victi, committunt quaeque facinora atque
flagitia, et immunditiis tam pessimis volutantur, quae turpe est etiam
dicere; et dicunt sibi ista verba Apostoli. Vide quid dixit
Apostolus, Ut non ea quae vultis, illa faciatis. Nolo facere,
cogor, compellor, vincor, facio quae nolo, sicut ait Apostolus
(Rom. VII, 19): Quia caro concupiscit adversus spiritum,
spiritus autem adversus carnem, ut non ea quae vultis, illa faciatis.
Videtis quam periculose auditur, si non intelligitur. Videtis
quemadmodum pertineat ad officium pastoris, opertos fontes aperire, et
aquam puram, innoxiam, sitientibus ovibus ministrare.
8. Pugna interior sic gerenda, ut spiritus non vincatur a carne.
Noli ergo vinci, quando pugnas. Videte quale bellum proposuit,
qualem pugnam, qualem rixam, intus, intra te ipsum. Caro
concupiscit adversus spiritum. Si non concupiscit et spiritus adversus
carnem, fac adulterium. Si autem spiritus concupiscit adversus
carnem, luctam video, victum non video, pugna est. Concupiscit caro
adversus spiritum: delectat adulterium. Fateor quia delectat. Sed
spiritus concupiscit adversus carnem: delectat et castitas. Ergo
vincat spiritus carnem: aut certe non vincatur a carne. Adulterium
tenebras quaerit, castitas lucem desiderat. Quomodo vis innotescere,
sic vive: quomodo vis hominibus innotescere, etiam praeter oculos
hominum sic vive; quoniam qui fecit te, et in tenebris vid et te.
Quare laudatur castitas publice ab hominibus? Quare non laudant
adulterium nec adulteri? Qui ergo quaerit veritatem, venit ad lucem
(Joan. III, 21).
Sed delectat adulterium. Contradicatur, resistatur, repugnetur.
Non enim non habes unde pugnes. Deus tuus est in te, Spiritus bonus
datus est tibi. Et tamen permittitur ipsa caro concupiscere adversus
spiritum, suggestionibus pravis et delectationibus genuinis. Fiat
quod ait Apostolus, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore
(Rom. VI, 12). Non dixit, non sit. Jam est ibi. Quod
ideo peccatum vocatur, quia merito peccati contigit. Non enim in
paradiso caro concupiscebat adversus spiritum, aut erat ibi ista
pugna, ubi pax erat sola: sed facta transgressione, posteaquam homo
noluit servire Deo, et donatus est sibi; nec sic donatus sibi, ut
possit saltem possidere se; sed ab eo possessus, a quo deceptus;
coepit caro concupiscere adversus spiritum. Et hoc in bonis
concupiscit adversus spiritum: nam in malis non habet contra quem
concupiscere. Ibi enim concupiscit adversus spiritum, ubi est
spiritus.
9. Pugnare contra carnis concupiscentias munus est Spiritus sancti
in nobis. Bene agit qui a bono agitur. Quod enim ait, Caro
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, noli
putare spiritui hominis tantum datum. Spiritus Dei est qui pugnat in
te adversus te, adversus illud quod est in te contra te. Noluisti
enim stare ad Dominum; cecidisti, fractus es; quomodo vas quando de
manu hominis cadit in terram, fractus es. Et quia fractus es, ideo
adversus es tibi, ideo es contra te. Nihil sit in te contra te, et
integer stabis.
Nam ut noveris ad Spiritum sanctum hoc officium pertinere, alio loco
dicit Apostolus, Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si
autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. In his verbis
jam extollebat se homo, quasi spiritu suo facta carnis possit
mortificare. Si secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem
spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Expone nobis,
Apostole, quo spiritu. Habet enim et homo spiritum ad naturam
propriam pertinentem, quo homo est. Homo enim constat ex corpore et
spiritu. Et de ipso spiritu hominis dictum est: Nemo scit quae sunt
hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II,
11). Video ergo et ipsum hominem habere spiritum suum pertinentem
ad naturam suam, et audio te dicentem, Si autem spiritu facta carnis
mortificaveritis, vivetis. Quaero quo spiritu: meo, an Dei?
Audio enim verba tua, et adhuc ambiguitate promoveor. Spiritus enim
cum dicitur, et hominis est aliquando, et pecoris spiritus dicitur;
sicut scriptum est, per diluvium mortuam esse omnem carnem, quae
habebat in se spiritum vitae (Gen. VI, 17, et VII, 22).
Ac per hoc et pecoris spiritus dicitur, et hominis spiritus dicitur.
Aliquando et ventus spiritus dicitur; sicut habetur in Psalmo,
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis (Psal.
CXLVIII, 8). Cum ergo multis modis dicatur spiritus, quo
spiritu dixisti, o Apostole, facta carnis mortificanda? meo, an
Dei? Audi quod sequitur, et intellige. Sublata est quaestio
sequentibus verbis. Cum enim dixisset, Si autem spiritu facta carnis
mortificaveritis, vivetis; continuo addidit, Quotquot enim Spiritu
Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 13, 14).
Agis, si agaris; et bene agis, si a bono agaris. Ergo quod dixit
tibi, Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis; et ambiguum
tibi erat de quo spiritu dixerat, in sequentibus verbis intellige
praeceptorem, agnosce Redemptorem. Etenim ille Redemptor tibi
Spiritum dedit, quo mortifices facta carnis. Quotquot enim Spiritu
Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non sunt filii Dei, si non
aguntur Spiritu Dei. Si autem Spiritu Dei aguntur, pugnant :
quia magnum habent adjutorem. Non enim Deus sic nos spectat
pugnantes, quomodo spectat populus venatores. Populus venatori favere
potest, periclitantem adjuvare non potest.
10. Sancti hic non faciunt quae volunt, quomodo. Sic ergo et
hic, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus
carnem. Et quid est, Ut non ea quae vultis, faciatis? Hic enim
periculum est mali intellectoris. Sit nunc officium qualiscumque
expositoris. Ut non ea quae vultis, faciatis. Attendite, sancti
quicumque pugnatis. Praeliantibus loquor. Intelligunt qui pugnant:
non me intelligit qui non pugnat. Nam qui pugnat, non dico intelligit
me, sed praevenit me. Quid vult homo castus? Ut nulla omnino surgat
in membris ejus concupiscentia adversaria castitati. Pacem vult, sed
nondum habet. Quando enim ad illud ventum fuerit, ubi nulla omnino
exsurgat concupiscentia adversanda, nullus erit hostis cum quo
luctemur; nec exspectatur ibi victoria, quia de hoste jam victo
triumphatur. Audi ipsam victoriam, ipso Apostolo dicente, Oportet
corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere
immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem,
et mortale hoc induerit immortalitatem; tunc fiet sermo qui scriptus
est, Absorpta est mors in victoriam. Audi voces triumphantium: Ubi
est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor.
XV, 53-55)? Percussisti, vulnerasti, dejecisti: sed
vulneratus est pro me, qui fecit me. O mors, o mors! vulneratus est
pro me, qui fecit me, et de morte sua vicit te. Et tunc triumphantes
dicturi sunt: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors,
aculeus tuus?
11. Vult homo non esse concupiscentias, nec facit quod vult. Modo
autem, quando caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus
carnem, contentio mortis est: non quod volumus facimus. Quare?
Quia volumus ut nullae sint concupiscentiae, sed non possumus.
Velimus nolimus, habemus illas: velimus nolimus, titillant,
blandiuntur, stimulant, infestant, surgere volunt. Premuntur,
nondum exstinguuntur; quamdiu caro concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem. Numquid hoc etiam cum mortuus fuerit homo?
Absit. Deponis carnem, quomodo tecum trahis concupiscentias carnis?
Sed si bene pugnasti, reciperis ad quietem. De qua quiete coronandus
es, non damnandus: ut postea perducaris ad regnum. Ergo quamdiu hic
vivitur, fratres, sic est: sic et nos qui senuimus in ista militia,
minores quidem hostes habemus: sed tamen habemus. Fatigati sunt
quodam modo hostes nostri jam etiam per aetatem: sed tamen etiam
fatigati non cessant qualibuscumque metibus infestare senectutis
quietem. Acrior pugna juvenum est: novimus eam, transivimus per
eam. Caro ergo concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus
carnem; ut non ea quae vultis, faciatis. Quid enim vultis, o
sancti, o boni praeliatores, o fortes milites Christi? quid vultis?
Ut non sint omnino concupiscentiae malae. Sed non potestis.
Exercete bellum, sperate triumphum. Modo enim interim pugnatur.
Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut
non ea quae vultis, faciatis: id est, ut omnino nullae sint
concupiscentiae carnis.
12. Pugnandum ne regnet peccatum. Arma nostra. Potestas nobis
data. Sed facite quod potestis; quod ait ipse Apostolus alio loco,
quod commemorare jam coeperam: Non regnet peccatum in vestro mortali
corpore, ad obediendum desideriis ejus. Ecce quod nolo; mala
desideria surgunt: sed noli obedire. Arma te, sume instrumenta
bellorum. Praecepta Dei, arma tua sunt. Si bene me audis, et ex
eo quod loquor armaris. Non, inquit, regnet peccatum in vestro
mortali corpore. Quamdiu enim portatis mortale corpus, pugnat contra
vos peccatum: sed non regnet. Quid est, non regnet? Id est, ad
obediendum desideriis ejus. Si coeperitis obedire, regnat. Et quid
est obedire, nisi ut exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato
(Rom. VI, 12, 13)? Nihil hoc doctore praeclarius. Quid
vis jam ut exponam tibi? Fac quod audisti. Non exhibeas membra tua
arma iniquitatis peccato. Dedit tibi Deus potestatem per Spiritum
suum, ut membra tua teneas. Surgit libido, tene tu membra: quid
factura est quae surrexit? Tu tene membra: noli exhibere membra tua
arma iniquitatis peccato; noli armare adversarium tuum contra te.
Tene pedes, ne eant ad illicita. Libido surrexit, tene tu membra:
tene tu manus ab omni scelere: tene tu oculos, ne male attendant:
tene aures, ne verba libidinis libenter audiant: tene totum corpus,
tene latera, tene summa, tene ima. Quid facit libido? Surgere
novit, vincere non novit. Surgendo assidue sine causa, discit et non
surgere.
13. Concupiscentias perficere quid sit. Redeamus ergo ad verba,
quae obscura de Apostolo proposueram, et plana jam esse videbimus.
Hoc enim proposueram, quod non dixit Apostolus, Spiritu ambulate,
et concupiscentias carnis ne habueritis: quia necesse est ut habeamus
illas. Quare ergo non dixit, Concupiscentias carnis ne feceritis?
Quia facimus eas; concupiscimus enim. Ipsum concupiscere, facere
est. Sed ait Apostolus: Jam non ego operor illud, sed quod habitat
in me peccatum. (Rom. VII, 17). Ergo quid tibi cavendum
est? Hoc sine dubio, ne perficias. Surrexit libido damnabilis,
surrexit, suggessit: non audiatur. Ardet, non se compescit, et
velles ut non arderet. Et ubi est, Ut non ea quae vultis,
faciatis? Noli dare membra. Ardeat sine causa, et consumit se. In
te ergo fiunt ipsae concupiscentiae. Fatendum est, fiunt. Ideo
dixit, Ne perfeceritis. Sed non perficiantur. Decrevisti facere,
perfecisti. Perfecisti etenim, si decernas faciendum esse
adulterium, et ideo non facias quia locus non est inventus, quia
opportunitas non datur, quia forte illa casta est de qua videris esse
commotus: ecce jam illa casta est, et tu adulter es. Quare? Quia
perfecisti concupiscentias. Quid est, perfecisti? In animo tuo
faciendum esse adulterium decrevisti. Jam, quod absit, si et membra
fuerint operata, in mortem devolutus es.
14. In tribus mortuis a Christo suscitatis tres peccatorum gradus.
Suscitavit Christus mortuam in domo filiam Archisynagogi (Marc.
V, 22-42). In domo erat, elata nondum erat. Sic est homo
qui flagitium decrevit in corde: mortuus est, sed intus jacet. Si
autem usque ad membrorum perpetrationem pervenerit, elatus est foras.
Sed et juvenem filium viduae suscitavit Dominus, quando extra portam
civitatis mortuus efferebatur. Sic ergo audeo quid dicere:
Decrevisti in corde tuo, si te revocaveris ab actu tuo, sanatus eris
antequam perpetres. Si enim egeris in corde tuo poenitentiam, quia
rem malam, et scelestam, et flagitiosam damnabilemque decreveras: ibi
ubi mortuus jacebas intus, sic intus surrexisti. Si autem
perfeceris, jam foras elatus es: sed habes qui tibi dicat, Juvenis,
tibi dico, surge (Luc. VII, 11-15). Etiamsi
perpetrasti, poeniteat te, de proximo redi: noli in sepulcrum
venire. Sed et hic mihi tertius mortuus est, qui etiam perductus est
ad sepulcrum. Jam supra se habet consuetudinis pondus, moles eum
terrena multum premit. Multum enim exercitatus est in flagitiis,
consuetudine sua nimia praegravatur. Clamat et Christus, Lazare,
prodi foras. Homo enim pessimae consuetudinis jam putet. Merito ibi
Christus clamavit: nec solum clamavit, sed magna voce clamavit
(Joan. XI, 14-44). Ad Christi enim clamorem etiam tales,
licet mortui, licet sepulti, licet putentes, resurgent tamen et
ipsi; resurgent. De nullo enim jacente desperandum est sub tali
suscitatore. Conversi ad Dominum, etc.
|
|