|
1. Christus quomodo Dei Patris Unicus. Dominus Deus, Jesus
Christus, Filius De. unicus, natus de Deo Patre sine aliqua
matre, et natus de virgine matre sine homine patre, audistis quid
dixerit: Ego et Pater unum sumus. Sic accipite hoc, sic credite,
ut mereamini intelligere. Fides enim debet praecedere intellectum, ut
sit intellectus fidei praemium. Propheta enim apertissime dixit,
Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec.
LXX). Quod ergo simpliciter praedicatur, credendum est: quod
subtiliter disputatur, intelligendum est. Primitus ergo ad imbuendas
vestras mentes per fidem praedicamus vobis Christum Dei Patris
unicum. Quare additur, Unicum? Quia cujus est Unicus multos
filios habet gratia. Caeteri ergo omnes sancti filii Dei sunt
gratia, solus ille natura. Qui gratia filii sunt, non sunt quod
Pater. Denique nullus sanctorum ausus est dicere, quod ille Unicus
ait, Ego et Pater unum sumus. Numquid non Pater est et noster?
Si non est Pater noster, quomodo dicimus orantes, Pater noster qui
es in coelis (Matth. VI, 9)? Sed nos filii sumus, quos
voluntate sua filios fecit, non ex natura sua filios genuit. Genuit
quidem et nos, sed quomodo dicitur, adoptatos, adoptantis generatos
beneficio, non natura. Denique et hoc dicti sumus, quia vocavit nos
Deus in adoptionem filiorum (Ephes. I, 5): homines adoptati
sumus. Ille dicitur Unicus, Unigenitus; quia hoc est quod Pater:
nos autem homines sumus, Deus est Pater. Quia ergo ille hoc est
quod Pater, dixit, et verum dixit, Ego et Pater unum sumus? Quid
est, unum sumus? Unius naturae sumus. Quid est, unum sumus?
Unius substantiae sumus.
2. Filius Dei et Pater sunt unius substantiae. Forte minus
intelligitis quid est unius substantiae. Laboremus, ut intelligatis
adjuvet Deus et me loquentem, et vos audientes: me, ut ea dicam quae
vera sunt et apta sunt vobis; vos autem, ante omnia et praecipue ut
credatis; deinde ut quomodo potestis intelligatis. Quid est ergo,
unius substantiae? Similitudines vobis adhibeam, ut quod minus
intelligitur, exemplo clarescat. Utputa, aurum est Deus, aurum est
et Filius ejus. De terrenis si ad coelestia non sunt dandae
similitudines, quomodo scriptum est, Petra autem erat Christus (I
Cor. X, 4)? Ergo quidquid est Pater, hoc est et Filius:
sicut dixi, verbi gratia, Aurum est Pater, aurum est Filius. Nam
qui dicit, Non est ipsius substantiae Filius cujus est Pater: quid
aliud dicit nisi, Aurum est Pater, argentum est Filius? Si aurum
est Pater, argentum est Filius; degeneravit a Patre unicus
Filius. Homo hominem generat: cujus substantiae est pater qui
generat, ipsius substantiae? est filius qui generatur. Quid est,
ipsius substantiae, Homo est ille, homo et ille: animam habet ille,
animam et ille: carnem habet ille, carnem et ille: quod est ille,
hoc et ille.
3. Arianorum objectio. Sed respondet mihi et dicit haeresis
Ariana. Quid mihi dicit? Attende quod dixisti. Quid dixi? Quia
filius hominis comparandus est Filio Dei. Plane comparandus: sed
non, ut putas, ad proprietatem; sed ad similitudinem. Tu autem
quidvis hinc facere, dic. Non vides, dicit, quia major est pater
qui genuit, et minor est filius qui generatus est? Quomodo ergo vos
dicitis, dicite mihi: quomodo ergo vos dicitis quia aequales sunt
Pater et Filius, Deus et Christus; cum videatis quia homo quando
generat filium, minor est filius, et major est pater? Homo sapiens,
in aeternitate tempora inquiris; ubi non sunt tempora, quaeris
aetates, Quando major est pater, minor est filius, ambo temporales
sunt: ille crescit, quia ille senescit. Nam per naturam homo pater,
per naturam, ut dixi, non genuit minorem; sed per aetatem. Vis
nosse quia per naturam non genuit minorem? Exspecta, crescat, et
patri erit aequalis. Puer enim parvulus vel crescendo pervenit ad
magnitudinem patris sui. Tu autem sic dicis minorem Dei Filium
natum, ut nunquam crescat et ad sui Patris magnitudinem vel crescendo
perveniat. Jam ergo filius hominis natus ex homine, meliore
conditione natus est quam Filius Dei. Quomodo? Quia ipse crescit,
et pervenit ad magnitudinem patris sui. Christus autem, sicut
dicitis, ideo minor natus est, ut remaneat minor, et non sit
exspectandus saltem aetatis accessus. Sic ergo dicis, quia est in
natura diversitas. Sed quare hoc dicis, nisi quia non vis ejusdem
substantiae credere Filium, cujus substantiae est Pater? Postremo
prius confitere ipsius esse substantiae, et dic minorem. Attende
hominem, homo est. Quae est substantia ejus? Homo est. Quid ille
quem generat? Minor est, sed homo est. Aetas dispar est, aequalis
natura est. Dic et tu: Quod est Pater, hoc est Filius, sed minor
est Filius. Dic, fac gradum, dic ejusdem substantiae, sed
minorem, et pervenis ad aequalem. Non enim parum accedis, non parum
propinquas veritati, qua confitearis aequalem, si ejusdem substantiae
confessus fueris et minorem. Sed non est ejusdem substantiae, hoc
dicis. Ergo quia hoc dicis, Aurum est et argentum: tale est quod
dicis, quale si homo generaret equum. Alterius enim substantiae est
homo, alterius equus. Si ergo Filius alterius substantiae est quam
Pater, monstrum generavit Pater. Quando enim creatura, id est,
mulier parit quod non est homo, monstrum dicitur. Ut autem non sit
monstrum, hoc est qui natus est, quod est ille qui genuit; id est,
homo et homo, equus et equus, columba et columba, passer et passer.
4. Quanta blasphemia dicere Filium Dei alterius substantiae.
Creaturis suis dedit, ut quod sunt, hoc generent. Creaturis suis
dedit Deus, creaturis mortalibus, terrenis dedit, donavit, ut hoc
quod sunt generent; et putas quia hoc sibi non potuit ipse servare,
qui est ante saecula? Qui non habet initium temporis, generaret
filium non hoc quod ipse est, generaret degenerem? Audite quanta
blasphemia sit dicere, unicum Dei Filium alterius esse substantiae.
Prorsus si ita est, degener est. Si dicas alicui filio hominis,
Degener es; quanta injuria est? Et quomodo dicitur filius hominis
degener? Utputa, pater ipsius fortis est, ille timidus et ignavus.
Quicumque illum viderit, et vult corripere, attendens patrem ipsius
virum fortem, quid ei dicit? Porro vade, degener. Quid est,
degener? Fortis vir fuit pater tuus, et tu timore contremiscis.
Ille cui hoc dicitur, vitio degener est, natura par est. Quid est,
natura par est? Homo est, quod est et pater ipsius. Sed ille
fortis, ille ignavus; ille audax, ille timidus: tamen homo et homo.
Vitio ergo degener est, non natura. Tu quando dicis unicum Filium,
unum Patris Filium degenerem esse, non aliud dicis, nisi quia non
hoc est quod Pater: et non jam natus, degener factus est dicis; sed
generatus est. Istam blasphemiam quis ferat? Qualibuscumque oculis
si istam blasphemiam videre possent, fugerent eam, et catholici
fierent.
5. Ariani per Filii injuriam Patrem falso honorant. Sed quid
dicam, fratres? Non eis irascamur: sed pro eis oremus ut det eis
Dominus intellectum; quia forte hoc nati sunt. Quid est, hoc nati
sunt? Hoc acceperunt a parentibus suis, quod tenent. Praeponunt
genus veritati. Fiant quod non sunt, ut possint servare quod sunt:
hoc est fiant catholici, ut possint servare quod homines sunt: ut non
in illis pereat Dei creatura, accedat Dei gratia. Putant enim quia
Patrem honorent per contumeliam Filii. Quando illi dixeris,
Blasphemas: respondet, Quare blasphemo? Quia dicis Filium non hoc
esse, quod Pater est. Et ille mihi: Imo tu blasphemas. Quare?
Quia aequare vis Patri Filium. Aequare volo Patri Filium,
numquid extraneum? Gaudet Pater, quando illi aequo Filium unicum:
gaudet, quia non invidet. Et Deus quia Filio unico non invidet,
ideo hoc quod ipse est generavit. Tu et Filio facis injuriam, et
ipsi Patri, in cujus honorem vis contumeliam facere Filio. Certe
enim ideo dicis non esse ejusdem substantiae Filium, ne injuriam
facias Patri ipsius. Ego tibi cito ostendo quia injuriam facis
ambobus. Quomodo, inquit? Si dicam filio alicujus, Degener, non
est similis patri tuo: degener, non hoc es quod pater. Audit illud
filius, et irascitur, et dicit: Ergo degener natus sum? Audit
illud pater, et plus irascitur. Iratus autem quid dicit? Ergo ego
filium degenerem generavi? Ergo si aliud sum, aliud generavi,
monstrum generavi. Quid est, quia cum vis uni deferre per alterius
injuriam, ambobus facis injuriam? Filium offendis, sed Patrem non
propitiabis. Cum de Filii contumelia honoras Patrem, et Filium
offendis et Patrem. A quo fugis? ad quem fugis? Numquid irascente
tibi Patre fugis ad Filium? Quid tibi dicit? Ad quem fugis, quem
degenerem fecisti? Numquid offenso Filio curris ad Patrem? Dicit
et ipse tibi: Ad quem fugis, quem degenerem genuisse dixisti?
Sufficiat vobis; hoc tenete, hoc memoriae commendate, hoc in vestra
fide conscribite. Hoc autem ut intelligatis, ad Deum Patrem et
Filium, qui unum sunt, preces fundite.
|
|