|
1. Caeci nati illuminatio. Audivimus lectionem sancti Evangelii,
quam solemus: sed bonum est commoneri; bonum est ab oblivionis veterno
memoriam renovare. Denique vetustissima lectio, quasi nova, nos
delectavit. Caecum a nativitate illuminavit Christus: quid
miramini? Salvator est Christus: hoc reddidit beneficio, quod minus
fecerat in utero. Quando autem ei oculos minus faciebat, non utique
errabat; sed ad miraculum differebat. Dicitis forte: Unde scis?
Ab ipso audivi: modo illud dixit; simul audivimus. Quando enim
interrogaverunt eum discipuli ejus, et dixerunt, Domine, quis
peccavit, iste aut parentes ejus, quoniam caecus natus est? quid
respondit, mecum audistis: Neque hic peccavit, neque parentes ejus;
sed ut ostendantur opera Dei in ipso. Ecce quare differebat, quando
minus oculus faciebat. Non fecit, quod faceret; non fecit, quod
facturum se esse sciebat, quando oportebat. Nec arbitremini,
fratres, parentes ejus nullum habuisse peccatum, aut ipsum non,
quando natus est, contraxisse originale peccatum, propter quod
peccatum remittendum parvuli baptizantur in remissionem peccatorum.
Sed caecitas illa non fuit propter peccatum parentum, non fuit propter
peccatum ipsius; sed ut manifestarentur opera Dei in ipso. Omnes
enim, quando nati sumus, peccatum originale traximus; et tamen non
caeci nati sumus. Interroga diligenter: et caeci nati sumus. Quis
enim non caecus natus est? sed in corde. Dominus autem Jesus, quia
utrumque creaverat utrumque curavit.
2. Caeci error, putantis peccatores non exaudiri. Vidistis caecum
istum oculis fidei, vidistis etiam ex caeco videntem: sed audistis
errantem. In quo errabat caecus iste, dico: primum quia Christum
prophetam putabat, Dei Filium nesciebat. Deinde audivimus unam
responsionem ipsius prorsus falsam: ait enim, Scimus quia peccatores
Deus non exaudit. Si peccatores Deus non exaudit, quam spem
habemus? Si peccatores Deus non exaudit, utquid oramus, et
testimonium peccati nostri tunsione pectoris dicimus? Ubi est certe
ille Publicanus, qui cum Pharisaeo ascendit in templum, et illo
Pharisaeo jactante, ventilante merita sua, ille stans longe, et
oculis fixis in terra, et tundens pectus suum, confitebatur peccata
sua? Et descendit iste, qui confitebatur peccata sua, justificatus
de templo, magis quam ille Pharisaeus (Luc. XVIII,
10-14). Certe peccatores Deus exaudit. Sed ille qui ista
dixit, nondum laverat faciem cordis de Siloa. In oculis ejus
praecesserat sacramentum: sed in corde nondum erat effectum gratiae
beneficium. Quando lavit faciem cordis sui caecus iste? Quando eum
Dominus foras missum a Judaeis, intromisit ad se. Invenit enim
eum, et dixit ei, sicut audivimus: Tu credis in Filium Dei? Et
ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Certe jam videbat
oculis: jam corde? Nondum. Exspectate: modo videbit. Respondit
ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. Numquid dubitavit? Continuo
faciem lavit. Loquebatur enim cum illo Siloa, quod interpretatur
missus. Quis est missus, nisi Christus? Qui saepe testatus est
dicens, Voluntatem facio Patris mei, qui me misit (Joan. IV,
34; V, 30, et VI, 38). Ergo ipse erat Siloa. Accessit
corde caecus, audivit, credidit, adoravit: faciem lavit, vidit.
3. Judaeorum caecitas, calumniantium solvi sabbatum a Christo.
Illi autem qui eum foras miserunt, caeci remanserunt, quandoquidem
Domino calumniabantur, quia sabbatum erat, quando lutum fecit de
sputo, et inunxit oculos caeci. Quando enim Dominus verbo curabat,
aperte calumniabantur Judaei. Non enim sabbato operabatur aliquid,
quando dicebat, et fiebat. Aperta calumnia erat: jubenti
calumniabantur, loquenti calumniabantur; quasi ipsi per sabbatum non
loquerentur. Possum dicere quia non solum per sabbatum, sed nullo die
loquuntur, quoniam a veri Dei laudibus recesserunt. Tamen ut dixi,
fratres, aperta calumnia erat. Dicebat Dominus homini, Extende
manum tuam: fiebat sanus, et calumniabantur quia per sabbatum curabat
(Matth. XII, 10-14). Quid fecit? quid operatus est?
quod onus tulit? Sed modo spuere in terram, lutum facere, et homini
oculos inungere, operari est. Nemo dubitet, operari erat. Dominus
sabbatum solvebat: sed non ideo reus. Quid est quod dixi, Sabbatum
solvebat? Lux ipse venerat, umbras removebat. Sabbatum enim a
Domino Deo praeceptum est, ab ipso Christo praeceptum, qui cum
Patre erat, quando Lex illa dabatur: ab ipso praeceptum est, sed in
umbra futuri. Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in
parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra
futurorum (Coloss. II, 16, 17). Venerat quem venturum ista
nuntiabant. Quid delectant umbrae? Judaei, aperite oculos: sol
praesens est. Nos scimus. Quid scitis, o corde caeci? quid
scitis? Quia non est iste homo a Deo, qui sic solvit sabbatum.
Sabbatum, miseri, sabbatum ipsum Christus praedicavit, quem dicitis
non esse a Deo. Sabbatum carnaliter observatis, salivam Christi non
habetis. Attendite in terra sabbati etiam salivam Christi, et
intelligetis per sabbatum prophetatum Christum. Sed vos quia salivam
Christi in terra super oculos vestros non habetis, ideo ad Siloam non
venistis, et faciem non lavistis, et caeci remansistis; bono caeci
ejus, imo jam non caeci nec carne, nec corde. Accepit in sputo
lutum, inuncti sunt ejus oculi, accessit ad Siloam, lavit faciem,
in Christum credidit, vidit, non remansit in illo judicio valde
terribili: Ego in judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident,
videant; et qui vident, caeci fiant.
4. Caecitas Judaeorum quomodo Christi adventu aucta est. Magnus
terror! Ut qui non vident, videant: bene. Salvatoris officium
est, professio medicinae est, Ut qui non vident, videant. Quid
est, Domine, quod addidisti, Ut qui vident, caeci fiant? Si
intelligamus, verissimum et rectissimum est. Quid est tamen, qui
vident? Judaei sunt. Ergo vident? Secundum verba sua vident:
secundum veritatem non vident. Quid est ergo, vident? Videre se
putant, videre se credunt. Videre enim se credebant, quando contra
Christum Legem defendebant. Nos scimus: ergo vident. Quid est,
Nos scimus, nisi, nos videmus? Quid est, quia homo iste non est a
Deo, quia sic solvit sabbatum? Videntes sunt: quod Lex dicebat,
legebant. Praeceptum est enim ut lapidaretur qui solveret sabbatum
(Num. XV, 36). Ideo istum dicebant non esse a Deo: sed
videntes caeci erant, quia in judicium venit in mundum ille judex
futurus vivorum et mortuorum. Quare venit? Ut qui non vident,
videant: qui se non videre confitentur, illuminentur. Et qui
vident, caeci fiant: id est, qui caecitatem suam non confitentur,
gravius obdurentur. Denique impletum est, Qui vident, caeci fiant:
Legis defensores, Legis tractatores, Legis doctores, Legis
intellectores auctorem Legis crucifixerunt. O caecitas! ipsa est
quae ex parte Israel facta est. Ut crucifigeretur Christus, et
plenitudo Gentium intraret, caecitas ex parte Israel facta est.
Quid est, Ut qui non vident, videant? Ut plenitudo Gentium
intraret, caecitas ex parte Israel facta est (Rom. XI, 25).
Totus orbis caecus jacebat: sed venit ille, ut qui non vident,
videant; et qui vident, caeci fiant. Ignoratus est a Judaeis,
crucifixus est a Judaeis: de sanguine suo collyrium fecit caecis.
Duriores facti, caeci facti qui se jactabant videre lucem,
crucifixerunt lucem. Quanta caecitas! Lucem occiderunt: sed
crucifixa lux caecos illuminavit.
5. Pauli de Legis impotentia et de Judaeorum caecitate
testimonium. Audi videntem, qui caecus erat. Ecce in quam crucem
male offenderunt, qui caecitatem suam medico confiteri noluerunt.
Remanserat illis Lex. Quid facit Lex sine gratia? O miseri! quid
fecit Lex sine gratia. Quid facit terra sine Christi saliva? Quid
facit Lex sine gratia, nisi magis reos? Quare? Quia Legis
auditores et non factores, ac per hoc peccatores, praevaricatores.
Mortuus est puer hospitae hominis Dei, et missus est baculus per
servum, et positus est super faciem ipsius, et non revixit. Quid
facit Lex sine gratia? Apostolus jam videns, jam ex caeco
illuminatus, quid dicit? Si enim data esset Lex quae posset
vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Intendite:
respondeamus, et dicamus: quid est quod dixit? Si data esset Lex
quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Si non
poterat vivificare, ut quid data est? Secutus adjunxit: Sed
conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu
Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22).
Promissio illuminationis, promissio dilectionis ex fide Jesu
Christi, ut daretur credentibus, Scriptura illa, id est, Lex,
conclusit omnia sub peccato. Quid est, conclusit omnia sub peccato?
Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces
(Rom. VII, 7). Quid est, conclusit Scriptura omnia sub
peccato? Fecit delictorem etiam praevaricatorem. Nam sanare non
potuit peccatorem. Conclusit omnia sub peccato: sed qua spe? Spe
gratiae, spe misericordiae. Accepisti Legem; facere voluisti, non
potuisti: a superbia cecidisti, languorem tuum vidisti. Curre ad
medicum, lava faciem. Opta Christum, confitere Christum, crede in
Christum: accedit Spiritus litterae, et eris salvus. Nam si
Spiritum litterae detrahas, littera occidit: si occidit, ubi spes?
Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6).
6. Elisaeus baculum praemittens, tum ipse veniens ad suscitandum
mortuum, quid adumbret. Accipiat ergo Giezi servus Elisaei
baculum, tanquam Legem acceperit servus Dei Moyses. Accipiat
baculum, accipiat, currat, praecedat, praeveniat, baculum super
faciem pueri mortui ponat. Et factum est: accepit, cucurrit,
baculum super faciem pueri mortui posuit. Sed utquid? cui baculum?
Si data esset Lex quae posset vivificare, puer resuscitatus esset
baculo: sed quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, adhuc jacet
mortuus. Sed quare conclusit omnia sub peccato? Ut promissio ex fide
Jesu Christi daretur credentibus. Veniat ergo Elisaeus, qui misit
baculum per servum ad convincendum mortuum: veniat ipse, ipse veniat,
ipse hospitium mulieris introeat, ascendat ad puerum, inveniat
mortuum, conformet se membris mortui, non mortuus, sed vivus. Hoc
enim fecit: faciem super faciem, oculos super oculos, manus super
manus, vestigia super pedes posuit, coarctavit se, contraxit se, cum
magnus esset parvum se fecit (IV Reg. IV). Contraxit se; ut
ita dicam, minoravit se. Quia cum in forma Dei esset, exinanivit
se, formam servi accipiens (Philipp. II, 6). Quid est,
conformavit se vivus mortuo? Quid sit, quaeritis? Apostolum
audite: Misit Deus Filium suum. Quid est, conformavit se mortuo?
Hoc dicat, sequatur, et ipse dicat: In similitudinem carnis peccati
(Rom. VIII, 3). Hoc est conformare se mortuo vivum: venire
ad nos in similitudinem carnis peccati, non in carne peccati. Mortuus
jacebat in carne peccati, conformavit se illi similitudo carnis
peccati. Mortuus est enim qui quare moreretur non habebat. Mortuus
est in mortuis solus liber; quoniam universa caro hominum erat utique
caro peccati. Quomodo revivisceret, nisi ille qui non habebat
peccatum conformans se mortuo, veniret in similitudinem carnis
peccati? O Domine Jesu, passe pro nobis, non pro te, non habens
culpam, et sustinens poenam, ut et culpam solvas et poenam.
|
|