|
1. Magister omnium Christus. Manere in verbo Dei. Novit
Charitas vestra, omnes nos unum Magistrum habere, et sub illo
condiscipulos esse. Nec ideo magistri vestri sumus, quia de loco
superiore loquimur vobis: sed magister est omnium qui habitat in
omnibus nobis. Ipse modo in Evangelio nobis omnibus loquebatur, et
dicebat nobis, quod etiam ego dico vobis: dicit autem ille de nobis,
et nobis et vobis, Si manseritis in verbo meo, non utique in meo,
qui modo loquor; sed in ejus, qui modo ex Evangelio loquebatur: Si
manseritis in verbo meo, inquit, vere discipuli mei estis. Ad
discipulum parum est accedere, sed manere. Non ergo ait, Si
audieritis verbum meum; aut, Si accesseritis ad verbum meum; aut,
Si laudaveritis verbum meum: sed videte quid dixerit, Si manseritis
in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et
veritas liberabit vos. Quid dicimus, fratres? manere in verbo Dei,
labor est, an non est? Si labor est, attende magnum praemium: si
labor non est, gratis accipis praemium. Maneamus ergo in eo qui manet
in nobis. Nos, si in illo non manserimus, cadimus: ille autem, si
in nobis non manserit, non ideo domum perdidit. Novit enim ille
manere in se, qui nunquam deserit se. Absit autem ab homine, ut
maneat in se, qui perdidit se. Ergo nos in illo manemus indigentia:
ipse in nobis manet misericordia.
2. Praemium manentis in verbo Christi. Liberari duobus modis
dicitur. Jam ergo si propositum est quid facere debeamus, quid
accepturi sumus videamus. Indixit enim opus, et promisit mercedem.
Quod est opus? Si manseritis in verbo meo. Breve opus; verbo
breve, magnum opere: Si manseritis. Quid est, Si manseritis? Si
in petra aedificaveritis. O quam magnum est hoc, fratres, super
petram aedificare, quam magnum est! Venerunt flumina, flaverunt
venti, descendit pluvia, et impegerunt in domum illam, et non
cecidit: fundata enim erat supra petram (Matth. VII, 24,
25). Quid est ergo in verbo Dei manere, nisi nullis tentationibus
cedere? Praemium quod est? Cognoscetis veritatem, et veritas
liberabit vos. Compatimini nobis, quia vocem meam sentitis obtusam:
adjuvate me tranquillitate. O praemium! Cognoscetis veritatem.
Forte aliquis diceret: Et quid mihi prodest, cognoscere veritatem?
Et veritas liberabit vos. Si non delectat veritas, delectet
libertas. In consuetudine latinae linguae liberari duobus modis
dicitur: et maxime in eo consuevimus audire hoc verbum, ut quicumque
liberatur, intelligatur periculum evadere, molestiis carere.
Liberari autem proprie dicitur liberum fieri: quomodo salvari, salvum
fieri; sanari, sanum fieri; sic liberari, liberum fieri. Ideo
dixi, Si non delectat veritas, delectet libertas. Hoc in graeca
lingua evidentius sonat, nec potest aliter intelligi. Et ut noveritis
quia aliter intelligi non potest; loquente Domino, responderunt
Judaei, Nos nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Veritas
liberabit vos? Id est, Veritas liberos vos faciet, quomodo dicis
nobis, qui nemini unquam servivimus? Quos vides, inquiunt, non
habere servitutis necessitatem, quomodo polliceris eis libertatem?
3. Servitus peccati. Audierunt quod debuerunt: sed non fecerunt
quod debuerunt. Quid audierunt? Quia dixi, Veritas liberabit vos;
attendistis vos quia non servitis homini, et dixistis, Nemini
servivimus unquam. Omnis, Judaeus et Graecus, dives et pauper,
honoratus et privatus, imperator et mendicus, Omnis qui facit
peccatum, servus est peccati. Omnis, inquit, qui facit peccatum,
servus est peccati. Si agnoscant homines servitutem, videbunt unde
accipiant libertatem. Ingenuus est aliquis captivatus a barbaris, ex
ingenuo factus est servus: audit homo miserator, considerat se habere
pecuniam, fit redemptor, pergit ad barbaros, dat pecuniam, redimit
hominem. Plane reddidit libertatem, si abstulit iniquitatem. Sed
quis abstulit iniquitatem? homo homini? Ille qui serviebat apud
barbaros, a redemptore suo redemptus est: et multum interest inter
redemptorem et redemptum; tamen sub domina iniquitate forte conservi
sunt. Interrogo redemptum: Habes peccatum? Habeo, inquit.
Interrogo redemptorem: Habes peccatum? Habeo, inquit. Ergo nec
tu te jactes redemptum, nec tu te extollas redemptorem: sed fugite
ambo ad verum liberatorem. Parum est quia qui sub peccato sunt, servi
dicti sunt; et mortui dicuntur. Quod timet homo ne faciat illi
captivitas, jam illi fecit iniquitas. Quid enim, quia videntur
vivere, numquid ideo erravit ille qui dixit, Dimitte mortuos sepelire
mortuos suos (Matth. VIII, 22)? Ergo mortui omnes sub
peccato, servi mortui, serviendo mortui, moriendo servi.
4. A peccati servitute et morte non liberat nisi Christus.
Similitudo carnis peccati in Christo. Quis ergo liberat a morte et a
servitute, nisi in mortuis liber? Quis est in mortuis liber, nisi
inter peccatores sine peccato? Ecce venit princeps mundi, ipse dicit
Redemptor noster, Liberator noster: Ecce venit princeps mundi, et
in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30). Tenet quos decepit,
quos seduxit, quibus peccatum mortemque persuasit; in me nihil
inveniet. Veni, Domine; veni, Redemptor, veni: agnoscat te
captivus, fugiat te captivator; tu esto mihi liberator. Ille me
perditum invenit, in quo diabolus nihil quod caro agit invenit.
Invenit in illo carnem princeps hujus saeculi, invenit: et qualem
carnem? Mortalem, quam possit tenere, quam possit crucifigere, quam
possit occidere. Erras, deceptor, non fallitur Redemptor: erras.
Vides in Domino carnem mortalem, non est caro peccati: similitudo
est carnis peccati. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem
carnis peccati. Vera caro, mortalis caro: sed non peccati caro.
Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de
peccato damnaret peccatum in carne. Misit enim Deus Filium suum in
similitudinem carnis peccati: in carnem, non tamen in carnem peccati;
sed in similitudinem carnis peccati. Propter quid? Ut de peccato,
quod certe nullum in se erat, damnaret peccatum in carne: ut justitia
Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed
secundum spiritum (Rom. VIII, 3, 4).
5. Peccata, sacrificia pro peccatis. Si ergo similitudo erat
carnis peccati, non caro peccati; quomodo, Ut de peccato damnaret
peccatum in carne? Solet et similitudo capere nomen ejus rei cujus est
similitudo. Homo dicitur verus: sed etiam si pictum in pariete
ostendas, et quaeras quid sit, respondetur, Homo. Peccatum ergo
appellata est caro habens similitudinem carnis peccati, ut esset
sacrificium pro peccato. Dicit idem apostolus alio loco: Eum qui non
noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21).
Eum qui non noverat peccatum: quem qui non noverat peccatum, nisi
eum, qui dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet?
Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit: eum ipsum
Christum nescientem peccatum, fecit pro nobis Deus peccatum. Quid
est hoc, fratres? Si diceretur, Fecit in illum peccatum, aut,
Fecit illum habere peccatum; intolerabile videretur: quomodo
toleramus quod dictum est, Fecit eum peccatum, ut ipse Christus sit
peccatum? Qui noverunt Scripturas Veteris Testamenti, recognoscunt
quod dico. Non enim semel dictum est, sed aliquoties, creberrime
peccata dicta sunt sacrificia pro peccatis. Offerebatur, verbi
gratia, pro peccato hircus, aries, quodlibet: ipsa victima quae
offerebatur pro peccato, peccatum nominabatur. Peccatum ergo
dicebatur sacrificium pro peccato : ita ut alicubi dicat Lex,
sacerdotes ponere debere manus suas super peccatum (Levit. IV,
29, sec. LXX). Ergo, Eum qui non noverat peccatum, fecit
pro nobis peccatum: id est, sacrificium pro peccato factus est.
Peccatum oblatum est, et deletum est peccatum. Fusus est sanguis
Redemptoris, et deleta est cautio debitoris. Ipse est sanguis qui
pro multis effusus est in remissionem peccatorum.
6. Conclusio. Quid est ergo quod insipienter exsultasti, meus
captivator, quia carnem mortalem habuit meus Liberator? Si habuit
peccatum, vide: si aliquid tuum in eo invenisti, tene. Verbum caro
factum est (Joan. I, 14). Verbum creator est, caro creatura
est. Quid ibi tuum, inimice? Et Verbum Deus est, et anima
hominis creatura est, et caro hominis creatura est, et caro mortalis
Dei creatura est. Peccatum quaere. Sed quid quaeras? Veritas
loquitur: Veniet princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet. Non
ergo non invenit carnem, sed nihil suum, id est, nullum peccatum.
Decepisti innocentes, fecisti nocentes. Occidisti innocentem;
peremisti quem non debebas, redde quod tenebas. Quid ergo ad horam
exsultasti, quia invenisti in Christo carnem mortalem? Muscipula tua
erat: unde laetatus es, inde captus es. Ubi te exsultasti aliquid
invenisse, inde nunc doles quod possederas perdidisse. Ergo,
fratres, qui credimus in Christum, maneamus in verbo ejus. Si enim
manserimus in verbo ejus, vere discipuli ejus sumus. Non enim soli
illi duodecim, sed omnes qui manemus in verbo ejus, vere discipuli
ejus sumus. Et cognoscemus veritatem, et veritas liberabit nos: id
est, Christus Filius Dei, qui dixit, Ego sum veritas (Joan.
XIV, 6). Liberos nos faciet; hoc est, liberabit nos, non a
barbaris, sed a diabolo; non a corporis captivitate, sed ab animae
iniquitate. Solus est qui sic liberat. Nemo se liberum dicat, ne
servus remaneat. Non remanebit in servitute anima nostra, quia
quotidie dimittuntur debita nostra.
|
|