|
1. Miraculi significatio. Miraculum grande factum est,
dilectissimi, ut de quinque panibus et duobus piscibus saturarentur
quinque hominum millia, et residua fragmentorum implerent duodecim
cophinos. Grande miraculum: sed non multum mirabimur factum, si
attendamus facientem. Ille multiplicavit in manibus frangentium
quinque panes, qui in terra germinantia multiplicat semina, ut grana
pauca mittantur et horrea repleantur. Sed quia illud omni anno facit,
nemo miratur. Admirationem tollit non facti vilitas, sed assiduitas.
Dominus autem quando ista faciebat, non solum per verba, sed etiam
per ipsa miracula intelligentibus loquebatur. Quinque panes
significabant quinque libros Legis Moysi. Lex vetus hordeum est ad
evangelicum triticum. Magna in illis libris de Christo mysteria
continentur. Unde ait ipse: Si crederetis Moysi, crederetis et
mihi: de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Sed quomodo in
hordeo medulla sub palea latet; sic in velamento mysteriorum Legis
latet Christus. Ut panis mysteria illa exponuntur, et dilatantur;
sic et panes illi crescebant, quando frangebantur. Et hoc quod vobis
exposui, panem vobis fregi. Quinque millia hominum significant plebem
sub quinque libris Legis constitutam. Duodecim cophini sunt duodecim
Apostoli, qui et ipsi de fragmentis Legis impleti sunt. Duo pisces
sunt, aut duo praecepta dilectionis Dei et proximi, aut duo populi ex
circumcisione et praeputio, aut duae illae sacrae personae regis et
sacerdotis. Haec cum exponuntur, franguntur; cum intelliguntur,
manducantur.
2. Christus panis factus incarnatione. Mercator Christus.
Redemptor noster, quomodo. Convertamur ad eum qui ista fecit. Ipse
est panis, qui de coelo descendit (Joan. VI, 41): sed panis
qui reficit, et non deficit; panis qui sumi potest, consumi non
potest. Ipsum panem etiam manna significabat. Unde dictum est:
Panem coeli dedit illis, panem Angelorum manducavit homo (Psal.
LXXVII, 24 et 25). Quis est panis coeli, nisi Christus?
Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus
est homo. Si enim hoc non factus esset, carnem ipsius non haberemus:
si carnem ipsius non haberemus, panem altaris non manducaremus.
Festinemus ad haereditatem, quia magnum inde pignus accepimus.
Fratres mei, desideremus vitam Christi, quia tenemus pignus mortem
Christi. Quomodo nobis non dabit bona sua, qui passus est mala
nostra? In terris istis, in isto saeculo maligno quid abundat, nisi
nasci, laborare et mori? Discutite res humanas, convincite me, si
mentior: attendite omnes homines, utrum ad aliud sint in hoc saeculo,
quam nasci, laborare et mori. Haec sunt mercimonia regionis nostrae,
ista hic abundant. Ad tales merces Mercator ille descendit. Et
quoniam omnis mercator dat et accipit; dat quod habet, et accipit quod
non habet; quando aliquid comparat, dat pecuniam, et accipit quod
emit: etiam Christus in ista mercatura dedit et accepit. Sed quid
accepit? Quod hic abundat, nasci, laborare et mori. Et quid
dedit? Renasci, resurgere et in aeternum regnare. O bone
Mercator, eme nos. Quid dicam, eme nos, cum gratias agere
debeamus, quia emisti nos? Pretium nostrum erogas nobis, sanguinem
tuum bibimus; erogas ergo nobis pretium nostrum. Et Evangelium
legimus, instrumentum nostrum. Servi tui sumus, creatura tua sumus:
fecisti nos, redemisti nos. Emere potest quisque servum suum, creare
non potest: Dominus autem servos suos et creavit et redemit:
creavit, ut essent; redemit, ne semper captivi essent. Incidimus
enim in principem hujus saeculi, qui seduxit Adam et servum fecit, et
coepit nos tanquam vernaculos possidere. Sed venit Redemptor, et
victus est deceptor. Et quid fecit Redemptor noster captivatori
nostro? Ad pretium nostrum tetendit muscipulam crucem suam: posuit
ibi quasi escam sanguinem suum. Ille autem potuit sanguinem istum
fundere, non meruit bibere. Et in eo quod fudit sanguinem non
debitoris, jussus est reddere debitores; fudit sanguinem innocentis,
jussus est recedere a nocentibus. Ille quippe sanguinem suum ad hoc
fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo ille nos tenebat,
deletum est sanguine Redemptoris. Non enim tenebat nos nisi vinculis
peccatorum nostrorum. Istae erant catenae captivorum. Venit ille,
alligavit fortem vinculis passionis suae: intravit in domum ejus, id
est, in corda eorum ubi ipse habitabat, et vasa ejus arripuit
(Matth. XII, 29). Nos sumus vasa. Ista impleverat ille
amaritudine sua. Hanc amaritudinem etiam nostro Redemptori in felle
propinavit. Impleverat ergo nos ille tanquam vasa sua: Dominus autem
noster arripiens vasa ejus et sua faciens, fudit amaritudinem,
implevit dulcedine.
3. Amandus Christus. Ex eo quod Deus fecit, credibile fit quod
promisit. Amemus ergo eum, quia dulcis est. Gustate, et videte
quia suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Timendus est,
sed plus amandus est. Homo et Deus est: unus Christus homo et Deus
est; quomodo unus homo, anima et corpus: non autem Deus et homo duae
personae. In Christo duae sunt quidem substantiae, Deus et homo:
sed una persona, ut Trinitas maneat, non accedente homine quaternitas
fiat. Quomodo ergo fieri potest ut nostri non misereatur Deus,
propter quos homo factus est Deus? Multum est quod fecit: mirabilius
est quod fecit, quam quod promisit; et ex eo quod fecit, debemus
credere quod promisit. Hoc enim quod fecit, vix crederemus, nisi et
videremus. Ubi videmus? In populis credentibus, in multitudine ad
eum adducta. Quia impletum est, quod promissum est Abrahae: et ex
his quae videmus, credimus quae non videmus. Unus homo fuit
Abraham, et dictum est illi, In semine tuo benedicentur omnes gentes
(Gen. XII, 3). Si ad se attenderet, quando crederet? Unus
homo erat, et jam senex erat, et uxorem sterilem habebat, et aetate
jam ita progressam, ut concipere non posset, etiamsi sterilis non
fuisset. Non erat prorsus unde aliquid speraretur. Sed promittentem
attendebat, et credebat quod non videbat. Ecce ille quod credidit,
nos videmus. Ergo ex his quae videmus, debemus credere quae non
videmus. Genuit Isaac, non vidimus: et Isaac genuit Jacob, et
hoc non vidimus: et Jacob genuit duodecim filios, et ipsos non
vidimus: et duodecim filii ejus genuerunt populum Israel; magnum
populum videmus. Jam coepi ea dicere quae videmus. De populo Israel
nata est virgo Maria, et peperit Christum; et ecce in Christo
benedicuntur omnes gentes. Quid verius? quid certius? quid
apertius? Desiderate mecum futurum saeculum, qui congregati estis ex
Gentibus. In hoc saeculo implevit Deus promissum suum de semine
Abrahae. Quomodo ergo non dabit nobis aeterna promissa sua, quos
fecit esse semen Abrahae? Hoc enim dicit Apostolus: Si autem vos
Christi, Apostoli verba sunt, ergo Abrahae semen estis (Galat.
III, 29).
4. Quod praestitit Christus, mirabilius est quam quod promittit.
Magnum aliquid coepimus esse; nemo se contemnat: nihil fuimus; sed
aliquid sumus. Diximus Domino, Memento quia pulvis sumus (Psal.
CII, 14): sed ille de pulvere hominem fecit, et pulveri vitam
dedit, et in Christo Domino nostro jam ipsum pulverem ad coeli regna
perduxit. Quia hinc accepit carnem, hinc accepit terram, et terram
levavit in coelum, qui fecit terram et coelum. Si ergo duae res novae
adhuc non factae proponerentur nobis, et quaereretur a nobis, Quid
est mirabilius, ut qui Deus est fiat homo, aut qui homo est fiat homo
Dei? Quid est mirabilius, quid est difficilius? Quid nobis
promisit Christus? Quod nondum videmus: hoc est, ut simus homines
ipsius, et regnemus cum illo, et non moriamur in aeternum. Quasi hoc
difficile creditur, ut homo natus perveniat ad eam vitam, ubi nunquam
moriatur. Hoc est quod excusso corde credimus, excusso dico a mundi
pulvere, ne ipse pulvis claudat nobis oculos fidei. Hoc est quod
jubemur credere, quia cum mortui fuerimus, etiam cum corporibus
mortuis in vita erimus, ubi nunquam moriamur. Mirabile hoc est: sed
mirabilius est quod fecit Christus. Quid est enim incredibilius, ut
vivat semper homo, aut ut aliquando moriatur Deus? Accipere homines
vitam a Deo credibilius est? accipere Deum mortem ab hominibus, puto
quia incredibilius est. Et jam factum est: credamus et quod futurum
est. Si factum est quod est incredibilius, non nobis dabit quod est
credibilius? Potens est enim Deus Angelos homines facere, qui
semina terrena et horribilia homines fecit. Quid erimus? Angeli.
Quid fuimus! Pudet recordari: cogor considerare, et erubesco
dicere. Quid fuimus? Unde Deus homines fecit? Quid fuimus
antequam omnino essemus? Nihil eramus. Quando in ventribus matrum
eramus, quid eramus? Sufficit quod recolitis. Tollite animos ab eo
unde facti estis, et cogitate quod estis. Vivitis: sed vivunt et
herbae et arbores. Sentitis: sentiunt et pecora. Homines estis:
pecora transistis, superiores pecoribus estis; quia intelligitis
quanta praestitit nobis. Vivitis, sentitis, intelligitis, homines
estis. Isto autem beneficio quid comparari potest? Christiani
estis. Hoc enim si non acceperimus, quid nobis prodesset quia homines
essemus? Christiani ergo sumus, ad Christum pertinemus. Saeviat
mundus, non nos frangit; quia ad Christum pertinemus. Blandiatur
mundus, non nos seducit; ad Christum pertinemus.
5. Christianorum sub patrono Christo securitas. Magnum patronum
invenimus, fratres. Nostis quia tendunt se homines de patronis suis.
Minanti alicui, respondet cliens majoris: Salvo capite domini mei
illius, nihil mihi facis. Quanto fortius et certius nos dicimus:
Salvo capite nostro, nihil nobis facis? Quoniam patronus noster
caput est nostrum. Quicumque se tendunt de aliquo homine patrono,
clientes sunt ejus: nos patroni nostri membra sumus. Praestet nobis
in se, et nemo nos evellat ab eo. Quoniam quoscumque in hoc mundo
labores perpessi fuerimus, totum quod transit nihil est. Venient bona
quae non transibunt: per labores ad ea venitur. Sed cum perventum
fuerit, nemo inde nos avellit. Clauduntur portae Jerusalem,
accipiunt etiam vectes, ut dicatur illi civitati: Lauda,
Jerusalem: Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Quoniam confortavit
vectes portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. Qui posuit fines
tuos pacem (Psal. CXLVII, 12-14). Portis clausis
vectibus missis, nullus exit amicus, nullus intrat inimicus. Ibi
veram et certam habemus securitatem, si hic non dimiserimus veritatem.
|
|