|
1. Sanitas membrorum in unitate et charitate. Non ignorat fides
vestra, charissimi, et ita vos didicisse novimus, docente Magistro
de coelo, in quo spem vestram posuistis, quia Dominus noster Jesus
Christus, qui jam pro nobis passus est et resurrexit, caput est
Ecclesiae, et est corpus ejus Ecclesia, et in ejus corpore unitas
membrorum et compago charitatis, tanquam sanitas exsistit. Quicumque
autem in charitate friguerit, infirmatur in corpore Christi. Sed
potens est ille, qui jam exaltavit caput nostrum, etiam infirma membra
sanare: dum tamen non nimia impietate praecidantur, sed haereant
corpori donec sanentur. Quidquid enim adhuc haeret corpori, non
desperatae sanitatis est: quod autem praecisum fuerit, nec curari,
nec sanari potest. Cum ergo sit ille caput Ecclesiae, et sit corpus
ejus Ecclesia, totus Christus et caput et corpus est. Resurrexit
jam ille. Caput ergo habemus in coelo. Caput nostrum interpellat pro
nobis. Caput nostum sine peccato et sine morte, jam propitiat Deum
pro peccatis nostris: ut et nos in fine resurgentes, et immutati in
gloriam coelestem, sequamur caput nostrum. Quo enim caput, et
caetera membra. Sed dum hic sumus, membra sumus; ne desperemus,
quia secuturi sumus caput nostrum.
2. Unitas Christi et membrorum. Videte enim, fratres,
dilectionem ipsius capitis nostri. Jam in coelo est, et hic laborat,
quamdiu hic laborat Ecclesia. Hic Christus esurit, hic sitit,
nudus est, hospes est, infirmatur, in carcere est. Quidquid enim
hic patitur corpus ejus, se dixit pati: et in fine segregans ipsum
corpus suum ad dexteram, et reliquos a quibus modo conculcatur
segregans ad sinistram, dicturus est his qui sunt ad dexteram:
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum
est ab origine mundi. Quibus meritis? Esurivi enim, et dedistis
mihi manducare; et caetera sic exsequitur, tanquam ipse accepisset:
usque adeo ut illi non intelligentes respondeant et dicant, Domine,
quando te vidimus esurientem, hospitem, et in carcere? Et dicit
eis: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Sic etiam in
nostro corpore caput sursum est, pedes in terra sunt: tamen in aliqua
constipatione et coarctatione hominum, quando tibi aliquis pedem
calcat, nonne dicit caput, Calcas me? Nec caput tuum, nec linguam
tuam quisquam calcavit: sursum est, in tuto est, nihil ei mali
contigit; et tamen quia per connexionem charitatis unitas est a capite
usque ad pedes, non se inde lingua separavit, sed dixit, Calcas me:
cum eam nemo contigerit. Quomodo ergo lingua, quam nemo contigit,
dicit, Calcas me: sic Christus caput, quod nemo calcat, dixit,
Esurivi, et dedistis mihi manducare. Et illis qui hoc non fecerunt,
dixit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Et quomodo
conclusit? Sic: Ibunt illi in ambustionem aeternam, justi autem in
vitam aeternam (Matth. XXV, 31-46).
3. Janua Christus. Petrus infirmus sibi ipsi ignotus. Cum ergo
Dominus nunc loqueretur, dixit se esse pastorem, dixit se esse et
januam. Utrumque ibi habes: et, Ego sum janua; et, Ego sum
pastor. Janua est in capite, pastor in corpore. Dicit enim Petro,
in quo uno format Ecclesiam: Petre, amas me? Respondit: Domine,
amo. Pasce oves meas. Et tertio: Petre, amas me? Contristatus
est Petrus, quod eum tertio interrogavit (Joan. XXI,
15-17): quasi ille qui vidit conscientiam negatoris, non videret
fidem confitentis. Noverat illum semper, noverat illum et quando se
Petrus ipse non noverat. Tunc enim se non noverat, quando dixit,
Tecum ero usque ad mortem: et quam esset infirmus, nesciebat.
Quomodo plerumque revera et infirmis contingit, ut aegrotus nesciat
quid in illo agatur, medicus autem sciat: cum ille aegritudinem ipsam
patiatur, medicus non patiatur. Magis dicit medicus quid agatur in
altero, quam ille qui aegrotat quid agatur in se ipso. Petrus ergo
tunc infirmus, Dominus autem medicus. Iste dicebat se habere vires,
qui non habebat: ille autem tangens venam cordis ejus, dicebat quod
ter eum esset negaturus. Et ita factum est quomodo praedixit medicus,
non quomodo praesumpsit aegrotus (Luc. XXII, 33, 34,
55-61). Ergo post resurrectionem suam Dominus interrogavit
eum, non nesciens quo ille animo confiteretur amorem Christi, sed ut
trina confessione amoris, deleret trinam negationem timoris.
4. Quid a Petro exigitur. Intrare per januam in ovile. Ergo hoc
Dominus exigit a Petro, Petre, amas me? quasi, Quid mihi dabis,
quid mihi praestabis, quia amas me? Quid erat praestaturus Petrus
resurgenti Domino, et eunti in coelum, atque sedenti ad dexteram
Patris? Quasi diceret, Hoc mihi dabis, hoc mihi praestabis, si
amas me, ut pascas oves meas: per januam intres, non per aliam partem
ascendas. Audistis, cum Evangelium legeretur, Qui intrat per
januam, pastor est: qui autem ex alia parte ascendit, fur est et
latro; et dissipare quaerit, et spargere, et tollere. Quis est qui
intrat per januam? Qui intrat per Christum. Quis est iste? Qui
imitatur passionem Christi, qui cognoscit humilitatem Christi: ut
cum Deus factus sit homo pro nobis, cognoscat se homo non esse Deum,
sed hominem. Qui enim vult Deus videri, cum sit homo, non imitatur
illum, qui cum Deus esset, homo factus est. Tibi autem non
dicitur, Esto aliquid minus quam es: sed, Cognosce quod es.
Cognosce te infirmum, cognosce te hominem, cognosce te peccatorem;
cognosce quia ille justificat, cognosce quia maculosus es. Appareat
in confessione tua macula cordis tui, et pertinebis ad gregem
Christi. Quia confessio peccatorum invitat medicum sanaturum:
quomodo in aegritudine qui dicit, Sanus sum, non quaerit medicum.
Numquid non ad templum ascenderat Pharisaeus ille et Publicanus?
Ille de sua sanitate gloriabatur, iste vulnera sua medico ostendebat.
Dicebat enim ille: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut
Publicanus iste. Gloriabatur super alterum. Ergo si Publicanus
ille sanus esset, invideret illi Pharisaeus; quia non haberet super
quem extolleretur. Quomodo ergo venerat, qui sic invidebat? Non
erat utique sanus: et cum se sanum diceret, non descendit curatus.
Ille autem ad terram oculos dejiciens, et non audens in coelum
tollere, percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi
peccatori. Et quid dicit Dominus? Amen dico vobis, quia descendit
justificatus de templo Publicanus, magis quam Pharisaeus: quia omnis
qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur
(Luc. XVIII, 10-14). Qui ergo se exaltant, per alteram
partem volunt ascendere ad ovile: qui autem se humiliant, per januam
intrant ad ovile. Ideo de illo dixit, intrat: de illo, ascendit.
Qui ascendit, videtis, qui alta petit, non intrat, sed cadit.
Ille autem qui se submittit, ut per januam intret, non cadit, sed
pastor est.
5. Tres personae ad ovile venientes: pastor, fur, mercenarius.
Diligendus est pastor, mercenarius tolerandus, cavendus latro. Sed
tres personas dixit Dominus, et debemus illas investigare in
Evangelio; pastoris, mercenarii et furis. Cum legeretur, puto quod
animadvertistis, designavit pastorem, designavit mercenarium,
designavit furem. Pastorem dixit animam suam ponere pro ovibus et
intrare per januam. Furem dixit et latronem ascendere per aliam
partem. Mercenarium dixit, lupum vel etiam furem si videat, fugere;
quia non est illi cura de ovibus: mercenarius est enim, non pastor.
Ille intrat per januam, quia pastor est; ille ascendit per aliam
partem, quia fur est: ille videns eos qui volunt tollere oves, timet
et fugit, quia mercenarius est, quia non est illi cura de ovibus;
mercenarius est enim. Si invenerimus tres istas personas, invenit
Sanctitas vestra et quos diligatis, et quos toleretis, et quos
caveatis. Diligendus est pastor, tolerandus est mercenarius,
cavendus est latro. Sunt homines in Ecclesia, de quibus dicit
Apostolus, qui ex occasione evangelizant, quaerentes ab hominibus
commoda sua (Philipp. I, 21), sive pecuniaria, sive honorum
vel laudis humanae. Quomodolibet volentes accipere munera
evangelizant, et non tam salutem ejus quaerunt cui annuntiant, quam
commodum suum. Ille autem qui audit salutem ab eo qui non habet
salutem si ei crediderit quem ille annuntiat, neque in illo spem
posuerit, per quem illi annuntiatur salus: qui annuntiat, habebit
detrimentum; cui annuntiatur, habebit lucrum.
6. Dictum Christi in Pharisaeos, spectare et ad malos de Ecclesia
pastores. Ecclesia una ex Judaeis et Gentibus. Habes Dominum
dicentem de Pharisaeis, Cathedram Moysi sedent (Matth.
XXIII, 2). Non eos solos significabat Dominus: quasi vero
eos qui crederent in Christum, ad Judaeorum scholam mitteret, ut ibi
discerent quemadmodum iter sit ad regnum coelorum. Nonne ideo Dominus
venit, ut institueret Ecclesiam, ipsosque Judaeos bene credentes et
bene sperantes et bene diligentes segregaret tanquam frumenta a paleis,
et faceret unum parietem circumcisionis, cui conjungeretur alius paries
ex praeputio Gentium, quibus duobus parietibus de diverso venientibus
esset ipse lapis angularis? Nonne ergo idem Dominus de duabus istis
plebibus in uno futuris dixit: Habeo et alias oves, quae non sunt ex
hoc ovili? Loquebatur autem Judaeis: Oportet me, inquit, et eas
adducere, ut sit unus grex, et unus pastor. Ideo duae naves erant,
unde vocaverat discipulos. Duas ipsas plebes significabant, quando
miserunt retia, et levaverunt tantam vim et tantum numerum piscium,
ita ut pene retia rumperentur: Et oneraverunt, inquit, duas naves
(Luc. V, 2-7). Duae naves significabant unam Ecclesiam, sed
de duabus plebibus factam, conjunctam in Christo, quamvis de diverso
venientem. Hoc significant etiam duae uxores, habentes unum virum
Jacob, Lia et Rachel (Gen. XXIX). Has duas significant
etiam duo caeci, qui sedebant juxta viam, quos Dominus illuminavit
(Matth. XX, 30-34). Et si advertatis Scripturas, in
multis locis invenietis significari duas Ecclesias, quae non sunt
duae, sed una. Ad hoc enim valet lapis angularis, ut ex duabus
faciat unam. Ad hoc valet ille pastor, ut de duobus gregibus faciat
unum. Ergo Dominus docturus Ecclesiam, et habiturus scholam suam
praeter Judaeos, sicut modo videmus, numquid credentes in se, ad
Judaeos missurus erat, ut discerent? Sed nomine Pharisaeorum et
Scribarum significavit quosdam in Ecclesia sua futuros, qui
dicerent. et non facerent: se autem figuraverat in persona Moysi.
Etenim personam ejus gerebat Moyses, et velum ante se ideo ponebat,
quando loquebatur populo; quia quamdiu illi in Lege carnalibus gaudiis
et voluptatibus dediti erant, et regnum terrenum quaerebant, velamen
positum erat contra faciem eorum, ne viderent Christum in
Scripturis. Ablato enim velamine, posteaquam passus est Dominus,
visa sunt secreta templi. Ideo cum in cruce penderet, scissum est
velum templi a summo usque deorsum (Matth. XXVII, 51): et
aperte dicit apostolus Paulus, Cum autem transieris ad Christum,
auferetur velamen. Qui autem non transierit ad Christum, quamvis
legat Moysen, velamen positum est super cor ejus, sicut dicit
Apostolus (II Cor. III, 16, 15). Cum ergo
praefiguraret quosdam tales futuros Dominus in Ecclesia sua, quid
ait? Scribae et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt,
facite; sed quae faciunt, facere nolite.
7. Clerici mali pervertere nitentes Evangelium, dum exemplo suo
laicos ad peccatum trahunt. Quando illud audiunt clerici mali quod in
ipsos dicitur, volunt pervertere. Nam audivi quosdam pervertere velle
istam sententiam. Numquid non, si illis liceret, non delerent illam
de Evangelio? Quia vero delere illam non possunt, pervertere illam
quaerunt. Sed adest Domini gratia et misericordia, nec sinit eos
facere; quia circumsepsit veritate sua omnes sententias suas, et
libravit; ut quisquis inde aliquid praecidere voluerit, aut inducere
male legendo vel interpretando, ille qui cor habet, quod praecisum est
de Scriptura jungat Scripturae, et legat superiora vel inferiora, et
inveniet sensum quem volebat ille male interpretari. Quid ergo putatis
dicere istos de quibus dicitur, Quae dicunt, facite? Quia revera
laicis dicitur. Laicus enim qui vult bene vivere, cum attenderit
clericum malum, quid sibi dicit? Dominus dixit, Quae dicunt,
facite; quae faciunt, facere nolite. Ambulem viam Domini, non
sequar istius mores. Audiam ab illo, non verba ipsius, sed Dei.
Sequar Deum, sequatur ille cupiditatem suam. Quia si voluero apud
Deum sic me defendere, ut dicam, Domine, vidi male viventem illum
clericum tuum, et ideo male vixi: nonne mihi dicturus est, Serve
nequam, non a me audieras, Quae dicunt, facite; quae autem
faciunt, facere nolite? Malus autem laicus, infidelis, non
pertinens ad gregem Christi, non pertinens ad frumentum Christi, qui
tanquam palea in area toleratur, quid sibi dicit, quando coeperit
illum arguere verbum Dei? Exi: quid mihi loqueris? Ipsi episcopi,
ipsi clerici non illud faciunt, et me cogis ut faciam? Quaerit sibi
non patronum ad causam malam, sed comitem ad poenam. Nam nunquam eum
ille defensurus est in die judicii, quemeumque malum voluerit imitari.
Quomodo enim diabolus omnes quos seducit, non seducit cum quibus
regnet, sed cum quibus damnetur: sic omnes qui sequuntur malos,
comites sibi ad gehennam quaerunt, non patrocinia ad regnum coelorum.
8. Perversa interpretatio Evangelii. Quomodo ergo pervertunt isti
hanc sententiam, quando illis dicitur male viventibus, Merito dictum
est a Domino, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite?
Recte dictum est, inquiunt. Dictum est enim vobis, ut quae
dicimus, faciatis; quae autem nos facimus, vos non faciatis. Nos
enim offerimus sacrificium, vobis non licet. Videte versutias
hominum: quid dicam? mercenariorum. Nam si pastores essent, ista
non dicerent. Ideo Dominus ut os illis clauderet, secutus est, et
dixit, Cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem
faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Quid est
ergo, fratres? Si diceret de sacrificio offerendo; diceret, Dicunt
enim, et non faciunt? Faciunt enim sacrificium, Deo offerunt.
Quid est quod dicunt, et non faciunt? Audi quid sequatur: Alligant
enim onera gravia et importabilia, et imponunt ea super cervices
hominum, quae ipsi uno digito nolunt tangere (Matth. XXIII,
2-4). Aperte exprobravit, descripsit et ostendit. Sed illi
quando sic volunt pervertere sententiam, ostendunt quia nihil quaerunt
in Ecclesia, nisi commoda sua; nec Evangelium legerunt: si enim
nossent ipsam paginam, et totum legissent, nunquam hoc dicere
auderent.
9. Malos pastores esse in Ecclesia similes Pharisaeorum. Pastor
quis mercenarius, quis castus. Uxor casta. Sed apertius attendite,
quia habet tales Ecclesia. Ne quis dicat nobis: Prorsus de
Pharisaeis dixit, de Scribis dixit, de Judaeis dixit: nam tales
non habet Ecclesia. Qui sunt ergo illi, de quibus omnibus Dominus
dicit: Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in
regnum coelorum? Et addidit: Multi dicent mihi in illa die,
Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo
virtutes multas fecimus, et in nomine tuo manducavimus et bibimus?
Numquid in nomine Christi, Judaei faciunt ista? Certe manifestum
est quia de his dicit qui nomen Christi habent. Sed quid sequitur?
Tunc dicam illis: Nunquam vos cognovi. Recedite a me, omnes qui
operamini iniquitatem (Id. VII, 21-23). Audi Apostolum
gementem de talibus. Dicit alios annuntiare Evangelium per
charitatem, alios per occasionem: de quibus dicit, Annuntiant
Evangelium non recte (Philipp. I, 17). Rem rectam, sed ipsi
non recti. Quod annuntiant, rectum est; sed qui annuntiant, non
sunt recti. Quare non est rectus? Quia aliud quaerit in Ecclesia,
non Deum quaerit. Si Deum quaereret, castus esset; quia legitimum
maritum anima Deum habet. Quisquis a Deo praeter Deum aliquid
quaerit, non caste Deum quaerit. Videte, fratres: si uxor amet
maritum quia dives est; non est casta. Non enim maritum amat, sed
aurum mariti. Si autem maritum amat, et nudum amat, et pauperem
amat. Si enim propterea amat, quia dives est; quid, si (quomodo
sunt casus humani) proscribatur et subito egens remaneat? Renuntiat
illi forte; quia quod amabat, non maritus erat, sed res ejus. Si
autem vere maritum amat, etiam pauperem plus amat; quia cum
misericordia amat.
10. Deus caste quaerendus. Et tamen, fratres, Deus noster
nunquam pauper esse potest. Dives est, ipse fecit omnia, coelum et
terram, mare et Angelos. Quidquid videmus, quidquid non videmus in
coelo, ipse fecit. Sed tamen non divitias amare debemus, sed eum qui
fecit illas. Non enim tibi promisit nisi se. Inveni aliquid
pretiosius, et hoc tibi dabit. Pulchra est terra, coelum et
Angeli: sed pulchrior est qui fecit haec. Qui ergo annuntiant
Deum, amantes Deum; qui annuntiant Deum, propter Deum, pascunt
oves, et non sunt mercenarii. Ipsam castitatem exigebat ab anima
Dominus noster Jesus Christus, quando dicebat Petro, Petre, amas
me? Quid est, Amas me? Castus es? Non est cor tuum adulterum?
Non tua quaeris in Ecclesia, sed mea? Si ergo talis es, et amas
me, pasce oves meas (Joan. XXI, 15). Non enim eris
mercenarius, sed eris pastor.
11. Mercenarii quomodo utiles. Pastores pauci, mercenarii multi.
Illi autem non caste annuntiabant, de quibus gemit Apostolus. Sed
quid dicit? Quid enim? dum omni modo, sive occasione, sive veritate
Christus annuntietur (Philipp. I, 18). Permisit ergo esse
mercenarios. Pastor veritate Christum annuntiat, mercenarius
occasione Christum annuntiat, aliud quaerens. Tamen et ille
Christum annuntiat, et ille Christum. Audi vocem pastoris Pauli:
Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. Ipse pastor
voluit habere mercenarium. Faciunt enim ubi possunt, utiles sunt
quantum possunt. Quando autem ad alios usus quaerebat Apostolus,
cujus vias imitarentur infirmi: Misi vobis, inquit, Timotheum, qui
vos commonefaciat vias meas (I Cor. IV, 17). Et quid ait?
Misi pastorem qui vos commoneret vias meas: id est, qui quomodo ego
ambulo, et ipse ambulat. Et mittens pastorem, quid ait? Neminem
enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus
sit. Nonne cum illo erant multi? Sed quid sequitur? Omnes enim sua
quaerunt, non quae sunt Jesu Christi (Philipp. II, 20,
21): id est, Ego vobis pastorem mittere volui; nam multi
mercenarii sunt: sed non oportuerat ut mercenarius mitteretur. Ad
alias res et negotia peragenda mittitur mercenarius: ad illas autem
quas tunc volebat Paulus, pastor erat necessarius. Et vix invenit
unum pastorem inter multos mercenarios: quia pauci pastores, multi
mercenarii. Sed quid dicitur de mercenariis? Amen dico vobis,
perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). De pastore autem
quid ait Apostolus? Quisquis autem mundaverit se ab hujusmodi, erit
vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum
paratum semper (II Tim. II, 21). Non ad quasdam res
paratum, et ad quasdam non paratum; sed ad omne bonum opus paratum.
Haec de pastoribus dixi.
12. Mercenarius fugiens, Donatistae, lupi et latrones. De
mercenariis autem jam dicemus. Mercenarius quando videt lupum
insidiantem ovibus, fugit. Hoc Dominus dixit. Quare? Quia non
est ei cura de ovibus. Tamdiu ergo est utilis mercenarius, quamdiu
non videt lupum, quamdiu non videt furem et latronem: cum autem
viderit, fugit. Et quis est de mercenariis, qui non fugit de
Ecclesia, quando videt lupum et latronem? Abundant lupi, abundant
latrones. Ipsi sunt qui ascendunt per alteram partem. Qui sunt isti
qui ascendunt? Qui de parte Donati volunt depraedari oves Christi,
ipsi per alteram partem ascendunt. Non per Christum intrant: quia
non sunt humiles. Quia superbi sunt, ascendunt. Quid est,
ascendunt? Extolluntur. Unde ascendunt? Per alteram partem: unde
de parte dici volunt. Qui in unitate non sunt, de altera parte sunt,
et de ipsa parte ascendunt, id est, extolluntur, et volunt tollere
oves. Quomodo ascendunt, videte. Nos, inquiunt, sanctificamus,
nos justificamus, nos facimus justos. Ecce quo ascenderunt. Sed
qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Potens est
Dominus Deus noster humiliare eos. Lupus autem diabolus est:
insidiatur ut decipiat, et qui illum sequuntur; nam dictum est, quod
induti quidem pellibus ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth.
VII, 15). Si viderit mercenarius aliquem loqui prava, aut
sentire secundum perniciem animae suae, aut aliquid facere sceleratum
et obscoenum, et tamen quia videtur habere alicujus momenti personam in
Ecclesia, unde si sperat commoda, mercenarius est.: et cum videt
hominem perire in peccato, videt illum sequi lupum, videt illius
guttur morsu trahi ad supplicium; non illi dicit, Peccas; non illum
objurgat, ne perdat commoda sua. Hoc est ergo, Cum viderit lupum,
fugit: non illi dicit, Scelerate facis. Non corporis, sed animae
haec fuga est. Quem vides corpore stare, fugit animo, cum videt
peccatorem, et non illi dicit, Peccas; cum etiam consilium cum illo
habet.
13. Uva de spinis quomodo legatur. Fratres mei, numquid non
ascendit aliquando aut presbyter aut episcopus, et non dicit aliud de
superiore loco, nisi ne rapiantur res alienae, ne fraudes fiant, ne
scelera admittantur? Non possunt dicere aliud, qui cathedram Moysi
sedent, et ipsa de illis loquitur, non ipsi. Quid est ergo,
Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? et, Omnis
arbor ex fructu cognoscitur (Ibid. 16)? Pharisaeus potest bona
loqui? Pharisaeus spina est: quomodo de spina lego uvam? Quia tu,
Domine, dixisti, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere
nolite. De spinis me jubes uvam decerpere, cum dixeris, Numquid
colligunt de spinis uvam? Respondet tibi Dominus: Non jussi te de
spinis uvam legere; sed vide, attende bene, ne forte, ut fieri
solet, vitis cum circumerrat per terram, involuta sit in spinis. Nam
aliquando invenimus illud, fratres mei, vitem positam super caricem,
quia ibi habet sepem spinosam, extendit palmites suos, et inserit in
sepem spinosam, et pendet inter spinas botrus; et qui videt botrum
carpit, non tamen de spinis, sed de vite, quae circumplexa est
spinis. Sic ergo illi spinosi sunt: sed sedendo in cathedra Moysi,
involvit eos vitis, et pendent ad eos botri, id est, verba bona,
praecepta bona. Tu lege uvam, non te pungit spina, quando legis,
Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite. Pungit autem
te spina, si quod faciunt facis. Ut ergo legas uvam, et non
inhaereas spinis, Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere
nolite. Facta ipsorum spinae sunt, verba ipsorum uva est, sed de
vite, id est, de cathedra Moysi.
14. Mercenarii fugientes, dum iniquis favent. Augustinus non
mercenarius. Fugiunt ergo isti, quando vident lupum, quando vident
latronem. Hoc autem dicere coeperam, quia de loco superiore non
possunt dicere isti, nisi, Bene facite, nolite perjurare, nolite
fraudare, nolite aliquem circumvenire. Aliquando autem sic vivunt,
ut de tollenda aliena villa, cum episcopo consilium habeatur, et
petatur ab ipso tale consilium. Aliquando nobis contigit, experti
dicimus: nam non crederemus. Multi a nobis consilia mala petunt,
consilia mentiendi, circumveniendi; putantes quia placent nobis. Sed
in nomine Christi, si Domino placet quod dicimus, nullus talis nos
tentavit, et invenit quod volebat in nobis. Quia si vult ipse qui
nos vocavit, pastores sumus, non mercenarii. Sed quid ait
Apostolus? Mihi minimum est ut a vobis judicer, aut ab humano die:
sed neque ego meipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum; sed non
in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me, Dominus est (I
Cor. IV, 3, 4). Non ideo bona est conscientia mea, quia vos
illam laudatis. Quid enim laudatis, quod non videtis? ille laudet,
qui videt: ille etiam corrigat, si quid ibi videt quod ejus oculos
offendit. Quia et nos non dicimus perfecte nos sanos: sed tundimus
pectus nostrum, et dicimus Deo, Propitius esto, ne peccem. Tamen
puto, coram illo enim loquor, nihil aliud a vobis quaerens nisi
salutem vestram; et gemimus plerumque in peccatis fratrum nostrorum,
et vim patimur, et torquemur animo, et aliquando corripimus illos:
imo nunquam non corripimus. Testes sunt omnes qui recordantur quod
dico, quoties sunt a nobis correpti fratres peccantes, et vehementer
correpti.
15. De ovibus quae ratio reddenda a pastore. Modo consilium
nostrum tracto cum Sanctitate vestra. In nomine Christi plebs Dei
estis, plebs catholica estis, membra Christi estis: Non estis
divisi ab unitate. Communicatis membris Apostolorum, communicatis
memoriis sanctorum martyrum, diffusorum per orbem terrarum, et
pertinetis ad curam nostram, ut rationem de vobis bonam reddamus.
Tota autem ratio nostra quae est, scitis. Domine, scis quia dixi,
scis quia non tacui, scis quo animo dixi, scis quia flevi tibi, cum
dicerem, et non audirer. Ipsa puto quod integra ratio nostra est.
Securos enim nos fecit Spiritus sanctus per Ezechielem prophetam.
Nostis ipsam lectionem de speculatore: Fili, ait, hominis,
speculatorem posui te domui Israel: si me dicente ad impium, Impie,
morte morieris, non dixeris: hoc est, ergo enim tibi dico, ut
dicas; si non annuntiaveris: veneritque gladius, et tulerit eum, id
est, quod minatus sum peccatori; ille quidem impius in impietate sua
morietur, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Quare?
Quia non dixit. Si autem speculator viderit gladium venientem, et
cecinerit tuba, ut fugiat; et non se observaverit; id est, non se
correxerit, ut non eum inveniat in supplicio, quod minatur Deus;
veneritque gladius, et tulerit aliquem; ille quidem impius in
iniquitate sua mortuus est: tu autem, inquit, animam tuam liberasti
(Ezech. XXXIII, 7-9). Et in illo loco Evangelii quid
aliud dicit servo? cum diceret, Domine, sciebam te molestum sive
durum hominem, quia metis ubi non seminasti, et colligis ubi non
sparsisti; et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce
habes quod tuum est. Et ille: Serve, inquit, nequam et piger,
magis quia me sciebas molestum et durum esse, metere ubi non seminavi,
et colligere ubi non sparsi, ipsa avaritia mea debuit te docere quia
lucrum quaero de pecunia mea. Oportuit te ergo ut dares pecuniam meam
nummulariis et ego veniens cum usuris exegissem quod meum est (Luc.
XIX, 20-23). Numquid dixit, Dares et exigeres? Nos
ergo, fratres, damus; veniet ille qui exigat. Orate, ut paratos
nos inveniat.
|
|