|
1. Evangelicae lectionis expositio. Ad evangelicam lectionem, quae
recens sonuit in auribus nostris, advertat Charitas vestra, dum pauca
loquimur quae Dominus donat. Ad Judaeos Dominus loquebatur Jesus,
et dicebat eis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam
aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Deinde post
paululum: Ego, inquit, veni in nomine Patris mei, et non
accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
Deinde post paululum: Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab
invicem exspectantes, et gloriam quae a Deo solo est, non
quaerentes? Ad extremum ait: Non ego vos accuso apud Patrem: est
qui vos accusat Moyses, in quem vos speratis. Si enim crederetis
Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Cum
autem verbis illius non creditis, quomodo potestis mihi credere? Ad
haec proposita nobis divinitus, ex ore Lectoris, sed ministerio
Salvatoris, audite pauca non numeranda, sed appendenda.
2. Christi verba ad discipulos, ad nos pariter spectant. Nam ista
omnia facile est intelligere de Judaeis. Sed cavendum est, ne cum
illos nimis attendimus, a nobis oculos auferamus. Discipulis enim
suis Dominus loquebatur: et utique quod illis loquebatur, et nobis
posteris loquebatur. Neque enim ad illos solos pertinet quod ait,
Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth.
XXVIII, 20): sed ad omnes etiam postea futuros Christianos,
et usque in finem saeculi proventuros. Loquens ergo illis ait,
Cavete a fermento Pharisaeorum. Tunc putaverunt ideo Dominum
dixisse hoc, quia panes non tulerant: non intellexerunt, quia Cavete
a fermento Pharisaeorum, hoc dictum est, Cavete a doctrina
Pharisaeorum (Id. XVI, 6-12). Quae fuit doctrina
Pharisaeorum, nisi quam modo audistis? Gloriam ab invicem
quaerentes, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo
Deo est, non quaerentes. De his apostolus Paulus ita dicit:
Testimonium eis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum
scientiam. Zelum, inquit, Dei habent: novi, scio, apud illos
fui, talis fui. Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam?
Quid est hoc, Apostole, non secundum scientiam? Expone nobis quam
commendes scientiam, quam doleas in illis non esse, et in nobis velis
esse. Secutus adjunxit, et quod clausum posuerat, aperuit. Quid
est, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam? Ignorantes enim
Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt
subjecti (Rom. X, 2, 3). Ignorare ergo Dei justitiam et suam
velle constituere, hoc est, gloriam ab invicem exspectare et gloriam
quae a solo Deo est non requirere, hoc est fermentum Pharisaeorum.
Ab hoc cavere Dominus jubet. Si servis jubet, et Dominus jubet,
caveamus; ne audiamus, Utquid mihi dicitis, Domine, Domine, et
non facitis quae dico (Luc. VI, 46)?
3. Judaeorum infidelitas. Relinquamus ergo paululum Judaeos,
quibus Dominus tunc loquebatur. Foris sunt, audire nos nolunt.
Ipsum Evangelium oderunt, falsa testimonia in Dominum
procuraverunt, ut damnarent vivum: alia testimonia emerunt pecunia
contra mortuum. Quando eis dicimus, Credite in Jesum: respondent
nobis, In hominem mortuum credituri sumus? Cum autem addimus, Sed
resurrexit: respondent, Absit; discipuli ejus furati sunt eum de
sepulcro. Amant falsitatem Judaei emptores, et contemnunt veritatem
Domini Redemptoris. Quod loqueris, Judaee, parentes tui pecunia
emerunt; et hoc in te remansit, quod emerunt. Attende potius eum qui
emit te, non qui mendacium emit tibi.
4. Verba Christi in Judaeos, Ecclesiae conveniunt in
Donatistas. Sed istos, ut diximus, relinquamus: istos attendamus
fratres nostros, cum quibus agimus. Nam Christus caput est et
corpus. Caput in coelo est, corpus in terra est: caput Dominus
est, corpus Ecclesia ejus. Sed meministis dictum, Erunt duo in
carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem
dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 23, 31, 32).
Si ergo duo sunt in carne una, duo sunt in voce una. Caput nostrum,
Dominus Christus, locutus est ad Judaeos ea quae audivimus, cum
Evangelium legeretur, caput ad inimicos suos: loquatur et corpus, id
est, Ecclesia, ad inimicos suos. Nostis ad quos loquatur. Quid
habet loqui ? Non dixi de meo, ut vox una sit: quia caro una, vox
una. Hoc ergo illis dicamus: voce Ecclesiae loquor. O fratres,
filii dispersi, oves errantes, rami praecisi, quid mihi
calumniamini? Quid me non agnoscitis? Scrutamini Scripturas, in
quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent
de me: Judaeis dicit caput nostrum, quod vobis corpus dicit:
Quaeretis me, et non invenietis (Joan. VII, 36). Quare?
Quia non scrutamini Scripturas, quae testimonium perhibent de me.
5. Testimonia Veteris Testamenti de Christo et Ecclesia.
Testimonium pro capite: Abrahae dictae sunt promissiones et semini
ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in
uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16).
Testimonium pro corpore ad Abraham, quod commemoravit Apostolus.
Abrahae dictae sunt promissiones. Vivo ego, dicit Dominus; per
memetipsum juro, quia obaudisti vocem meam, et non pepercisti dilecto
filio tuo propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo
implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam maris; et
benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae (Gen. XXII,
16-18). Habes testimonium pro capite, habes pro corpore. Audi
aliud breve, et prope una sententia complexum pro capite et pro
corpore. De resurrectione Christi Psalmus loquebatur: Exaltare
super coelos, Deus. Continuo pro corpore: Et super omnem terram
gloria tua (Psal. LVI, 6, 12). Audi testimonium pro
capite: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa
mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi
vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Audi continuo
pro corpore, post pauca verba: Commemorabuntur, et convertentur ad
Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus
universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse
dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28,
29). Audi pro capite: Et ipse tanquam sponsus procedens de
thalamo suo. Et in ipso psalmo audi pro corpore: In omnem terram
exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal.
XVIII, 6, 5).
6. Novi Testamenti testimonium pro Christo et Ecclesia. Haec
Judaeis, et istis nostris. Quare? Quia istas Scripturas Veteris
Testamenti et Judaei accipiunt, et nostri isti accipiunt. Sed ipsum
Christum, quem illi non accipiunt, videamus si isti accipiunt.
Dicat et ipse, dicat et pro se qui caput est, et pro corpore suo quod
est Ecclesia, quia et in nobis caput loquitur pro corpore. Audi pro
capite: Resurrexit a mortuis, invenit discipulos haesitantes,
dubitantes, prae gaudio non credentes; aperuit illis sensum, ut
intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quia sic scriptum est, et
sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die.
Habes pro capite; dicat et pro corpore: Et praedicari in nomine ejus
poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus
ab Jerusalem (Luc. XXIV, 45, etc.). Dicat ergo Ecclesia
inimicis suis, dicat. Dicit plane, non tacet: sed illi audiant.
Fratres, audistis testimonia, jam noscite me. Scrutamini
Scripturas, in quibus vos speratis vitam aeternam habere; ipsae
testimonium perhibent de me. Quae dixi, non sunt de meo, sed de
Domini mei, et tamen adhuc aversamini, adhuc tergiversamini.
Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab invicem exspectantes, et
gloriam quae a solo Deo est, non quaerentes? Quia ignorantes Dei
justitiam, zelum Dei habetis, sed non secundum scientiam.
Ignorantes enim Dei justitiam, et vestram volentes constituere,
justitiae Dei non estis subjecti. Quid est aliud, ignorare Dei
justitiam, et suam velle constituere, nisi dicere: Ego sanctifico,
ego justifico; quod ego dedero, hoc sanctum est? Dimitte Deo quod
Dei est: agnosce, homo, quod hominis est. Ignoras Dei justitiam,
et tuam vis constituere. Justificare me vis : sufficit tibi ut mecum
justificeris.
7. Antichristi scelus imitantur Donatistae. De Antichristo dictum
est, et omnes sic intelligunt quod ait Dominus, Ego veni in nomine
Patris mei, et non suscepistis me: si alius venerit in nomine suo,
hunc suscipietis. Sed audiamus et Joannem: Audistis quia venit
Antichristus, et nunc antichristi multi facti sunt (I Joan. II,
18). Quid autem expavescimus in Antichristo, nisi quia nomen suum
honoraturus est, et nomen Domini contempturus? Quid aliud facit qui
dicit: Ego justifico? Respondetur ei: Ego ad Christum veni, non
pedibus, sed corde veni: ubi Evangelium audivi, ibi credidi, ibi
baptizatus sum: quia in Christum credidi, in Deum credidi. Et
ille: Non es mundus. Quare? Quia non ibi fui. Dic quare non sum
mundatus, homo qui baptizatus sum in Jerusalem, homo qui baptizatus
sum, verbi gratia, apud Ephesios, ad quos datam Epistolam legis,
et quorum pacem spernis? Ecce ad Ephesios scripsit Apostolus:
fundata est Ecclesia, manet usque nunc; et uberius manet,
multiplicius manet, tenet quod accepit ab Apostolo, Si quis
annuntiaverit vobis praeter quam quod accepistis, anathema sit
(Galat. I, 9). Quid ergo? quid mihi dicis? Mundus non sum?
Ibi baptizatus, mundus non sum? Etiam non es. Quare? Quia ego
ibi non fui. Sed qui ubique est, ibi fuit. Qui ubique est, ibi
fuit, in cujus nomen credidi. Tu nescio unde veniens, imo non
veniens, sed volens ut ego ad te veniam, hic positus dicis mihi: Non
es recte baptizatus, quia ego ibi non fui. Vide quis ibi fuit. Quid
dictum est Joanni? Super quem videris Spiritum descendentem quasi
columbam, hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Ipsum habes
quaerentem te : imo quia mihi ab ipso baptizato invidisti, ipsum
perdidisti.
8. Quae sit Catholicorum, quae Donatistarum doctrina.
Intelligite ergo, fratres mei, vocem nostram et illorum, et videte
quid eligatis. Nos hoc dicimus: Simus sancti, Deus scit; simus
iniqui, et hoc magis ipse scit: vos in nobis spem non ponatis,
qualescumque simus. Si boni sumus, facite quod scriptum est:
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV,
10). Si autem mali sumus, nec sic deserti estis, nec sic sine
consilio remansistis: audite dicentem, Quae dicunt, facite; quae
autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Illi autem
contra: Nisi boni fuerimus, peristis. Ecce est alius qui veniet in
nomine suo. Ergo vita mea ex te pendebit, et salus mea ex te
religabitur? Itane oblitus sum fundamentum meum? Nonne petra erat
Christus (I Cor. X, 4)? Nonne qui aedificat super petram,
ipsum non dejicit ventus, pluvia, flumina (Matth. VII, 25)?
Veni ergo mecum, si vis, super petram, et noli mihi esse velle pro
petra.
9. Donatistae nec Moysi, nec Christo credunt vel resurgenti.
Donatistae in Christum injurii. Dicat ergo et novissimum illud
Ecclesia, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille
scripsit: quia corpus sum ejus, de quo scripsit. Et de Ecclesia
Moyses scripsit. Nam Moysi verba dixi, In semine tuo benedicentur
omnes gentes (Gen. XXII, 18). Moyses hoc in primo libro
scripsit. Si crederetis Moysi, crederetis et Christo. Quia Moysi
verba contemnitis, necesse est ut Christi verba contemnatis. Habent
ibi, inquit, Moysen et Prophetas, audiant illos. Non, pater
Abraham; sed si quis a mortuis venerit, ipsum audient. Et ille:
Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis
resurrexerit, credent (Luc. XVI, 29-31). Hoc de Judaeis
dictum est: ergo non dictum de haereticis?
A mortuis resurrexerat qui dicebat, Oportebat Christum pati, et
resurgere a mortuis tertia die. Hoc credo. Credo, inquit.
Credis? Quare non credis quod sequitur? Quia credis, Oportebat
Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die; hoc dictum est de
capite: crede et quod sequitur de Ecclesia, Praedicari in nomine
ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Quare
credis de capite, et non credis de corpore? Quid tibi fecit
Ecclesia, ut eam velis quodam modo decollare? Tollere vis Ecclesiae
caput, et capiti credere, corpus relinquere, quasi exanime corpus.
Sine causa capiti, quasi famulus devotus blandiris. Qui decollare
vult, et caput et corpus conatur occidere. Erubescunt negare
Christum, et non erubescunt negare verba Christi. Christum nec nos
vidimus oculis, nec vos. Judaei viderunt, et occiderunt. Nos non
vidimus, et credimus: verba ipsius nobiscum sunt. Comparate vos
Judaeis: illi contempserunt pendentem in ligno, vos comtemnitis
sedentem in coelo: illis suggerentibus stetit titulus Christi, vobis
stantibus deletur Baptismus Christi. Sed quid restat, fratres,
nisi oremus et pro superbis, oremus et pro elatis, qui se sic
extollunt? Dicamus pro illis Deo, Cognoscant quia tibi nomen
Dominus: et non homines, sed tu solus altissimus super omnem terram
(Psal. LXXXII, 19). Conversi ad Dominum, etc.
|
|