|
1. Caecitas omnium hominum a nativitate. Dominus Jesus, sicut
audivimus cum sanctum Evangelium legeretur, aperuit oculos homini qui
caecus erat natus. Fratres, si attendamus haereditariam poenam
nostram, totus mundus caecus est. Ideo venit Christus illuminator,
quia diabolus fuerat excaecator. Omnes caecos nasci fecit, qui primum
hominem decepit. Currant ad illuminatorem, currant, credant,
accipiant lutum de saliva factum. Saliva quasi Verbum est, terra
caro est. Lavent faciem in piscina Siloae. Pertinuit autem ad
Evangelistam exponere nobis quid significet Siloa, et ait, Quod
interpretatur missus. Quis est ipse missus, nisi qui dixit in ipsa
lectione, Ego, inquit, veni, ut faciam opera ejus qui me misit?
Ecce Siloa; lavate faciem, baptizamini, ut illuminemini, et
videatis qui ante non videbatis.
2. Locus ab Arianis calumniose usurpatus. Ecce primum ad hoc quod
dictum est, oculos aperite: Ego, inquit, veni ut faciam opera ejus
qui me misit. Jam hic existit Arianus, et dicit: Ecce videtis quia
Christus non fecit opera sua, sed Patris qui eum misit. Nunquam hoc
diceret, si videret, hoc est, si in ipso qui missus est, tanquam in
Siloa, faciem lavaret. Quid ergo dicis? Ecce, inquit, ipse
dixit. Quid dixit? Veni, ut faciam opera ejus qui me misit. Non
ergo sua? Non. Et quid est quod ait ipse Siloa, ipse missus, ipse
Filius, ipse Unicus quem tu quereris esse degenerem? Quid est quod
ait, Omnia quae habet Pater, mea sunt (Id. XVI, 15)? Tu
dicis quia opera aliena faciebat; quia dixit, Faciam opera ejus qui
me misit. Ego dico quia Pater res alienas habebat; secundum cor tuum
loquor. Unde mihi vis praescribere quia dixit Christus, Veni, ut
faciam opera ejus, quasi non mea, sed ejus qui misit me?
3. Opera Patris et Filii eadem. Interrogo te, Domine Christe,
solve quaestionem, fini contentionem. Omnia, inquit, quae habet
Pater, mea sunt. Ergo Patris non sunt, si tua sunt? Non enim
ait, Omnia quae habet Pater, dedit mihi: quamvis si et hoc
dixisset, aequalitatem ostendisset. Sed molestum est quod dixit,
Omnia quae habet Pater, mea sunt. Si intelligas, Omnia quae habet
Pater, Filii sunt; omnia quae habet Filius, Patris sunt. Audi
illum alio loco: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. (Joan.
XVII, 10.) Finita est quaestio, de his quae habet Pater et
Filius: concordes habent, tu noli litigare. Opera Patris quae
dicit opera sua; quia et tua mea sunt : quia illius Patris dicit
opera, cui dixit, Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. Ergo opera
mea tua sunt, et opera tua mea sunt. Quaecumque enim Pater facit:
ipse dixit, Dominus dixit, Unigenitus dixit, Filius dixit,
Veritas dixit. Quid dixit? Quaecumque Pater facit, haec et
Filius facit similiter (Id. V, 19). Magna expressio, magna
veritas, magna aequalitas. Omnia quae Pater facit, haec facit et
Filius. Sufficeret, Omnia quae Pater facit, haec facit et
Filius. Non sufficit; addo, similiter. Quare addo, similiter?
Quia solent dicere non intelligentes, et nondum apertis oculis
ambulantes, solent dicere: Pater fecit jubendo, Filius obsequendo;
ergo dissimiliter. Si autem similiter, quomodo ille, sic ille: sic
quae ille, haec iste.
4. Filius Dei consubstantialis et coaeternus Patri. Sed jubet
Pater, inquit, ut faciat Filius. Carnaliter quidem sapis, sed
sine praejudicio veritatis, cedo tibi. Ecce Pater jubet, Filius
obsequitur: numquid ideo non est ejus naturae Filius, quia ille
jubet, ille obsequitur? Da mihi duos homines, patrem et filium:
homines sunt duo; qui jubet, homo est; qui obsequitur, homo est:
qui jubet et qui obsequitur, unam habent eamdemque naturam. Numquid
ille qui jubet, non de natura sua genuit filium? Numquid ille qui
obsequitur, obsequendo naturam perdidit? Accipe ergo interim,
quomodo accipis duos homines, Patrem jubentem, Filium obsequentem,
tamen Deum et Deum. Sed simul isti duo sunt homines, simul ille
unus Deus: hoc est divinum miraculum. Interim si vis ut tecum
agnoscam obsequium, prius mecum agnosce naturam. Hoc genuit Pater,
quod ipse est. Si aliud genuit Pater, quam quod est ipse, non verum
genuit Filium: Pater dicit ad Filium Ex utero ante luciferum genui
te (Psal. CIX, 3). Quid est, ante luciferum? Per luciferum
significantur tempora. Ergo ante tempora, ante omne quod ante
dicitur; ante omne quod non est, vel ante omne quod est. Non enim
ait Evangelium, In principio fecit Deus Verbum; quomodo dixit,
In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1): aut,
In principio natum est Verbum; aut, In principio Deus genuit
Verbum, Sed quid ait? Erat, erat, erat. Audis Erat, crede.
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum (Joan. I, 1). Toties audis, Erat; noli quaerere
tempus, quia semper erat. Ille ergo qui semper erat, et cum Filio
semper erat, quia potens est Deus sine tempore generare; ille dixit
ad Filium, Ex utero ante luciferum genui te. Quid est, Ex utero?
Deus habuit uterum? Putabimus Deum per membra corporalia esse
dispositum? Absit. Et quare dixit, Ex utero, nisi ut
intelligeretur de sua substantia genuisse? Ergo ex utero hoc
processit, quod erat ipse qui genuit. Nam si aliud erat qui genuit,
aliud autem ex utero processit; monstrum est, non Filius.
5. Ut Filius opera Patris, sic Pater opera Filii facit. Ergo
faciat Filius opera ejus qui misit eum, faciat et Pater opera
Filii. Certe voluit Pater, efficit Filius. Ecce ostendo quia
vult Filius, et facit Pater. Ubi ostendis, inquis? Modo
ostendo. Pater, volo. Jam ego si calumniari vellem, ecce Filius
jubet, et Pater facit. Quid vis? Ut ubi ego sum, et illi sint
mecum (Joan. XVII, 24). Evasimus, illic erimus ubi est
ille: illic erimus, evasimus. Quis delet Omnipotentis Volo ?
Audis voluntatem potestatis, audi et potestatem voluntatis. Sicut
Pater, inquit, suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos
vult, vivificat (Id. V, 21). Quos vult. Ne dicas, Illos
vivificat Filius, quos jubet Pater ut vivificet. Quos vult
vivificat. Ergo quos vult Pater, et quos vult ipse; quia ubi est
una potestas, una voluntas est. Habeamus ergo in corde non caeco,
Patris et Filii unam eamdemque naturam: quia verus est Pater, verus
est Filius. Quod est, hoc genuit; quia genitus non degeneravit.
6. Peccatorum etiam orationes exaudiri. Nescio quid potest movere
in verbis illius qui caecus erat, et forte multos non bene
intelligentes facit desperare. Ait enim inter caetera sua verba, idem
cui oculi aperti sunt: Scimus quia peccatores Deus non exaudit.
Quid facimus, si peccatores Deus non exaudit? Audemus rogare
Deum, si peccatores non exaudit? Date mihi qui roget, ecce est qui
exaudiat. Date qui roget, discutite genus humanum ab imperfectis ad
perfectos. Ascende a verno ad aestatem: hoc enim cantavimus,
Aestatem et vernum tu fecisti (Psal. LXXIII, 17). Id
est, jam spirituales et adhuc carnales tu fecisti; quia et ipse
Filius dicit, Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum quod
est in corpore meo, viderunt oculi tui. Et quid deinde? Habent spem
qui imperfecti sunt? Habent plane. Audi quod sequitur: Et in libro
tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). Sed forte,
fratres, spirituales rogant et exaudiuntur, quia non sunt peccatores.
Quid faciunt carnales? quid faciunt? Peribunt? Deum non rogabunt?
Absit. Da mihi illum Publicanum. Veni, Publicane, sta in
medio, ostende tuam spem, ne infirmi perdant spem. Ecce enim
ascendit Publicanus cum Pharisaeo orare, et dejecta facie in terram
dicebat, longe stans, tundens pectus: Domine, propitius esto mihi
peccatori. Et descendit justificatus magis, quam ille Pharisaeus
(Luc. XVIII, 10-14). Qui dixit, Propitius esto mihi
peccatori: verum dixit, an falsum? Si verum dixit, peccator erat;
et exauditus est, et justificatus est. Quid est ergo quod dixisti
tu, cui Dominus oculos aperuit, Scimus quia peccatores Deus non
exaudit? Ecce peccatores Deus exaudit. Sed lava interiorem faciem
tuam, fiat in corde, quod factum est in facie tua; et videbis quia
peccatores Deus exaudit. Fefellit te imaginatio cordis tui. Adhuc
est quod tibi faciat. Certe projectus est iste de synagoga: audivit,
venit ad eum, et dixit ei, Tu credis in Filium Dei? Et ille:
Quis est, Domine, ut credam in eum? Videbat, et non videbat:
videbat oculis, sed adhuc corde non videbat. Ait illi Dominus: Et
vides eum, hoc est, oculis: et qui loquitur tecum, ipse est. Tunc
prostratus adoravit eum. Tunc lavit faciem cordis.
7. Nullus hic sine peccato. Incumbite ergo orationibus,
peccatores; confitemini peccata vestra, orate ut deleantur, orate ut
minuantur, orate ut vobis proficientibus ipsa deficiant: tamen nolite
desperare, et peccatores orate. Quis enim non peccavit? A
sacerdotibus incipe. Sacerdotibus dixit, Prius offerte sacrificia
pro peccatis vestris, et sic pro populo (Levit. XVI, 6;
Hebr. VII, 27). Sacrificia convincebant sacerdotes: ut si
quis se justum et sine peccato diceret, responderetur ei, Non attendo
quod loqueris, sed quid offeras; victima tua convincit te. Quare
offers pro peccatis tuis, si nulla habes peccata? An in sacrificio
mentiris Deo? Sed forte sacerdotes veteris populi peccatores erant,
novi populi non sunt peccatores. Certe, fratres, quia Deus voluit,
sacerdos ipsius sum, peccator sum, vobiscum pectus tundo, vobiscum
veniam rogo, vobiscum Deum propitium spero. Sed forte Apostoli
sancti, primi, summi arietes gregis, pastoris membra pastores, forte
ipsi non habebant peccatum. Vere habebant et ipsi, habebant: non
irascuntur, quia confitentur. Ego non auderem. Primum ipsum
Dominum audi dicentem Apostolis, Sic orate. Quomodo illi
sacerdotes sacrificiis convincebantur, sic isti oratione. Sic orate.
Et inter caetera quae jussit orare, et hoc posuit: Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth.
VI, 9, 12). Quid dicunt Apostoli? Quotidie sibi debita
petunt dimitti. Debitores intrant, absoluti exeunt, et ad orationem
debitores redeunt. Ista vita non est sine peccato, ut quoties
oratur, toties peccata dimittantur.
8. Apostoli etiam post Christi resurrectionem peccato obnoxii. Sed
quid dicam? Illi forte quando didicerunt orationem, adhuc infirmi
erant. Forte dicet hoc aliquis: Quando illos docuit orationem
Dominus Jesus, adhuc parvuli erant, infirmi erant, carnales erant;
nondum erant spirituales, qui non habent peccatum. Quid ergo,
fratres, facti spirituales orare cessarunt? Debuit ergo Christus
dicere, Modo talia orate, et dare spiritualibus alteram orationem.
Una est, ipsa est, ipse est qui dedit: ipsam ergo orate in
Ecclesia. Sed tollamus controversiam: quando dicis spirituales esse
sanctos Apostolos, quo usque pateretur Dominus carnales erant; hoc
es dicturus. Denique quod verum est, illo pendente trepidaverunt, et
tunc desperaverunt Apostoli, quando credidit latro. Petrus ausus est
sequi, quando Dominus ad passionem ductus est, ausus est sequi, qui
ad domum pervenit, et in atrio fatigatus est, ad ignem stabat, et
friguit: ad ignem stetit, timore frigido congelavit. Interrogatus ab
ancilla, negavit Christum semel: interrogatus iterum, negavit:
interrogatus tertio, negavit (Matth. XXVI, 69-74). Deo
gratias, quia cessavit interrogatio: si non cessaret interrogatio,
diu repeteretur negatio. Ergo posteaquam surrexit, tunc eos
confirmavit, tunc facti sunt spirituales. Jam ergo non habebant
peccatum? Spirituales Apostoli scribebant spirituales Epistolas,
Ecclesiis mittebant: non habebant peccatum, hoc dicis. Non tibi
credo, ipsos interrogo. Dicite, sancti Apostoli, posteaquam
surrexit Dominus, et confirmavit vos Spiritu sancto misso de coelo,
cessastis habere peccatum? Dicite nobis, obsecro. Audiamus, ne
desperent peccatores, ne desinant rogare Deum, quia non sunt sine
peccato. Dicite nobis. Ait unus ipsorum. Et quis? Quem Dominus
amplius diligebat, et qui super pectus Domini discumbebat (Joan.
XIII, 23), et regni coelorum quod ructuaret secretum bibebat.
Ipse eum interrogo: Habetis peccatum, an non? Respondet, et
dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus,
et veritas in nobis non est. Joannes autem ille est, qui dixit: In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum (Id. I, 1). Videte quanta transcenderat, ut perveniret
ad Verbum. Talis ac tantus, qui volavit sicut aquila super nubes,
qui mentis serenitate cernebat, In principio erat Verbum: ipse
dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus,
et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata
nostra, fidelis et justus est, ut dimittat nobis peccata nostra, et
mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Ergo
orate.
|
|