|
1. Corporis et sanguinis Christi sacramentum. Audivimus veracem
Magistrum, divinum Redemptorem, humanum Salvatorem, commendantem
nobis pretium nostrum, sanguinem suum. Locutus est enim nobis de
corpore et sanguine suo: corpus dixit escam, sanguinem potum.
Sacramentum fidelium agnoscunt fideles. Audientes autem quid aliud
quam audiunt? Cum ergo commendans talem escam et talem potum diceret,
Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non
habebitis vitam in vobis (et hoc diceret de vita, quis alius quam ipsa
vita? Erit autem illi homini mors, non vita, qui mendacem putaverit
vitam); scandalizati sunt discipuli ejus, non quidem omnes, sed
plurimi, dicentes apud se ipsos, Durus est hic sermo, quis eum
potest audire? Cum autem hoc Dominus apud semetipsum cognovisset, et
murmura cogitationis audisset, cogitantibus, nec voce sonantibus
respondit, ut se auditos esse cognoscerent, et talia cogitare
desinerent. Quid ergo respondit? Hoc vos scandalizat? Si ergo
videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Quid sibi vult,
Hoc vos scandalizat? Putatis quia de hoc corpore meo quod videtis,
partes facturus sum, et membra mea concisurus, et vobis daturus?
Quid, si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
Certe qui integer ascendere potuit, consumi non potuit. Ergo et de
corpore ac sanguine suo dedit nobis salubrem refectionem, et tam magnam
breviter solvit de sua integritate quaestionem. Manducent ergo qui
manducant, et bibant qui bibunt; esuriant et sitiant: vitam
manducent, vitam bibant. Illud manducare, refici est: sed sic
reficeris, ut non deficiat unde reficeris. Illud bibere quid est,
nisi vivere? Manduca vitam, bibe vitam: habebis vitam, et integra
est vita. Tunc autem hoc erit, id est, vita unicuique erit corpus et
sanguis Christi; si quod in Sacramento visibiliter sumitur, in ipsa
veritate spiritualiter manducetur, spiritualiter bibatur. Audivimus
enim ipsum Dominum dicentem, Spiritus est qui vivificat, caro autem
non prodest quidquam. Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita
sunt. Sed sunt, inquit, quidam, qui non credunt. Ipsi dicebant,
Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Durus est, sed duris:
hoc est, incredibilis, sed incredulis.
2. Fides donum Dei. Gratiae violentia suavis. Sed ut doceret nos
etiam ipsum credere doni esse, non meriti: Sicut, inquit, dixi
vobis, nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo. Ubi
autem hoc Dominus dixerit, si superiora Evangelii recolamus,
inveniemus eum dixisse, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit
me, traxerit eum (Joan. VI, 44). Non dixit, Duxerit;
sed, traxerit. Ista violentia cordi fit, non carni. Quid ergo
miraris? Crede, et venis; ama, et traheris. Ne arbitreris istam
asperam molestamque violentiam: dulcis est, suavis est; ipsa suavitas
te trahit. Nonne ovis trahitur, cum esurienti herba monstratur? Et
puto quia non corpore impellitur, sed desiderio colligatur. Sic et tu
veni ad Christum: noli longa itinera meditari; ubi credis, ibi
venis. Ad illum enim qui ubique est, amando venitur, non navigando.
Sed quoniam etiam in tali itinere abundant fluctus et tempestates
diversarum tentationum; in crucifixum crede, ut fides tua lignum
possit ascendere. Non mergeris, sed ligno portaberis. Sic, sic in
hujus saeculi fluctibus navigabat ille, qui dicebat, Mihi autem absit
gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. (Galat.
VI, 14.)
3. Nec fides nec bona vita propriis viribus arroganda. Mirum est
autem quod praedicato Christo crucifixo, audiunt duo, unus
contemnit, alter ascendit. Qui contemnit, imputet sibi: qui
ascendit non arroget sibi. Audivit enim a veraci Magistro, Nemo
venit ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo. Gaudeat, quia datum
est: gratias agat danti corde humili, non arroganti; ne quod humilis
meruit, superbus amittat. Nam etiam qui jam in ipsa via justa
ambulant, si sibi eam tribuerint et viribus suis, pereunt de illa.
Ideo humilitatem nos docens sancta Scriptura per Apostolum dicit,
Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Et ne sibi
aliquid inde darent, quia dixit, operamini: continuo subjunxit,
Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona
voluntate (Philipp. II, 12, 13). Deus est qui operatur in
vobis: ideo cum timore et tremore, vallem facite, imbrem suscipite.
Depressa implentur, alta siccantur. Gratia pluvia est. Quid ergo
miraris, si Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam
(Jacob. IV, 6)? Ideo cum timore et tremore, id est, cum
humilitate. Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20).
Time, ut implearis: noli altum sapere, ne sicceris.
4. Gratia justificato, ut in via justa ambulet, necessaria. Sed
jam, inquis, ambulo viam istam : opus erat ut discerem, opus erat ut
per doctrinam Legis scirem quid agerem: habeo liberum voluntatis
arbitrium; quis me ab ista via separabit? Si legas diligenter,
invenies quemdam de sua quadam abundantia, quam tamen acceperat,
extollere se coepisse; Dominum autem misericordem, ut doceret
humilitatem, quod dederat abstulisse; illum vero subito inopem
remansisse, et misericordiam Dei recordatione confessum dixisse, Ego
dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Ego dixi in
abundantia mea. Sed ego dixi, homo dixi: Omnis homo mendax
(Psal. CXV, 11): Ego dixi. Ergo, Ego dixi in abundantia
mea: tanta erat abundantia, ut hoc dicere auderem: Non movebor in
aeternum. Quid deinde? Domine, in voluntate tua praestitisti decori
meo virtutem. Avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum
conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Ostendisti, inquit, mihi
quia illud quo abundabam, de tuo erat. Ostendisti mihi unde peterem,
cui tribuerem quod acceperam, cui gratias agere deberem, ad quem
currerem sitiens, unde implerer, et quo impletus essem ad quem
custodirem. Fortitudinem enim meam ad te custodiam (Psal.
LVIII, 10), quo te largitore implear, te servatore non
perdam. Fortitudinem meam ad te custodiam. Hoc ut ostenderes mihi,
avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Conturbatus,
quia siccatus; siccatus, quia exaltatus. Dic ergo siccus et aridus,
ut rursus implearis: Anima mea velut terra sine aqua tibi (Psal.
CXLII, 6). Dic, Anima mea velut terra sine aqua tibi. Tu
enim dixeras, non Dominus dixerat, Non movebor in aeternum. Tu
dixeras praesumens de te; sed non de tuo, et quasi putabas de tuo.
5. Ambulans in via justa, si id sibi tribuat, perit de via justa.
Quid ergo Dominus dicit? Servite Domino in timore, et exsultate ei
cum tremore. Sic et Apostolus, Cum timore et tremore vestram
ipsorum salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis.
Ergo, exsultate cum tremore. Ne quando irascatur Dominus. Video
quia clamando praevenitis. Quid enim dicturus sum scitis, clamando
praevenitis. Et hoc unde habetis, nisi quia docuit ad quem credendo
venistis? Hoc ergo dicit: audite quod nostis; non doceo, sed
commemoro praedicando: imo nec doceo, quia nostis; nec commemoro,
quia meministis; sed simul dicamus quod nobiscum tenetis. Hoc
Dominus dicit: Apprehendite disciplinam, et exsultate, sed cum
tremore, ut semper humiles teneatis quod accepistis, Ne quando
irascatur Dominus, utique superbis, sibi quod habent tribuentibus,
non illi a quo habent gratias agentibus. Ne quando irascatur
Dominus, et pereatis de via justa. Numquid dixit, Ne quando
irascatur Dominus, et non veniatis ad viam justam? Numquid, Ne
quando irascatur Dominus, et non vos perducat ad viam justam, aut non
vos admittat ad viam justam? Jam in illa ambulatis, nolite
superbire, ne etiam de illa pereatis. Et pereatis, inquit, de via
justa. Cum exarserit in brevi ira ejus super vos. Non in longum.
Ubi superbis, ibi quod acceperas perdis. His territus homo quasi
diceret, Quid ergo faciam? sequitur, Beati omnes qui confidunt in
eo (Psal. II, 11-13): non in se, sed in eo. Gratia salvi
facti sumus, non ex nobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8).
6. In Pelagianos. Remissio peccatorum in Baptismo. Languor post
Baptismum. Forte dicatis: Quid sibi vult quod hoc saepe dicit?
Iterum hoc, et tertium hoc: et prope nunquam loquitur, nisi quando
hoc dicit. Utinam non sine causa dicam. Sunt enim homines ingrati
gratiae, multum tribuentes inopi sauciaeque naturae. Verum est,
magnas arbitrii liberi vires homo, cum conderetur, accepit; sed
peccando amisit. In mortem lapsus est, infirmus factus est, a
latronibus semivivus in via relictus est: in jumentum suum levavit eum
transiens Samaritanus, quod interpretatur Custos; ad stabulum adhuc
perducitur. Quid extollitur? Adhuc curatur. Sed sufficit,
inquit, mihi quod in Baptismo accepi remissionem omnium peccatorum.
Numquid quia deleta est iniquitas, finita est infirmitas? Accepi,
inquit, remissionem omnium peccatorum. Prorsus verum est. Deleta
sunt cuncta peccata in sacramento Baptismatis, cuncta prorsus,
dicta, facta, cogitata, cuncta deleta sunt. Sed hoc est quod
infusum est in via, oleum et vinum. Retinetis, charissimi,
semivivus ille in via a latronibus sauciatus, quomodo sit consolatus,
accipiens oleum et vinum vulneribus suis (Luc. X, 30-35).
Jam utique errori ejus indultum fuit, et tamen sanatur languor in
stabulo. Stabulum si agnoscitis, Ecclesia est. Stabulum modo,
quia vivendo transimus: domus erit, unde nunquam migrabimus, cum ad
regnum coelorum sani pervenerimus. Interim in stabulo libenter
curemur, non adhuc languidi de sanitate gloriemur; ne nihil aliud
superbiendo faciamus, nisi ut nunquam curando sanemur.
7. Gratiae beneficia quatuor: remissio peccatorum, curatio
languoris, redemptio ab omni corruptione et
concupiscentia.---Benedic, anima mea, Dominum. Dic animae
tuae, dic: Adhuc in hac vita es, adhuc carnem fragilem portas,
adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15);
adhuc post integritatem remissionis accepisti remedium orationis; adhuc
utique dicis, donec sanentur languores tui, Dimitte nobis debita
nostra (Matth. VI, 12). Dic ergo animae tuae, humilis
vallis, non erectus collis; dic animae tuae, Benedic, anima mea,
Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Quas
retributiones? Dic, enumera, gratias age. Quas retributiones?
Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. Hoc factum est in
Baptismo. Quid fit modo? Qui sanat omnes languores tuos. Hoc fit
modo: agnosco. Sed quamdiu hic sum, corpus quod corrumpitur aggravat
animam. Dic ergo et quod sequitur, Qui redimit de corruptione vitam
tuam. Post redemptionem de corruptione quid restat? Quando
corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit
immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors
in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ibi recte, Ubi est,
mors, aculeus tuus? Quaeris locum ejus, et non invenis. Quid est
aculeus mortis? Quid est, Ubi est, mors, aculeus tuus? Ubi est
peccatum? Quaeris, et nusquam est. Aculeus enim mortis est peccatum
(I Cor. XV, 54-56). Apostoli, non mea verba sunt. Tunc
dicetur: Ubi est, mors, aculeus tuus? Nusquam erit peccatum, nec
quod te capiat, nec quod te impugnet, nec quod conscientiam titillet.
Tunc non dicetur: Debita nostra dimitte nobis. Sed quid dicetur?
Domine Deus noster, pacem da nobis: omnia enim reddidisti nobis
(Isai. XXVI, 12).
8. Gratiae postremum beneficium, corona justitiae. Denique post
redemptionem ab omni corruptione, quid restat nisi corona justitiae?
Ipsa certe restat, sed etiam in ipsa vel sub ipsa non sit caput
turgidum, ut recipiat coronam. Audi, attende Psalmum, quam nolit
corona illa turgidum caput. Cum dixisset, Qui redimit de corruptione
vitam tuam: Qui coronat te, inquit. Jam hic dicturus eras,
Coronat te, merita mea fatentur, virtus mea fecit hoc: debitum
redditur, non donatur. Audi potius Psalmum. Nam et hoc tu dicis:
Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Audi, Deus quid
dicat: Qui coronat te in miseratione et misericordia. De
misericordia te coronat, de miseratione te coronat. Non enim dignus
fuisti quem vocaret, et vocatum justificaret, justificatum
glorificaret. Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt.
Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est
gratia (Rom. XI, 5). Nam ei qui operatur, merces non
imputabitur secundum gratiam, sed secundum debitum (Id. IV,
4). Apostolus loquitur, Non secundum gratiam, sed secundum
debitum. Te autem coronat in miseratione et misericordia: et si tua
merita praecesserunt, dicit tibi Deus, Discute bene merita tua, et
videbis quia dona sunt mea.
9. Justitia Dei, quae Judaeis et Pelagianis ignota est. Gratia
in Veteri Testamento occulta, in Novo revelata. Haec est ergo
justitia Dei. Quomodo dicitur, Domini salus (Psal. III,
9), non qua salvus est Dominus, sed quam dat eis quos salvos
facit: sic et Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum,
justitia Dei dicitur, non qua justus est Dominus, sed qua justificat
eos quos ex impiis justos facit. Quidam vero, quomodo aliquando
Judaei, et Christianos se dici volunt, et adhuc ignorantes Dei
justitiam, suam volunt constituere, etiam temporibus nostris,
temporibus apertae gratiae, temporibus nunc revelatae prius occultae
gratiae, temporibus nunc in area manifestae gratiae, quae aliquando
latebat in vellere. Paucos intellexisse video, plures non
intellexisse, quos ego nequaquam tacendo fraudabo. Quidam de antiquis
justis Gedeon petivit a Domino signum, et dixit: Peto, Domine,
ut vellus hoc quod in area pono, compluatur, et area sicca sit.
Factum est: complutum est vellus, area tota sicca erat. Expressit
mane vellus in pelve; quoniam humilibus datur gratia: et in pelve
nostis quid fecerit Dominus discipulis suis. Item petivit alterum
signum: Volo, inquit, Domine, ut vellus siccum sit, area
compluta. Et hoc factum est (Judicum IV, 37-40). Repete
tempus veteris Testamenti, gratia occulta est in nube, tanquam imber
in vellere. Attende modo tempus Novi Testamenti, discute gentem
Judaeorum, quasi vellus siccum invenies: orbis vero totus tanquam
illa area plenus est gratia non occulta, sed manifesta. Unde multum
plangere cogimur fratres nostros, qui non contra occultam, sed contra
apertam gratiam manifestamque contendunt. Ignoscitur Judaeis.
Quid, Christiani? quare inimici gratiae Christi? Quare de vobis
praesumentes? quare ingrati? Quare enim Christus venit? Numquid
natura hic non erat? Natura non erat, quam multum laudando decipitis
? Numquid Lex hic non erat? Sed ait Apostolus: Si per Legem
justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21).
Quod ait Apostolus de lege, hoc nos istis dicimus de natura: Si per
naturam justitia, ergo Christus gratis mortuus est.
10. Concilia contra Pelagianos. Quod ergo dictum est de
Judaeis, hoc omnino in istis videmus. Zelum Dei habent.
Testimonium illis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum
scientiam. Quid est, non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei
justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt
subjecti (Rom. X, 2, 3). Fratres mei, compatimini mecum.
Ubi tales inveneritis, occultare nolite, non sit in vobis perversa
misericordia: prorsus ubi tales inveneritis, occultare nolite.
Redarguite contradicentes, et resistentes ad nos perducite. Jam enim
de hac causa duo concilia missa sunt ad Sedem Apostolicam: inde etiam
rescripta venerunt. Causa finita est: utinam aliquando finiatur
error! Ergo ut advertant monemus, ut instruantur docemus, ut
mutentur oremus. Conversi ad Dominum, etc.
|
|