|
1. Pauper verus quinam sit.---Cantavimus Domino, et diximus,
Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor. Quaeramus
pauperem, quaeramus pupillum. Nec mirum sit quod admoneo ut
quaeramus, quos sic abundare cernimus et sentimus. Nonne pauperibus
plena omnia? nonne pupillis plena sunt omnia? Tamen inter omnia
quaero pauperem, quaero pupillum. Ac prius ostendendum est Charitati
vestrae, id quod putamus, non hoc esse quod quaerimus. Qui enim
dicuntur pauperes et sunt, in quos a Deo mandatae eleemosynae fiunt,
de quibus fatemur scriptum, Include eleemosynam in corde pauperis, et
ipsa exorabit pro te Dominum (Eccli. XXIX, 15): abundat
quidem hoc genus hominum; sed altius intelligendus est iste pauper.
De illo genere est iste pauper, de quo dictum est, Beati pauperes
spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3).
Sunt pauperes non habentes pecuniam, victum quotidianum vix
invenientes, alienis opibus, misericordia sic indigentes, ut etiam
mendicare non erubescant: si de his dictum est, Tibi derelictus est
pauper; nos quid facimus, qui hoc non sumus? Ergo nos qui christiani
sumus, non sumus Deo derelicti? Et quae alia nobis spes est, si non
sumus illi derelicti, qui nos non derelinquit?
2. Divitibus cavenda superbia. Discite ergo esse pauperes et Deo
relinqui, o compauperes mei. Dives est, superbus est. Nam et in
divitiis istis, quae vulgo appellantur divitiae, quibus est contraria
vulgaris ista paupertas; in divitiis ergo istis nihil est sic
cavendum, quam superbiae morbus. Qui enim non habet pecuniam, non
habet amplissimas facultates; non habet unde se extollat. Si ergo qui
non habet unde se extollat, non laudatur pro eo quod non se extollit:
qui habet, laudetur, si se non extollit. Quid ergo laudo humilem
pauperem, qui unde superbiat, non habet? Quis autem ferat et inopem
et superbum?
Lauda divitem humilem, lauda divitem pauperem. Tales vult apostolus
Paulus, qui scribens ad Timotheum dicit: Praecipe divitibus hujus
saeculi, non superbe sapere (I Tim. VI, 17). Novi quid
dicam: hoc illis praecipe. Habent enim divitias intrinsecus superbiam
persuadentes, habent divitias in quibus laborant esse humiles. Da
mihi Zacchaeum habentem magnas divitias, principem publicanorum,
confessorem peccatorum, statura brevem, animo breviorem, ascendentem
lignum, ut transeuntem videret qui pro illo pendebat in ligno. Da
mihi dicentem, Dimidium rerum mearum do pauperibus. Sed multum dives
es, o Zacchaee, multum dives es. Ecce dimidium dabis: dimidium
quare reservabis? Quia si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo
(Luc. XIX, 2-8).
3. Pauperes de Lazari sorte non extollantur. Sed ait mihi quisque
mendicus, debilitate fessus, pannis obsitus, fame languidus;
respondet mihi, et dicit: Mihi debetur regnum coelorum; ego enim
similis sum illi Lazaro, qui jacebat ulcerosus ante divitis domum,
cujus canes lingebant ulcera, et quaerebat saturari de micis, quae
cadebant de mensa divitis: ego illi similior sum, inquit. Nostrum
genus est, cui debetur regnum coelorum; non illi generi qui induuntur
purpura et bysso, et epulantur quotidie splendide. Talis enim erat
ille, ante cujus domum jacebat pauper ulcerosus: et videte exitus
amborum. Contigit enim mori inopem illum, et auferri ab Angelis in
sinum Abrahae. Mortuus est autem dives, et sepultus est. Nam
pauper forte nec sepultus. Et quid postea? Cum apud inferos dives
ille in tormentis esset, levavit oculos suos, vidit pauperem quem
contempserat, in Abrahae gremio quiescentem: desideravit guttam, a
quo ille micam; et quoniam dilexit opulentiam, non invenit
misericordiam. Voluit subveniri fratribus suis, semper vecors, sero
misericors: nihil omnino quod postulavit, accepit (Luc. XVI,
19-31).
4. Pauper et dives in eadem sorte felicitatis, si uterque humilis.
Sinus Abrahae. Discernamus ergo, inquit mihi, pauperes et
divites: quid me ad alia intelligenda exhortaris? Aperti sunt
pauperes, aperti sunt divites. Audi ergo me de hoc quod proposuisti,
domne pauper. Cum enim illum sanctum ulcerosum te esse dicis, timeo
ne superbiendo non sis quod dicis. Noli contemnere divites
misericordes, divites humiles; et ut citius dicam, quod paulo ante
dixi, divites pauperes noli contemnere. O pauper, esto et tu
pauper; pauper, id est, humilis. Si enim dives factus est humilis,
quanto magis pauper esse debet humilis? Pauper non habet unde
infletur, dives habet cum quo luctetur. Audi ergo me. Esto verus
pauper, esto pius, esto humilis. Nam si de ista pannosa et ulcerosa
paupertate gloriaris, quia talis fuit ille qui ante domum divitis inops
jacebat; attendis quia pauper fuit, et aliud non attendis. Quid,
inquis, attendo? Lege Scripturas, et invenies quod dico. Lazarus
pauper fuit: in cujus sinum levatus est, dives fuit. Contigit,
inquit, mori inopem illum, et auferri ab angelis. Quo? In sinum
Abrahae, id est, in secretum, ubi erat Abraham. Nolite enim
carnaliter intelligere, quod velut in sinum tunicae Abrahae levatus
sit pauper. Sinus erat, quia secretum erat. Unde dicitur, Redde
vicinis nostris in sinum eorum (Psal. LXXVIII, 12). Quid
est, in sinum eorum? In secreta eorum. Quid est, Redde in sinum
eorum? Torque conscientiam eorum. Lege, aut si legere non potes,
audi cum legitur, et vide Abraham opulentissimum fuisse in terra,
auro, argento, familia, pecore, possessione (Gen. XIII): et
tamen dives iste pauper fuit, quia humilis fuit; Credidit enim
Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Id. XV, 6).
Justificatus est gratia Dei, non propria praesumptione. Fidelis
erat, bene operabatur. Filium jussus est immolare; neque cunctatus
est ei offerre quod acceperat, a quo acceperat (Id. XXII).
Probatus est Deo, constitutus est exemplum fidei. Jam Deo notus
erat: sed nobis monstrandus erat. Non est inflatus quasi in bonis
operibus suis; quia pauper erat dives iste. Et ut scias quia non est
inflatus tanquam in bonis operibus suis (sciebat enim quia quidquid
habebat, a Deo habebat; et non in se ipso, sed in Domino
gloriabatur), audi Paulum apostolum: Si enim Abraham ex operibus
justificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum (Rom. IV,
2).
5. Verus pauper in pauperum turba vix invenitur. Videtis, quia cum
abundent pauperes recte quaerimus pauperem: in turba quaerimus, et vix
invenimus. Occurrit mihi pauper, et quaero pauperem. Interim tu
manum porrige pauperi quem invenis. Corde quaeris, quem quaeris. Tu
dicis, Pauper sum sicut Lazarus: dives iste meus humilis non dicit,
Dives sum sicut Abraham. Ergo tu te extollis, ille se humiliat.
Quid inflaris, et non imitaris. Ego, inquit, pauper levor in sinum
Abrahae. Non vides quia pauperem dives excepit? Non vides quia
dives susceptor est pauperis? Si enim superbis contra eos qui habent
pecuniam, et negas eos ad regnum coelorum pertinere; cum in eis
fortasse inveniatur humilitas, quae in te non invenitur: non times ne
tibi, cum mortuus fueris, dicat Abraham, Recede a me, quia
blasphemasti me?
6. Divitiae plenae periculorum et periturae. Admoneamus ergo
divites nostros, quod Apostolus admonuit. Non superbe sapere, neque
sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17), admoniti
sumus. Divitiae illae, quas putatis plenas esse deliciarum,
pleniores sunt periculorum. Pauper erat, et securior dormiebat:
somnus facilius accedebat ad duram terram, quam ad lectum
inargentatum. Attendite curas divitum, et comparate securitati
pauperum. Sed audiat dives iste, ut non superbe sapiat, neque speret
in incerto divitiarum. Utatur mundo, tanquam non utens. Sciat se
viam ambulare, et in has divitias tanquam in stabulum intrasse.
Reficiat, viator est: reficiat se, et transeat; non secum tollit
quod in stabulo invenit. Alius viator erit, et ipse habebit, sed non
auferet.
Omnes hic relicturi sunt quod hic acquisierunt. Nudus, inquit, exii
de utero matris meae; nudus revertar in terram, Dominus dedit,
Dominus abstulit (Job I, 21). Non abstulit, quia tibi
derelictus est pauper. Nudus exii de utero matris meae; nudus
revertar in terram.
7. Pauper cupiditatibus divite pejor. Audi alium pauperem. Nihil
intulimus in hunc mundum; sed nec auferre aliquid possumus: victum et
tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites
fieri, incidunt in tentationem et desideria multa, stulta et noxia,
quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix est enim
omnium malorum avaritia: quam quidam appetentes, a fide
pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI,
7-10). Qui sunt isti qui a fide pererraverunt, et inseruerunt se
doloribus multis? Qui volunt divites fieri. Modo mihi respondeat
ille pannosus. Videamus, si non vult dives fieri; videamus,
interrogemus eum, si non vult dives fieri: respondeat, non
mentiatur. Audio linguam, sed interrogo conscientiam. Dicat si non
vult dives fieri. Si autem vult; jam incidit in tentationem et
desideria multa, stulta et noxia. Non enim opes dico, sed
desideria. Unde? Quia vult dives fieri. Quid inde? Desideria
multa et stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et
perditionem. Vides ubi sis? Quid mihi ostentas nullas facultates,
cum ego convincam tantas cupiditates? Ecce jam compara duos. Iste
dives est, ille pauper est: sed iste dives, jam est, non vult
fieri. Iste dives est, aut de parentibus, aut de donis et
haereditatibus. Ponamus, faciamus: dives est etiam de
iniquitatibus. Jam non vult addere, imposuit modum, fixit limitem
cupiditati, jam corde militat pietati.
8. Rursum pauper cum divite comparatur. Dives est, inquis.
Respondeo, Dives est. Iterum tu accusator respondes et dicis, De
iniquitate dives est. Quid, si facit amicos de mammona iniquitatis?
Dominus noverat quod dicebat: utique non errabat, quando
praecipiebat, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi
recipiant vos in tabernacula aeterna (Luc. XVI, 9). Quid si
hoc facit iste dives? Jam finit cupiditatem, exercet pietatem. Tu
nihil habes, sed dives vis fieri; incides in tentationem. Sed forte
inde factus es pauperrimus et egentissimus, quia nescio quid habebas
paternum, quod te sustentaret, et calumnia aliqua competitoris
abstulit. Gemis, audio, tempora accusas: quod gemis, si posses,
faceres. Annon videmus? annon quotidianis exemplis plena sunt omnia?
Heri gemebat, quia perdebat sua; hodie pertinens ad majorem, rapit
aliena.
9. Verus pauper. Christus pauper et dives. Invenimus verum
pauperem, invenimus pium humilem, non de se fidentem, pauperem
verum, membrum pauperis qui propter nos pauper factus est, cum dives
esset (II Cor. VIII, 9). Vide divitem nostrum, qui
propter nos pauper factus est, cum dives esset; vide illum divitem:
Omnia peripsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Plus est
aurum facere, quam habere. Dives es auro, argento, pecore,
familia, fundis, fructibus; tibi ista creare non potuisti. Vide
illum divitem: Omnia per ipsum facta sunt. Vide illum pauperem:
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I,
3-14). Quis digne cogitet divitias ejus? Quomodo faciat qui non
fit, quomodo creet non creatus, formet non formatus, mutabilia
manens, temporalia sempiternus? Quis digne cogitet divitias ejus?
Paupertas Christi. Paupertatem cogitemus, ne forte pauperes vel
ipsam capiamus. Concipitur utero feminae virginali, includitur
visceribus matris. O paupertas! In angusto diversorio nascitur,
involutus infantilibus tegumentis in praesepio ponitur, fit cibaria
jumentis pauperibus; deinde coeli et terrae Dominus creator
Angelorum, omnium visibilium et invisibilium effector et conditor
sugit, vagit, nutritur, crescit, tolerat aetatem, occultat
majestatem: postea tenetur, contemnitur, flagellatur, illuditur,
conspuitur, colaphizatur, spinis coronatur, ligno suspenditur,
lancea perforatur. O paupertas! Ecce caput pauperum quos requiro,
cujus pauperis membrum invenimus verum pauperem.
10. Pupillus quis. Breviter quaeramus pupillum : quia in paupere
requirendo fatigati sumus. Domine Jesu, pupillum quaero; fatigatus
quaero: cito responde, ut inveniam. Ne vobis, inquit, dicatis
patrem in terra (Matth. XXIII, 9). Pupillus in terra,
immortalem patrem invenit in coelo. Ne vobis, inquit, dicatis patrem
in terra. Inventus est pupillus iste. Oret pupillus iste: audiamus
eum, et imitemur eum. Quae est ejus oratio? Quoniam pater meus et
mater mea dereliquerunt me. Pater, inquit, meus et mater mea
dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI,
10). Si ergo beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
coelorum (Matth. V, 3); Tibi derelictus est pauper. Si pater
meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me;
Pupillo tu eris adjutor.
|
|