|
1. Fides in Christum. Quid est quod audivimus, fratres, dicentem
Dominum, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me
misit? Bonum est nobis credere in Christum; maxime quia ipse aperte
etiam dixit istud quod audistis, hoc est, quoniam ipse lux venerat in
mundum, et qui credit in eum, non ambulabit in tenebris, sed habebit
lumen vitae (Joan. VIII, 12). Bonum est ergo credere in
Christum. Magnum bonum est credere in Christum: et magnum malum est
non credere in Christum. Sed quia Christus Filius de Patre est
quidquid est, Pater autem non est de Filio, sed Pater est Filii;
commendat quidem in se fidem, sed honorem revocat ad auctorem.
2. Nativitates Christi duae. Hoc enim firmum et fixum tenete, si
vultis perseverare catholici, quia Deus Pater Deum Filium genuit
sine tempore, et fecit ex Virgine in tempore. Nativitas illa excedit
tempora: nativitas ista illuminat tempora. Ambae tamen nativitates
mirabiles: illa sine matre, ista sine patre. Quando genuit Deus
Filium, de se genuit, non de matre: quando genuit mater filium,
virgo genuit, non de viro. De Patre natus est sine initio: de matre
natus est hodie certo initio. De Patre natus fecit nos: de matre
natus refecit nos. De Patre natus est, ut essemus: de matre natus
est, ne periremus. Genuit autem Pater aequalem sibi, et totum
quidquid est Filius, habet de Patre. Quod autem Deus Pater est,
non habet de Filio. Itaque dicimus Patrem Deum de nullo, Filium
Deum de Deo. Propterea omne quod Filius facit mirabiliter, omne
quod dicit veraciter, ei tribuit de quo est; nec esse potest aliud,
quam ille de quo est. Adam factus est homo: potuit esse aliud, quam
est factus. Factus est enim justus, et potuit esse injustus.
Unigenitus autem Dei Filius, quod est, hoc mutari non potest: in
aliud converti non potest, minui non potest, quod erat non esse non
potest, non esse Patri aequalis non potest. Sed plane ille, qui
omnia Filio dedit nascenti, dedit non indigenti; sine dubio et ipsam
aequalitatem cum Patre Pater dedit Filio. Quomodo Pater dedit?
numquid minorem genuit, et addidit illi ad formam, ut faceret
aequalem? Si hoc fecisset, indigenti dedisset. Jam vero dixi
vobis, quod firmissime tenere debetis, id est, totum quod est Filius
Pater dedit, sed nascenti, non indigenti. Si nascenti dedit, non
indigenti, et aequalitatem sine dubio dedit, et aequalitatem dando
aequalem genuit. Et licet alius sit ille, alius iste; non tamen
aliud est ille, aliud iste: sed quod ille, hoc et iste. Non qui
ille, hic et iste: sed quod ille, hoc et iste.
3. Verus Filius Dei cur dictus Christus.---Qui me misit,
inquit, audistis: Qui me misit, inquit, ipse mihi mandatum dedit
quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus vita aeterna
est. Joannis Evangelium est, tenete. Qui me misit, ipse mihi
mandatum dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus
vita aeterna est. O si donet ut dicam quod volo? Facit enim mihi
angustias inopia mea, et copia illius. Ipse, inquit, mandatum mihi
dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus vita
aeterna est. Quaere in Epistola Joannis hujus evangelistae quid de
Christo dixit. Credamus, inquit, in verum Filium ejus Jesum
Christum. Ipse est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V,
20). Quid est, Verus Deus, et vita aeterna? Verus Filius
Dei, verus Deus est, et vita aeterna. Quare dixit, in verum
Filium ejus? Quia multos filios habet Deus, propterea discernendus
erat, addendo quod verus esset Filius. Non tantum dicendo quod est
Filius; sed addendo, ut dixi, quod est verus Filius: ideo
discernendus erat, propter multos filios, quos habet Deus. Nos enim
filii sumus gratia, ille natura. Nos facti a Patre per ipsum: ille
quod Pater, hoc et ipse est: numquid quod Deus est, sumus et nos?
4. Unum se esse cum Patre nemo praeter Christum dicere ausit. Sed
quidam de transverso, nesciens quid loquatur ait: Propterea, dictum
est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), quia habent
inter se concordem voluntatem, non quia ipsa est natura Filii, quae
est natura Patris. Nam et Apostoli (et hoc ille dixit, non
ego), nam et Apostoli unum sunt cum Patre et Filio. Horrenda
blasphemia! Et Apostoli, inquit, unum sunt cum Patre et Filio,
quia obediunt voluntati Patris et Filii. Hoccine ausus est dicere?
Dicat ergo Paulus: Ego et Deus unum sumus. Dicat Petrus, dicat
quilibet propheta: Ego et Deus unum sumus. Non dicit: absit ut
dicat. Novit se aliam esse naturam, salvandam naturam: novit se
aliam esse naturam, illuminandam naturam. Nemo dicit: Ego et Deus
unum sumus. Quantumcumque proficiat, quantumcumque sanctitate
praepolleat, quantolibet culmine virtutis excellat, nunquam dicit,
Ego et Deus unum sumus: quia si habet virtutem, et ideo hoc dicit;
hoc dicendo, quod habebat, amisit.
5. Aequalitas Filii cum Patre. Aequalem ergo Patri credite
Filium, sed tamen de Patre Filium, Patrem vero non de Filio.
Origo apud illum, aequalitas apud istum. Nam si aequalis non est,
verus Filius non est. Quid enim dicimus, fratres? Si aequalis non
est, minor est: si minor est, interrogo salvandam naturam male
credentem, quomodo minor natus est. Responde: minor crescit, an
non? Si crescit, ergo et Pater senescit. Si autem quod natus est,
hoc erit; si minor natus est, et minor erit: cum detrimento suo
perfectus erit, cum detrimento formae Patris perfectus natus, nunquam
perventurus est ad formam Patris. Sic impii addicitis Filium: sic
haeretici blasphematis Filium. Quid ergo catholica fides dicit?
Filius Deus de Patre Deo: Pater Deus non de Filio Deus. Sed
Filius Deus aequalis Patri, aequalis natus, non minor natus; non
aequalis factus, sed aequalis natus. Quod est ille, hoc et iste qui
natus est. Aliquando fuit Pater sine Filio? Absit. Tolle
Aliquando, ubi tempus non est. Semper Pater, semper Filius.
Sine initio temporis Pater, sine initio temporis Filius: nunquam
Pater ante Filium, nunquam Pater sine Filio. Sed tamen quia
Filius Deus de Deo Patre, Pater autem Deus, sed non de Deo
Filio; non nobis displiceat honorificentia Filii in Patre.
Honorificentia enim Filii Patri tribuit honorem, non suam minuit
divinitatem.
6. Verbum Dei mandatum Patris. Quia ergo dicebam, quod
proposueram, Et scio, ait, quia mandatum ejus vita aeterna est.
Intendite, fratres, quod dico: Scio quia mandatum ejus vita aeterna
est. Et legimus apud ipsum Joannem de Christo, Ipse est verus
Deus, et vita aeterna. Si mandatum Patris vita aeterna est, et
Christus Filius ipse est vita aeterna; mandatum Patris ipse Filius
est. Quomodo enim non est mandatum Patris, quod est Verbum
Patris? Aut si mandatum a Patre Filio datum carnaliter accipitis,
tanquam dixerit Pater Filio, Hoc mando tibi, hoc illud volo
facias: quibus verbis locutus est unico Verbo? Numquid quando
mandatum dabat ad Verbum, verba quaerebat? Quia ergo vita aeterna
est Patris mandatum, et ipse Filius est vita aeterna, credite et
accipite, credite et intelligite, quia Propheta dicit, Nisi
credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX).
Non capitis? dilatamini. Apostolum audite: Dilatamini, ne sitis
jugum ducentes cum infidelibus (II Cor. VI, 13, 14). Qui
hoc nolunt credere antequam capiant, infideles sunt. Quia vero
infideles esse voluerunt, imperiti remanebunt. Credant ergo, ut
intelligant. Prorsus mandatum Patris vita aeterna est. Ergo
mandatum Patris ipse Filius est, qui hodie natus est: mandatum non a
tempore datum, sed mandatum natum. Exercet mentes Evangelium
Joannis, limat et excarnat, ut de Deo non carnaliter, sed
spiritualiter sapiamus. Sufficiant ergo ista, fratres, vobis: ne in
longitudine disputationis subrepat somnus oblivionis.
|
|