|
1. Bonus pastor cur commendatus in singulari. Audivimus Dominum
Jesum commendantem nobis boni pastoris officium. In qua commendatione
admonuit nos utique, ut intelligi datur, bonos esse pastores. Et
tamen ne intelligeretur perverso modo multitudo pastorum: Ego sum,
inquit, pastor bonus. Et unde sit pastor bonus, consequenter
ostendit: Pastor, inquit, bonus animam suam ponit pro ovibus.
Mercenarius autem, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et
fugit: quoniam non est ei cura de ovibus; mercenarius est enim.
Pastor ergo bonus Christus. Quid Petrus? Nonne bonus pastor?
nonne et ipse animam pro ovibus posuit? Quid Paulus? Quid caeteri
Apostoli? Quid eorum tempora consequentes beuti episcopi martyres?
Quid etiam sanctus iste Cyprianus? Nonne omnes pastores boni; non
mercenarii, de quibus dicitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem
suam (Matth. VI, 2). Omnes ergo isti pastores boni, non solum
quia sanguinem fuderunt, sed quia pro ovibus fuderunt. Non enim
fuderunt elatione, sed charitate.
2. Martyrium sine charitate nihil prodest. Nam et apud haereticos,
qui propter iniquitates et errores suos aliquid molestiarum perpessi
fuerint, nomine martyrii se jactant, ut hoc pallio dealbati facilius
furentur, quia lupi sunt. Si autem scire vultis in quo numero habendi
sunt, pastorem bonum Paulum apostolum audite: quoniam non omnes qui
corpora sua in passione etiam ignibus tradunt, aestimandi sunt sanginem
fudisse pro ovibus, sed potius contra oves. Si linguis, inquit,
hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum
velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Si sciero omnia
sacramenta, et habuero omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut
montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Magna
ergo res est postremo fides montes transferens. Illa quidem magna
sunt: sed si ego haec sine charitate habeam, inquit, non illa, sed
ego nihil sum. Sed adhuc istos non tetigit, qui falso martyrii nomine
in passionibus gloriantur. Audite ut eos tangat, imo potius ut
transfodiat. Si distribuero, inquit, omnia mea pauperibus, et
tradidero corpus meum ut ardeam. Jam ipsi sunt. Sed vide quid
sequitur: Charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor.
XIII, 1-3). Ecce venitur ad passionem, ecce venitur et ad
sanguinis fusionem, venitur et ad corporis incensionem: et tamen nihil
prodest, quia charitas deest. Adde charitatem, prosunt omnia:
detrahe charitatem, nihil prosunt caetera.
3. Charitas quantum bonum. Quale bonum est charitas ista,
fratres? Quid pretiosius? quid luminosius? quid firmius? quid
utilius? quid securius? Multa sunt Dei dona, quae tamen habent et
mali, qui dicturi sunt, Domine, in nomine tuo prophetavimus, in
nomine tuo daemonia ejecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus.
Nec respondebit ille, Non fecistis. Non enim in conspectu tanti
judicis mentiri audebunt, aut jactare quae non fecerunt. Sed quia
charitatem non habuerunt, respondebit omnibus illis: Non novi vos
(Matth. VII, 22, 23). Quomodo autem habet vel exiguam
charitatem, qui etiam convictus non amat unitatem? Hanc Dominus
unitatem commendans pastoribus bonis, noluit multos appellare
pastores. Neque enim, ut dixi jam, non erat pastor bonus Petrus,
Paulus, Apostoli caeteri, et posteriores sancti episcopi, beatusque
Cyprianus. Omnes hi pastores boni: et tamen ille pastoribus bonis
non commendavit pastores bonos, sed pastorem bonum. Ego sum,
inquit, pastor bonus.
4. Petrum aliosque existere pastores bonos. Interrogemus Dominum
qualicumque sensu, et humillima disceptatione cum tanto patrefamilias
colloquamur. Quid dicis, Domine, bone pastor? Tu enim bonus
pastor, qui bonus agnus; idem pastor et pascua, idem agnus et leo.
Quid dicis? Audiamus, et adjuva ut intelligamus. Ego sum,
inquit, pastor bonus. Quid Petrus? Aut non pastor, aut malus?
Videamus si non pastor. Amas me? Tu ei dixisti, Domine, Amas
me? et respondit, Amo. Et tu ei, Pasce oves meas. Tu, tu
Domine, interrogatione tua, firmamento oris tui, amatorem fecisti
pastorem. Pastor est ergo, cui pascendas oves credidisti. Ipse
commendasti, pastor est. Videamus jam utrum non bonus. Ipsa id
interrogatione et responsione ejus invenimus. Quaesisti, utrum amet
te: respondit, Amo. Vidisti cor, quia verum respondit. Non est
ergo bonus, qui amat tantum bonum? Unde illa responsio ex intimis
prolata visceribus? Unde ille Petrus testes oculos tuos habens in
corde suo, contristatus quod eum non solum semel, sed iterum et tertio
interrogasti, ut trina confessione amoris, deleret trinum peccatum
negationis; unde ergo contristatus, quod saepe interrogatus esset ab
eo qui sciret quod interrogabat, et donaverat quod audiebat; unde
contristatus, talia verba retulit: Domine, tu scis omnia, ipse
nosti quoniam te amo (Joan. XXI, 15-17)? Itane ille talia
confitens, imo profitens mentiretur? Veraciter ergo respondit amorem
tuum, et de intimo corde protulit amantis vocem. Tu autem dixisti:
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Matth. XII,
35). Ergo et pastor, et bonus pastor: nihil quidem ad potestatem
ac bonitatem pastoris pastorum; sed tamen etiam ipse et pastor, et
bonus: et caeteri tales pastores boni.
5. Unus tamen bonus pastor Christus. Quid est ergo, quod
pastoribus bonis commendas unum pastorem, nisi quia in uno pastore
doces unitatem? Ex exponit apertius ipse Dominus per ministerium
nostrum, ex ipso Evangelio commemorans Charitatem vestram, et
dicens, Audite quid commendavi, Ego sum pastor bonus, dixi: quia
omnes caeteri, omnes pastores boni membra mea sunt. Unum caput, unum
corpus, unus Christus. Ergo et pastor pastorum, et pastores
pastoris, et oves cum pastoribus sub pastore. Quid sunt haec, nisi
quod dicit Apostolus: Sicut enim corpus unum est, et membra habet
multa; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus:
sic et Christus (I Cor. XII, 12)? Ergo si sic et
Christus, merito Christus in se habens omnes pastores bonos, unum
commendat dicens, Ego sum pastor bonus. Ego sum, unus sum, mecum
omnes in unitate unum sunt. Qui extra me pascit, contra me pascit.
Qui mecum non colligit, spargit. Ergo audite ipsam unitatem
vehementius commendatam: Habeo, inquit, alias oves, quae non sunt
de hoc ovili. Loquebatur enim primo ovili de genere carnis Israel.
Erant autem alii de genere fidei ipsius Israel, et extra erant
adhuc, in Gentibus erant, praedestinati, nondum congregati. Hos
noverat qui praedestinaverat: noverat qui redimere sanguine suo fuso
venerat. Videbat eos, nondum videntes eum: noverat eos, nondum
credentes in eum. Habeo, inquit, alius oves, quae non sunt de hoc
ovili: quia non sunt de genere carnis Israel. Sed tamen non erunt
extra hoc ovile, quia oportet me eas adducere, ut sit unus grex et
unus pastor.
6. Sponsae ad Christum affectus. Merito huic pastori pastorum,
amata ejus, sponsa ejus, pulchra ejus, sed ab ipso pulchra facta,
prius peccatis foeda, post indulgentia et gratia formosa, loquitur
amans et ardens in eum, et dicit ei, Ubi pascis? Et videte
quemadmodum, quo affectu hic erigatur amor spiritualis. Melius multo
isto affectu delectantur, qui aliquid ex hujus amoris dulceduine
gustaverunt. Illi hoc bene audiunt, qui amant Christum. In ipsis
enim hoc, et de ipsis cantat Ecclesia in Canticis canticorum: qui
amant Christum, quasi foedum, et solum formosum. Vidimus enim eum,
inquit, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII,
2). Talis in cruce apparuit, talem se spinis coronatus exhibuit,
foedum et sine decore, quasi amissa potentia; quasi non Filium Dei.
Talis visus est caecis. Ex persona quippe Judaeorum hoc dixit
Isaias, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Quando
dicebatur, Si Filius Dei est, descendat de cruce. Alios salvos
fecit, se ipsum non potest. Et percutientes de calamo in caput,
Prophetiza nobis, Christe, quis te percussit (Matth. XXVII,
40, 41; XXVI, 68)? Quia non habebat speciem neque
decorem. Talem, Judaei, videbatis. Quia caecitas ex parte Israel
facta est, donec plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25),
donec aliae oves venirent. Quia ergo caecitas facta est, ideo decorum
sine decore vidistis. Si enim cognovissetis, nunquam Dominum gloriae
crucifixissetis (I Cor. II, 8). Fecistis autem, quia non
cognovistis. Et tamen ille qui vos quasi foedos toleravit; pro vobis
formosus oravit: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt (Luc. XXIII, 34). Si enim sine decore, quid est
quod amat ista, quae dicit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea?
Quid est quod amat? quid est quod ardet, quid est quod tantum ne ab
illo aberret, timet? quid est quod tantum delectatur in ipso, cui
sola poena est esse sine ipso? Quid esset unde amaretur, nisi
formosus esset? Verum quomodo illa sic amaret, si ille illi sic
appareret, quomodo caecis persequentibus, et quid faciant
nescientibus? Qualem ergo illa amavit? Speciosum forma prae filiis
hominum. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in
labiis tuis (Psal. XLIV, 3). Ergo de ipsis labiis tuis
annuntia mihi, quem dilexit anima mea. Annuntia, inquit, mihi, o
quem dilexit, non caro mea, sed anima mea. Annuntia mihi ubi
pascis, ubi cubas in meridie: ne forte fiam sicut operta super greges
sodalium tuorum.
7. Sponsae verba ut intelligenda. Sodales, quasi simul edales.
Obscurum videtur, obscurum est: quia thalami sacri mysterium est.
Ipsa enim dicit, Introduxit me rex in cubiculum suum. Talis
cubiculi hoc secretum est. Sed vos qui ab isto cubiculo profani non
estis, audite quod estis, et dicite cum illa, si amatis cum illa:
amatis autem cum illa, si estis in illa. Dicite omnes, et tamen una
dicat, quia unitas dicit: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea.
Erat enim illis in Deum una anima et cor unum (Act. IV, 32).
Annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie. Quid significat
meridies? Magnum fervorem magnumque splendorem. Ergo notum fac mihi
qui sint sapientes tui, spiritu ferventes, et doctrina fulgentes.
Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia (Psal.
LXXXIX, 12). Ipsis inhaeream in corpore tuo, ipsis socier,
cum ipsis te fruar. Dic mihi ergo, annuntia mihi ubi pascis, ubi
cubas in meridie; ne incurram in eos qui alia de te dicunt, alia de te
sentiunt; alia de te credunt, alia de te praedicant: et greges suos
habent, et sodales tui sunt; quia de mensa tua vivunt, et mensae tuae
Sacramenta pertractant. Sodales enim dicti sunt, quod simul edant,
quasi simul edales. Tales exprobrantur in Psalmo: Si enim inimicus
meus super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo: et
si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset absconderem me
utique ab eo. Tu vero, unanimis meus, dux meus, et notus meus, qui
simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum
consensu (Psal. LIV, 13-15). Quare contra domum Domini
modo cum dissensu, nisi quia ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis
(I Joan. XII, 19)? Ideo, o tu, quem dilexit anima mea,
ne in tales incidam, sodales tuos, sed quales fuerunt sodales
Samson, non servantes amico fidem, sed volentes ejus corrumpere
uxorem (Jud. XIV). Ergo ne in tales incurram, ne fiam super
eos, id est, incidam in eos, velut operta, velut latens et obscura,
non velut in monte constituta. Annuntia ergo mihi, o quem dilexit
anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; qui sunt sapientes et
fideles, in quibus maxime requiescis: ne forte sicut latens incurram
in greges, non tuos, sed sodalium tuorum. Nam tu Petro non
dixisti, Pasce oves tuas; sed, Pasce oves meas (Joan. XXI,
15).
8. Sponsi responsum. Respondeat ergo amatae huic pastor bonus, et
speciosus forma prae filiis hominum: respondeat ei quam formosam fecit
ex filiis hominum. Audite quid respondeat, intelligite; cavete quod
terret, amate quod monet. Quid ergo respondet? Quam non blande,
sed blanditiis severitatem reddit. Corripit, ut constringat, ut
servet. Nisi cognoveris temetipsam, inquit, o pulchra inter
mulieres: quamtumlibet enim sint aliae pulchrae donis viri tui,
haereses sunt; ornatu non visceribus pulchrae sunt, foris et
extrinsecus nitent, nomine justitiae se dealbant: Omnis autem
pulchritudo filiae regis intrinsecus (Psal. XLIV, 14). Nisi
ergo cognoveris temetipsam, quia una es, quia per omnes gentes es,
quia casta es, quia colloquio perverso malorum sodalium corrumpi non
debes. Nisi cognoveris temetipsam, quia recte te mihi desponsavit
ille virginem castam exhibere Christo; recteque mihi te ipsam
exhibeas, ne malis colloquiis, sicut serpens Evam seduxit astutia
sua, sic et tui sensus corrumpantur a castitate mea (II Cor.
XI, 2, 3). Nisi ergo talem cognoveris temetipsam, exi tu;
exi. Aliis enim dicturus sum, Intra in gaudium Domini tui
(Matth. XXV, 21, 23). Tibi non dicam, Intra: sed,
Exi; ut sis inter eos qui ex nobis exierunt. Exi tu. Sed nisi
cognoveris temetipsam, tunc exi. Si autem cognoveris temetipsam,
intra. Si autem non cognoveris, exi tu in vestigiis gregum, et pasce
haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 6, 7). Exi in
vestigiis, non gregis, sed gregum: et pasce, non sicut Petrus oves
meas, sed haedos tuos: in tabernaculis, non pastoris, sed pastorum;
non unitatis, sed dissensionis; non ibi posita, ubi est unus grex et
unus pastor. Confirmata est, aedificata est, amata fortior facta
est, parata mori pro viro, et vivere cum viro.
9. Sponsae verba prave usurpata a Donatistis. Haec verba quae
commemoravimus de sanctis Canticis canticorum, de sponsi et sponsae
epithalamio quodam: spirituales enim nuptiae sunt, in quibus nobis
magna castitate vivendum est; quia Ecclesiae concessit Christus in
spiritu, quod mater ejus habuit in corpore, ut et mater et virgo sit:
haec ergo verba Donatistae accipiunt ad sensum suum perversum multo
aliter. Et quemadmodum non tacebo, et quid eis respondeatis,
adjuvante Domino, quantum potero, breviter admonebo. Cum eos urgere
coeperimus luce unitatis Ecclesiae diffusae toto orbe terrarum, et
poposcerimus ut ostendant ipsi de Scripturis aliquod testimonium, ubi
Deus praedixit in Africa futuram Ecclesiam, quasi perditis caeteris
gentibus; hoc solent testimonium in ore habere, et dicere: Africa in
meridie est; interrogans ergo, inquiunt, Ecclesia Dominum ubi
pascat, ubi cubet; respondet ille, In meridie: ut quasi vox
interrogantis sit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi
pascas, ubi cubes; et vox quasi respondentis, In meridie, hoc est,
in Africa. Si ergo quae interrogat, Ecclesia est, et Dominus ubi
pascit respondet, in Africa, quia in Africa erat Ecclesia: quae
interrogat, non erat in Africa. Annuntia, inquit, mihi, quem
dilexit anima mea, ubi pascas, ubi cubes; et respondet ille cuidam
Ecclesiae praeter Africam, In meridie, in Africa cubo, in Africa
pasco, quasi in te non pasco. Porro si quae interrogat, Ecclesia
est, quod nullus ambigit, quod nec ipsi contradicunt; et audiunt
nescio quid de Africa: haec ergo quae interrogat praeter Africam
est; et quia Ecclesia est, est praeter Africam Ecclesia.
10. Refelluntur Donatistae. Ecce accipio in meridie esse
Africam: quanquam magis in meridie sub sole medii diei Aegyptus quam
Africa. Illic autem in Aegypto, quomodo pastor est iste, qui
norunt agnoscunt: qui non norunt, requirant quam magnam illic gregem
colligat, quantam numerositatem sanctorum atque sanctarum habeat
contemnentium penitus mundum. Grex ille tantum crevit, ut etiam inde
superstitiones expulerit. Ut ergo omittam, quomodo inde omnem
idolorum superstitionem, quae illic valida fuerat, crescendo
fugaverit: accipio quod dicitis, o sodales mali; accipio prorsus,
assentio Africam in meridie esse, et Africam significatam in eo quod
dictum est, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Sed et vos aeque
attendite adhuc ista verba sponsae esse, nondum sponsi. Adhuc sponsa
dicit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas
in meridie, ne forte fiam sicut operta. Surde, caece, si in meridie
vides Africam, quare in operta non intelligis feminam? Annuntia
mihi, dicit, quem dilexit anima mea. Utique virum alloquitur, cum
dicit, quem dilexit. Quomodo si diceret, Annuntia mihi, quam
dilexit anima mea; intelligeremus sponsum haec loqui ad sponsam: sic
cum audis, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi
cubas; illuc adde, ad hujus verba pertinent et quae sequuntur, in
meridie. Quaero ubi pascas in meridie, ne forte fiam sicut operta
super greges sodalium tuorum. Audio prorsus, accipio de Africa quod
intelligis; in meridie, ipsa significata est. Sed Ecclesia
Christi, sicut intelligis, transmarina alloquitur sponsum suum,
timens errorem incidere Africanum. O quem dilexit anima mea,
annuntia mihi, doce me. Audio enim in meridie, id est, in Africa,
duas esse partes, imo multas concisiones. Annuntia ergo mihi ubi
pascis, quae oves ad te pertinent, quod ovile illic me jubes amare,
cui me debeo sociare. Ne forte fiam velut operta. Illudunt enim
quasi latenti, insultant quasi perditae, quasi nusquam alibi
existenti. Ne ergo quasi operta, quasi latens fiam super greges, id
est, super congregationes haereticorum, sodalium tuorum,
Donatistarum, Maximianistarum, Rogatistarum, caeterarumque pestium
extra colligentium; et ideo spargentium; rogo te, annuntia mihi, si
illic pastorem meum requiram, ut non in gurgitem rebaptizationis
incurram. Hortor vos, obsecro vos per sanctitatem talium nuptiarum,
amate hanc Ecclesiam, estote in tali Ecclesia, estote talis
Ecclesia: amate pastorem bonum, virum tam pulchrum, neminem
fallentem, neminem perire cupientem. Orate et pro dispersis ovibus:
veniant et ipsi, agnoscant et ipsi, ament et ipsi; ut sit unus grex
et unus pastor. Conversi ad Dominum, etc.
|
|