|
1. Ad regenerationis gratiam invitantur Catechumeni. Sicut
audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominus Jesus
Christus exhortatus est promissione vitae aeternae ad manducandum
carnem suam et bibendum sanguinem suum. Qui audistis haec, nondum
omnes intellexistis. Qui enim baptizati et fideles estis, quid
dixerit, nostis. Qui autem inter vos adhuc Catechumeni, vel
Audientes vocantur, potuerunt esse cum legeretur audientes, numquid
et intelligentes? Ergo sermo noster ad utrosque dirigitur. Qui jam
manducant carnem Domini, et bibunt sanguinem ejus, cogitent quid
manducent, et quid bibant: ne, sicut dicit Apostolus, judicium sibi
manducent et bibant (I Cor. XI, 29). Qui autem nondum
manducant, et nondum bibunt, ad tales epulas invitati festinent. Per
istos dies magistri pascunt, Christus quotidie pascit, mensa ipsius
est illa in medio constituta. Quid causae est, o Audientes, ut
mensam videatis, et ad epulas non accedatis? Et forte modo cum
Evangelium legeretur, dixistis in cordibus vestris: Putamus quid est
quod dicit, Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est?
Quomodo manducatur caro Domini, et bibitur sanguis Domini? Putamus
quid dicit? Quis contra te clausit, ut hoc nescias? Velatum est:
sed si volueris, erit revelatum. Accede ad professionem, et solvisti
quaestionem. Quod enim dixit Dominus Jesus, jam fideles noverunt.
Tu autem Catechumenus diceris, diceris Audiens, et surdus es.
Aures enim corporis patentes habes, quia verba quae dicta sunt audis:
sed aures cordis adhuc clausas habes, quia quod dictum est non
intelligis. Disputo, non dissero. Ecce Pascha est, da nomen ad
Baptismum. Si non te excitat festivitas, ducat ipsa curiositas: ut
scias quid dictum sit, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem
meum, in me manet, et ego in illo. Ut scias mecum quid dictum sit,
pulsa, et aperietur tibi. Et ut tibi dico, Pulsa, et aperietur
tibi: ita et ego pulso, aperi mihi. Auribus personans, ad pectus
pulso.
2. Conjugati fideles, jam corpus Christi manducantes, de castitate
servanda admonentur. Sed si Catechumeni exhortandi sunt, fratres
mei, ut ad tantam gratiam regenerationis accedere non morentur: quanta
nobis cura esse debet in aedificandis fidelibus, ut prosit eis quod
accedunt; non sibi tales epulas in judicium manducent et bibant? Ut
autem non in judicium manducent et bibant, bene vivant. Estote
exhortatores non sermonibus, sed moribus vestris: ut illi qui non sunt
baptizati, sic festinent sequi vos, ut non pereant imitando vos. Qui
conjugati estis, fidem tori servate uxoribus vestris. Reddite quod
exigitis. Vir, a femina exigis castitatem, praebe illi exemplum,
non verbum. Tu es caput, qua is vide. Hac enim debes ire, qua illi
non sit periculosum sequi: imo tu ipse qua vis eam sequi, illuc debes
ambulare. Ab imbecilliore sexu exigis fortitudinem: carnis
concupiscentiam ambo habetis; qui fortior est, prior vincat. Et
tamen quod dolendum est, multi viri a feminis vincuntur. Servant
feminae castitatem, quam viri servare nolunt: et in eo quod non
servant, se viros videri volunt; quasi propterea sit fortior sexu, ut
eum facilius subjuget inimicus. Lucta est, praelium est, pugna est.
Vir fortior est femina, vir caput est feminae (Ephes. V, 23).
Femina pugnat, et vincit: tu hosti succumbis? Stat corpus, et
jacet caput? Qui autem uxores nondum habetis, et tamen ad mensam
Dominicam jam acceditis, et carnem Christi manducatis, et sanguinem
bibitis, si ducturi estis uxores, servate vos uxoribus vestris.
Quales eas vultis ad vos venire, tales vos debent et ipsae invenire.
Quis juvenis est, qui non castam velit ducere uxorem? Et si
accepturus est virginem, quis non intactam desideret? Intactam
quaeris, intactus esto. Puram quaeris, noli esse impurus. Non enim
illa potest, et tu non potes. Si fieri non posset, nec illa posset.
Quia vero illa potest, doceat te quia fieri potest. Et illam, ut
possit, Deus regit. Sed tu gloriosior eris, si feceris. Quare
gloriosior? Illam premit parentum custodia, refrenat infirmioris
sexus ipsa verecundia: postremo leges timet, quas tu non times. Ideo
ergo gloriosior eris, si feceris: quia tu si feceris, Deum times.
Habet illa multa quae timeat praeter Deum: tu solum Deum times.
Sed tu quem times, major est omnibus. Ipse timendus est in publico,
ipse in secreto. Procedis, videris; intras, videris: lucerna
ardet, videt te; lucerna exstincta est, videt te: in cubiculum
intras, videt te; in corde versaris, videt te. Ipsum time, illum
cui cura est ut videat te; et vel timendo castus esto. Aut si peccare
vis, quaere ubi te non videat, et fac quod vis.
3. Continentiae voto obstricti. Qui vero jam vovistis, corpus
arctius castigate, et concupiscentiae frenos nec ad ipsa quae permissa
sunt, patiamini relaxare; ut non solum a concubitu illicito
divertatis, sed etiam licitum contemnatis aspectum. Mementote in
quocumque sexu sitis, sive mares, sive feminae, Angelorum vitam
ducere vos in terra. Angeli enim non nubunt, neque uxores ducunt.
Hoc erimus, cum resurrexerimus (Matth. XXII, 30). Quanto
vos meliores, qui quod erunt homines post resurrectionem, hoc vos
incipitis esse ante mortem? Servate gradus vestros: servat enim vobis
Deus honores vestros. Comparata est resurrectio mortuorum stellis in
coelo constitutis. Stella enim ab stella differt in gloria, ut
Apostolus dicit; sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV,
41, 42). Aliter enim ibi lucebit virginitas, aliter ibi lucebit
castitas conjugalis, aliter ibi lucebit sancta viduitas. Diverse
lucebunt: sed omnes ibi erunt. Splendor dispar, coelum commune.
4. Gradus cuique suus servandus. Cogitantes ergo gradus vestros,
servantes et professiones vestras, accedite ad carnem Domini,
accedite ad sanguinem Domini. Qui se scit aliter esse, non accedat.
Compungimini magis sermone meo. Congratulantur enim qui sciunt
servare conjugibus, quod a conjugibus exigunt; qui sciunt servare omni
modo continentiam, si hanc Deo voverunt: qui vero audiunt me
dicentem, Quicumque non servatis castitatem, nolite accedere ad illum
panem, contristantur. Et ego nollem hoc dicere: sed quid facio?
Timebo hominem, ut taceam veritatem? Ergo si illi servi non timent
Dominum, etiam ego non timeam? quasi non sciam dictum esse, Serve
nequam et piger, tu dares, et ego exigerem (Matth. XXV, 26,
27). Ecce dedi, Domine Deus meus; ecce in conspectu tuo et
Angelorum tuorum et in conspectu ipsius plebis tuae erogavi pecuniam
tuam: timeo enim judicium tuum. Ego dedi, tu exige. Etsi non
dicam, facturus es. Ergo hoc potius dico; Ego dedi, tu converte,
tu parce. Fac pudicos qui fuerunt impudici, ut simul in tuo
conspectu, cum judicium venerit, gaudeamus, et qui erogavit et cui
erogatum est. Placet hoc? Placeat. Quicumque impudici estis,
corrigite vos, dum vivitis. Ego enim verbum Dei loqui possum,
impudicos autem in nequitia perseverantes, de judicio et damnatione
Dei liberare non possum.
|
|