|
1. Veritas a philosophis hujus saeculi inventa, non via. Inter
caetera, cum sanctum Evangelium legeretur, audistis quod ait Dominus
Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Veritatem et vitam omnis
homo cupit: sed viam non omnis homo invenit. Deum esse quamdam vitam
aeternam, immutabilem, intelligibilem, intelligentem, sapientem,
sapientes facientem, nonnulli etiam hujus saeculi philosophi viderunt.
Veritatem fixam, stabilem, indeclinabilem, ubi sunt omnes rationes
rerum omnium creatarum, viderunt quidem, sed de longinquo; viderunt,
sed in errore positi: et idcirco ad eam tam magnam et ineffabilem et
beatificam possessionem, qua via perveniretur, non invenerunt. Nam
quia viderunt etiam ipsi (quantum videri ab homine potest) creatorem
per creaturam, factorem per facturam, fabricatorem mundi per mundum,
Paulus apostolus testis est, cui utique debent credere Christiani.
Ait enim, cum de talibus loqueretur: Revelatur ira Dei de coelo
super omnem impietatem. Ista, sicut recognoscitis, Pauli apostoli
verba sunt. Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem et
injustitiam hominum, qui veritatem iniquitate detinent. Numquid dixit
eos non detinere veritatem? Sed, veritatem in iniquitate detinent.
Bonum est quod tenent: sed malum est ubi tenent. Veritatem in
iniquitate detinent.
2. Unde ab illis inventa veritas. Occurrebat autem, ut diceretur
ei: Unde illi impii veritatem detinent? Numquid Deus ad quemquam
eorum locutus est? Numquid legem acceperunt, sicut Israelitarum
populus per Moysen? Unde ergo detinent veritatem, vel in ipsa
iniquitate? Audite quod sequitur, et ostendit. Quia quod notum est
Dei, inquit, manifestum est in illis: Deus enim illis
manifestavit. Manifestavit illis quibus legem non dedit? Audi
quomodo manifestavit. Invisibilia enim ejus, per ea quae facta sunt,
intellecta conspiciuntur. Interroga mundum, ornatum coeli, fulgorem
dispositionemque siderum, solem diei sufficientem, lunam noctis
solatium: interroga terram fructificantem herbis et lignis, animalibus
plenam, hominibus exornatam : interroga mare, quantis et qualibus
natatilibus plenum: interroga aera, quantis volatilibus viget:
interroga omnia, et vide si non sensu suo tanquam tibi respondent,
Deus nos fecit. Haec et philosophi nobiles quaesierunt, et ex arte
artificem cognoverunt. Quid ergo? quare revelatur ira Dei super
ipsam impietatem? Quia veritatem in iniquitate detinent? Veniat,
ostendat quomodo. Jam enim dixit, quomodo cognoverunt. Invisibilia
ejus, id est, Dei, per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas; ut sint
inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum
honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in
cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Apostoli
verba sunt, non mea: Et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes
enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Quod curiositate
invenerunt, superbia perdiderunt. Dicentes se esse sapientes, id
est, donum Dei sibi tribuentes, stulti facti sunt. Verba, inquam,
Apostoli sunt: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.
3. Stultitia colentium idola. Ostende, proba stultitiam ipsorum.
Ostende, Apostole, et sicut ostendisti nobis unde potuerunt
pervenire ad cognitionem Dei, quoniam invisibilia ejus, per ea quae
facta sunt, intellecta conspiciuntur: ita nunc ostende quomodo
dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Audi: Quia
immutaverunt, ait, gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem
imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et
serpentium (Rom. I, 18-23). Figuras enim istorum
animalium, sibi deos Pagani fecerunt. Invenisti Deum, et colis
idolum. Invenisti veritatem, et ipsam veritatem in injustitia
detines. Et quod per Dei opera cognovisti, per opera hominis
perdis. Totum considerasti; coeli, terrae, maris, elementorumque
omnium ordinem collegisti: istud non vis attendere, quod mundus opus
est Dei, idolum opus est fabri. Si faber idolo, sicut dedit
figuram, daret et cor; ab ipso idolo faber adoraretur. Quomodo
enim, o homo, faber tuus Deus est, sic homo idoli faber est. Quis
est Deus tuus? Qui te fecit. Quis est Deus fabri? Qui illum
fecit. Quis est Deus idoli? Qui fecit illud. Ergo si idolum cor
haberet, nonne fabrum adoraret qui illud fecit? Ecce in qua
iniquitate veritatem tenuerunt, et ad possessionem illam quam
viderunt, viam perducentem non invenerunt.
4. Christus factus via. Christus autem, quia ipse est apud Patrem
veritas et vita, Verbum Dei, de quo dictum est, Vita erat lux
hominum (Joan. I, 4): quia ergo ipse est apud Patrem veritas et
vita, et non habebamus qua iremus ad veritatem; Filius Dei qui
semper in Patre veritas et vita est, assumendo hominem factus est
via. Ambula per hominem, et pervenis ad Deum. Per ipsum vadis, ad
ipsum vadis. Noli quaerere qua ad illum venias, praeter ipsum. Si
enim via esse ipse noluisset, semper erraremus. Factus ergo via est
qua venias. Non tibi dico, quaere viam. Ipsa via ad te venit:
surge et ambula. Ambula moribus, non pedibus. Multi enim bene
ambulant pedibus, et male ambulant moribus. Aliquando enim ipsi bene
ambulantes, praeter viam currunt. Invenies quippe homines bene
viventes, et non christianos. Bene currunt: sed in via non currunt.
Quanto plus currunt, plus errant; quia a via recedunt. Si autem
tales homines perveniant ad viam, et teneant viam, o quanta securitas
est, quia et bene ambulant, et non errant! Si autem non tenent
viam, quantumvis bene ambulent, heu quam dolendum est! Melius est
enim in via claudicare, quam praeter viam fortiter ambulare. Haec
satis sint Charitati vestrae. Conversi ad Dominum, etc.
|
|