|
1. Evangelicae lectionis expositio. Propositum est nobis, in
adjutorio Domini, de hoc recentissimo Evangelii capitulo disputare,
nec est parva quaestio, ne periclitetur veritas, et falsitas
glorietur. Sed neque veritas perire potest, neque falsitas superare.
Quid autem quaestionis habeat ista lectio, parumper accipite; et
facti intenti per propositam quaestionem, orate ut sufficiamus ad
solutionem. Dies festus erat Judaeorum scenopegia: hi dies sunt,
quantum videtur, quos hodieque observant, quando casas vocant. Est
enim illis ista solemnitas de fabricatione tabernaculorum; quoniam
tabernaculum SKENE dicitur, scenopegia est tabernaculi
fabricatio. Hi dies festi apud Judaeos agebantur: et appellabatur
unus dies festus, non quia uno die fiebat, sed quia continuata
festivitate peragebatur; sicut dies festus Paschae, sicut dies festus
azymorum, et tamen, sicut manifestum est, ille festus dies agitur per
aliquot dies. Erat ergo in Judaea ista solemnitas; Dominus Jesus
in Galilaea erat, ubi et nutritus est, ubi et consanguineos atque
cognatos habuit, quos Scriptura fratres appellat. Dixerunt ergo ei,
sicut lectum audivimus, fratres ejus: Transi hinc, et vade in
Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. Nemo enim
in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis,
manifesta te mundo. Deinde subjungit Evangelista: Neque enim
fratres ejus credebant in eum. Si ergo non in eum credebant,
invidiosa verba subjiciebant. Respondit eis Jesus: Tempus meum
nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum. Non potest
mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de
illo, quia opera ejus mala sunt. Vos ascendite in diem festum hunc.
Ego non ascendo ad diem festum istum, quia tempus meum nondum impletum
est. Deinde sequitur Evangelista: Haec cum dixisset, ipse mansit
in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse
ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi occulte. Huc usque
extenditur quaestio, caetera aperta sunt.
2. Christum in eo loco non esse mentitum. Quid ergo quaeritur?
quid movet? quid in periculo est? Ne Dominus, imo ut apertius
dicamus, ne ipsa Veritas credatur esse mentita. Si enim volumus
mentitum putari, mentiendi auctoritatem infirmus accipiet. Audivimus
dicere mentitum esse. Qui enim putant esse mentitum, hoc dicunt:
Dixit se non ascensurum ad diem festum, et ascendit. Primo ergo,
quantum in angusto tempore possumus, videamus utrum mentiatur, qui
dicit aliquid et non facit. Verbi enim causa, dixi amico, Cras te
videbo: occurrit major necessitas, quae retineret; non ideo falsum
dixi. Quando enim promisi, hoc sentiebam quod dicebam. Quando autem
aliud majus occurrit, quod impedivit fidem promissionis meae, non
mentiri volui, sed promissum implere non potui. Ecce, quantum
arbitror, non laboravi, ut persuaderem, sed tantummodo admonui
prudentiam vestram, non mentiri eum qui promittit aliquid et non
facit, si ut non faciat, aliud occurrerit, quod ejus impediat
promissionem, non quod convincat falsitatem.
3. Mentiri pejus est quam falli. Sed ait qui me audit: Numquid
hoc potes de Christo dicere, quia vel non potuit implere quae
volebat, vel futura nesciebat? Bene agis, bene suggeris, recte
commones: sed, o homo, partire mecum sollicitudinem. Quem non
audemus dicere minus valentem, audemus dicere mentientem? Ego
quidem, quantum existimo, quantum pro mea infirmitate judicare
possum, eligo ut homo in aliquo fallatur, quam ut in aliquo
mentiatur. Falli enim pertinet ad infirmitatem, mentiri ad
iniquitatem. Odisti, inquit, Domine, omnes qui operantur
iniquitatem. Et continuo: Perdes omnes qui loquuntur mendacium
(Psal. V, 7). Aut tantumdem valet iniquitas et mendacium; aut
plus est Perdes, quam Odisti. Neque enim qui odio habetur,
continuo perditione punitur. Verum sit illa quaestio, utrum aliquando
mentiri necesse sit: non enim modo discutio: latebrosa est, multos
sinus habet; non vacat omnes secare, et ad vivum pervenire. Ergo
ejus curatio in tempus aliud differatur; fortassis enim sine sermone
nostro divina opitulatione sanabitur. Sed quid distuli, quid volo
hodie tractare, intendite et distinguite. An aliquando mentiendum
sit, hanc dixi difficilem et latebrosissimam quaestionem, hanc
differo. Utrum autem Christus mentitus sit, utrum Veritas aliquid
falsum dixerit, hoc hodie suscepimus admoniti ex evangelica lectione.
4. Falli et mentiri quomodo differant. Quid autem intersit inter
falli et mentiri, breviter dico. Fallitur qui putat verum esse quod
dicit, et quia verum putat, ideo dicit. Hoc autem quod dicit qui
fallitur, si verum esset, non falleretur: si non solum verum esset,
sed etiam verum esse sciret, non mentiretur. Fallitur ergo, quia
falsum est, et verum putat; dicit autem nonnisi quia verum putat.
Error est in humana infirmitate, sed non est in conscientiae
sanitate. Quisquis autem falsum putat esse et pro vero asserit, ipse
mentitur. Videte, fratres mei, distinguite nutriti in Ecclesia,
eruditi in Scripturis dominicis, non rudes, non rustici, non
idiotae. Sunt enim inter vos docti et eruditi viri et quibuscumque
litteris non mediocriter instructi: et qui illas litteras quae
liberales vocantur, non didicistis, plus est quod in sermone Dei
nutriti estis. Si laboro in explicando quod sentio, adjuvate me et
attentione audiendi et prudentia cogitandi. Nec adjuvabitis, nisi
adjuvemini. Unde invicem pro nobis oremus, et commune adjutorium
pariter exspectemus. Fallitur, qui cum sit falsum, verum putat esse
quod dicit: mentitur autem, qui falsum esse aliquid putat, et pro
vero dicit, sive illud verum sit, sive falsum. Intuemini quid
addiderim. Sive illud verum sit, sive falsum, tamen qui falsum
putat, et verum asserit, mentitur: fallere affectat. Quid enim ei
prodest, quia verum est? Interim ipse hoc falsum putat, et dicit
tanquam verum sit. Verum est in se illud quod dicit, in se verum
est: apud illum falsum est, non hoc habet conscientia ejus quod
loquitur; aliud in se cogitat verum esse, aliud foras profert pro
veritate. Duplex cor est, non simplex: non quod ibi habet hoc
profert. Duplex cor olim reprobatum. Labia dolosa in corde et corde
locuti sunt mala (Psal. XI, 3). Sufficeret ut diceret, in
corde locuti sunt mala; ubi est labia dolosa? Quid est dolus? Cum
aliud agitur, aliud obtenditur. Labia dolosa non simplex cor; et
quia non simplex cor, ideo in corde et corde; ideo bis corde, quia
duplex cor.
5. Nec falli potest Christus, nec mentiri. Dominum ergo Jesum
Christum quid existimamus, quia mentitus est? Si minus est falli,
quam mentiri; quem dicere non audemus falli, dicere audemus mentiri?
Ille vero nec fallitur, nec mentitur: sed omnino, sicut scriptum est
(de illo quippe intelligitur, de illo debet intelligi), Nihil
falsum dicitur regi, et nihil falsum exiet de ore ejus. Si regem
quemlibet hominem dixit, regem Christum regi homini praeponamus. Si
autem, quod verius intelligitur, Christus est de quo dixit (ei
quippe falsum nihil dicitur, quia non fallitur; ex ejus ore nihil
falsi procedit, quia non mentitur); quaeramus quomodo capitulum
evangelicum intelligamus, et non voraginem mendacii quasi coelesti
auctoritate construamus. Est autem absurdius quaerere exponere
veritatem et locum praeparare mendacio. Quid me doces, rogo te, qui
capitulum hoc exponis mihi? quid me vis docere? Nescio utrum audeas
dicere, Falsitatem. Nam si ausus fueris hoc dicere, averto aures,
et obturo spinis, ut si coarctare tentaveris, etiam punctus abscedam
absque exposito Evangelio. Dic mihi quid me velis docere, et
solvisti quaestionem. Dic, oro te: ecce adsum; aures patent, cor
paratum est, doce. Sed quaero quid? Non eo per multa. Quid
docturus es? Quamcumque doctrinam in medio versaturus, quidquid
nervorum in disputatione adhibiturus, hoc solum dic, unum de duobus
interrogo: Veritatem me docturus es, an falsitatem? Quid putamus
cum responsurum, ne abscedat; ne hiantem et verba exprimere conantem
continuo deseram? quid promissurus est, nisi veritatem? Audio,
sto, exspecto, intentissime exspecto. Ecce ille qui promittebat se
docturum me veritatem, de Christo insinuat falsitatem. Quomodo
igitur veritatem docturus, Christum mendacem dicturus? Si Christus
mentitur, sperandum est mihi quod tu mihi verum dicturus es?
6. Ex ipsa Evangelii veritate Christus a mendacio vindicatus.
Vide aliud. Quid dicit? Mentitus est Christus. Ubi, rogo te?
Ubi dixit, Non ascendo ad diem festum, et ascendit. Ego quidem
perscrutari velim istum locum, ne forte non sit Christus mentitus.
Imo quia non dubito Christum non esse mentitum, locum istum aut
perscrutabor et intelligam, aut non intelligens differam. Christum
tamen mentitum esse non dicam. Fac me non intellexisse: discedam
nesciens. Melius est enim cum pietate nescire, quam cum insania
judicare. Tamen tentamus discutere, ne forte illo adjuvante qui
Veritas est, aliquid inveniamus, aliquid et inveniamur, et ipsum
aliquid non erit in veritate mendacium. Nam si quaerendo, mendacium
invenio; non aliquid, sed nihil invenio. Ergo quaeramus ubi dicis
Christum esse mentitum. Quia dixit, inquit, Non ascendo ad diem
festum, et ascendit. Unde scis eum dixisse? Quid, si ego dicam,
imo non ego, sed aliquis; absit enim ut hoc ego dicam: quid, si
dicat alius, Hoc Christus non dixit? unde convincis, unde
probaturus es? Codicem aperturus, lectionem inventurus, homini
demonstraturus, imo cum magna fiducia pectoris resistenti codicem
impacturus: Tene, attende, lege, Evangelium portas. Quid ergo,
rogo te, quid conturbas paululum ? Noli urgere, dic planius,
tranquillius. Ecce Evangelium porto, et quid hinc? Ille:
Evangelium loquitur Christum dixisse quod negas. Et ideo credes hoc
dixisse Christum, quia loquitur Evangelium? Ideo plane, inquit.
Ego multum miror, quomodo dicas mentiri Christum et non mentiri
Evangelium. Sed ne forte, cum dico Evangelium, codicem attendas,
membranam et atramentum cogitas Evangelium, quid dicat vide graecum
nomen: Evangelium est bonus nuntius, vel bona annuntiatio. Nuntius
ergo non mentitur, et qui eum misit, mentitur? Iste nuntius,
Evangelista scilicet, ut nomen etiam dicamus, iste Joannes qui hoc
scripsit, de Christo mentitus est, an verum dixit? Elige quod vis,
ego ad utrumque te audire paratus sum. Si mentitus est, non est unde
probes Christum illa dixisse. Si verum dixit, de fonte falsitatis
veritas non fluit. Quis est fons? Christus: rivulus sit Joannes.
Venit ad me rivulus, et dicis mihi, Bibe securus: et cum de ipso
fonte me terreas, cum in fonte esse falsitatem dicas, dicis mihi,
Bibe securus. Quid bibo? Quid dixit Joannes? Christum esse
mentitum? Unde venit Joannes? A Christo. Vera mihi dicturus est
qui ab illo venit, cum mentiebatur ille a quo venit? Legi plane in
Evangelio, Joannes super pectus Domini discumbebat (Joan.
XIII, 23): sed puto quia veritatem bibebat. Quid vidit super
pectus Domini discumbens? Quid bibit? quid, nisi quod ructuavit?
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in eo vita
est, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae
eam non comprehenderunt: tamen lucet, et si ego forte obscuritatis
aliquid habeo, nec comprehendere ad perfectum valeam, illa lucet.
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit ut
testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per ipsum. Non
erat ille lumen: quis? Joannes; quis? Joannes Baptista. De ipso
enim dicit Joannes evangelista, Non erat ille lumen: de quo dicit
Dominus, Erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35). Sed
lucerna et accendi et exstingui potest. Quid ergo? unde distinguis?
De quo loco quaeris ? Cui lucerna testimonium perhibebat, erat lumen
verum. Ubi addidit Joannes verum, ibi tu quaeris mendacium. Adhuc
audi ipsum Joannem evangelistam ructuantem quod biberat: Et vidimus,
inquit, gloriam ejus. Quid vidit? quam gloriam vidit? Gloriam
tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Id. I,
1-14). Vide igitur, vide ne forte debeamus disputationes
infirmas vel temerarias cohibere, et de veritate nihil falsi
praesumere, dare Domino quod debetur: fonti gloriam demus, ut securi
impleamur. Deus autem verax: omnis autem homo mendax (Rom.
III, 4). Quid est hoc? Deus plenus est: omnis homo inanis
est: si vult impleri, accedat ad plenum. Accedite ad eum, et
illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Porro si homo inanis est,
quia mendax est, et quaerit impleri, et cum festinatione atque
aviditate currit ad fontem, impleri vult, inanis est. Sed tu dicis,
Cave fontem, est ibi mendacium. Quid aliud dicis quam, Est ibi
venenum?
7. Solutio quaestionis. Jam, inquit, omnia dixisti, jam me
cohibuisti, jam castigasti. Dic mihi quomodo non sit mentitus, qui
dixit, Non ascendo, et ascendit? Dicam, si potero: parum tibi non
sit, quia etsi non te constitui in veritate, prohibui tamen a
temeritate. Dicam tamen, quod et tu jam, si meministi verba quae
commendavi, puto quia cognoscis. Ipsa verba solvunt quaestionem.
Multis diebus agebatur ille dies festus. Ad istum, utique hodiernum
diem, inquit, festum, istum utique hodiernum quando illi sperabant,
non ascendit; sed quando ipse disponebat. Denique attende quod
sequitur: Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ergo non
ascendit ad istum diem festum. Volebant enim fratres ejus, ut ipse
prior iret; ideo illi dixerant, Transi hinc in Judaeam. Non
dixerant, Transeamus, quasi comites ejus futuri; aut, Sequere nos
in Judaeam, tanquam priores ituri; sed tanquam praemissuri. Hoc
ille voluit, ut illi praecederent: hoc vitavit, commendans hominis
infirmitatem, occultans divinitatem; hoc vitavit, sicut cum in
Aegyptum fugit (Matth. II, 14). Non enim erat impotentiae:
sed et hoc veritatis, ut daret exemplum cavendi: ne quisquam servus
ejus diceret, Non fugio, quia turpe est; cum forte expediret ut
fugeret. Dicturus suis, Cum vos persecuti fuerint in hac civitate,
fugite in aliam (Id. X, 23); hoc ipse exemplum praebuit. Nam
quando voluit, prehensus est; quando voluit, natus est. Hoc ergo,
ne illi praevenirent, et eum venturum esse nuntiarent, et
praepararentur insidiae: Non ascendo, inquit, ad diem festum.
Dixit: Non ascendo, ut occultaretur: addidit istum, ne
mentiretur. Aliquid intulit, aliquid abstulit, aliquid distulit:
nihil tamen falsi dixit, quia nihil falsi de ejus ore procedit.
Denique posteaquam haec dixit, Ubi autem ascenderunt fratres ejus:
Evangelium loquitur; attende, lege quod mihi offerebas; vide si non
ipsa lectio solvit quaestionem, vide si aliunde sumpsi quod dicerem.
Hoc ergo Dominus exspectabat, ut priores illi ascenderent, ne
venturum praenuntiarent. Posteaquam ascenderunt fratres ejus,
ascendit etiam ipse tunc ad diem festum, non evidenter, sed quasi
occulte. Quid quasi occulte? Ibi facit quasi occulte. Quid quasi
occulte? Quia nec hoc erat occulte. Non enim vere latere conabatur,
qui in potestate habebat quando teneretur. Sed in illa, ut dixi,
occultatione exemplum praebebat cavendi insidias inimicorum infirmis
discipulis, qui potentiam non habebant, quando nollent ne
prehenderentur. Nam ille etiam palam ascendit postea, et docebat eos
in templo, et dicebant nonnulli: Ecce hic est, ecce docet. Certe
dicebant nostri principes, quia apprehendere eum volebant: ecce palam
loquitur, et nemo in eum manum mittit (Joan. VII, 25,
26).
8. Altera solutio. Jam vero si nos ipsos attendamus, si corpus
ejus cogitemus, quia et nos ipse est. Nam etsi nos ipse non essemus,
non esset verum, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis
(Matth. XXV, 40). Si nos ipse non essemus, non esset
verum, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)?
Ergo et nos ipse, quia nos membra ejus, quia nos corpus ejus, quia
ipse caput nostrum (Ephes. I, 22), quia totus Christus caput
et corpus. Forte ergo nos praevidebat, quia dies festos Judaeorum
non eramus acturi, et hoc est, Ego non ascendo ad diem festum istum.
Ecce nec Christus, nec Evangelista mentitus est: quorum duorum si
alterum necesse est eligere, daret mihi veniam Evangelista, nullo
modo veracem ipsi veritati praeponerem; missum ei a quo missus est,
non praeferrem. Sed Deo gratias, quantum arbitror, renudatum est
quod obscurum erat. Adjuvabit ad Deum pietas vestra. Ecce, sicut
potui, solvi quaestionem, et in Christo et in Evangelista. Tene
mecum, amice, veritatem, amplectere sine contentione charitatem.
|
|