|
1. Via tuta Christus. Erigunt nos divinae lectiones, ne
desperatione frangamur: et rursus terrent, ne superbia ventilemur.
Tenere autem viam mediam, veram, rectam, tanquam inter sinistram
desperationis et dexteram praesumptionis, difficillimum esset nobis,
nisi Christus diceret, Ego sum, inquit, via, et veritas, et
vita. Tanquam diceret, Qua vis ire? Ego sum via. Quo vis ire?
Ego sum veritas. Ubi vis permanere? Ego sum vita. Securi ergo
ambulemus in via: sed insidias timeamus juxta viam. Inimicus
insidiari non audet in via; quia Christus est via: sed juxta viam
plane non desinit. Unde et in Psalmo dicitur: Juxta semitas
scandala posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6). Dicit et alia
Scriptura: Memento quia in medio laqueorum ingrederis (Eccli.
IX, 20). Isti laquei inter quos ingredimur, non sunt in via:
sed tamen sunt juxta viam. Quid formidas, quid metuis, si in via
ambulas? Tunc time, si deseris viam. Nam ideo etiam permittitur
inimicus ponere juxta viam laqueos, ne securitate exsultationis via
deseratur, et in insidias incidatur.
2. Via Christus humilis. Fornicari a Domino. Via Christus
humilis: Christus veritas et vita, Christus excelsus et Deus. Si
ambules in humili, pervenies ad excelsum. Si infirmus humilem non
asperneris, in excelso fortissimus permanebis. Quae enim causa
humilitatis Christi, nisi infirmitas tua? Valde enim et
irremediabiliter te obsidebat infirmitas tua, et haec res fecit ut
veniret ad te tantus medicus. Si enim vel sic aegrotares, ut tu
posses ire ad medicum, poterat tolerabilis videri ipsa infirmitas.
Sed quia tu ire non potuisti ad eum, ille venit ad te. Venit docens
humilitatem, qua redeamus: quia superbia nos redire non sinebat ad
vitam; et ipsa fecerat nos a vita recedere. Exaltatum enim humanum
cor adversus Deum, et negligens in ipsa sanitate praecepta
salutaria, decidit anima in infirmitatem: discat audire infirma quem
contempsit fortis. Audiat ut surgat, quem sprevit ut caderet.
Audiat tandem experimento edocta, quod praecepto noluit obtinere.
Docuit enim eam miseria sua, quid mali sit a Domino fornicari.
Recedere enim ab illo simplici et singulari bono, in istam
multitudinem voluptatum, in amorem saeculi corruptionemque terrenam,
fornicari est a Domino. Et quodam modo fornicantem allocutus est, ut
rediret: saepissime per Prophetas increpat tanquam fornicariam, non
tamen desperatam; quia in manu habet etiam mundationem fornicariae,
qui increpat fornicariam.
3. Objurgatio peccatoris, ut salubriter confundatur. Non enim sic
increpat, ut insultet: sed ad confusionem vult perducere, ut sanet.
Exclamavit Scriptura vehementer, nec palpavit adulando, quos voluit
reparare sanando. Adulteri, nescitis quia amicus hujus mundi inimicus
Deo constituitur (Jacobi IV, 4) Amor mundi adulterat animam,
amor fabricatoris mundi castificat animam: sed nisi de corruptione
erubuerit, ad amplexus illos castos redire non concupiscit.
Confundatur ut redeat, quae se jactabat ne rediret. Superbia ergo
impediebat animae reditum. Qui autem increpat, non facit peccatum,
sed ostendit peccatum. Quod nolebat anima videre, ponitur ei ante
oculos; et quod post dorsum habere cupiebat, ad faciem illi
admovetur. Vide te in te. Quid vides stipulam in oculo fratris tui,
trabem autem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3)?
Revocatur ad se anima, quae ibat a se. Sicut a se ierat, sic a
Domino suo ibat. Se enim respexerat, sibique placuerat, suaeque
potestatis amatrix facta fuerat. Recessit ab illo, et non remansit in
se : et a se repellitur, et a se excluditur, et in exteriora
prolabitur. Amat mundum, amat temporalia, amat terrena: quae si se
ipsam amaret, neglecto a quo facta est, jam minus esset, jam
deficeret amando quod minus est. Minus est enim ipsa quam Deus; et
longe minus, tantoque minus, quanto minus est res facta quam factor.
Ergo amandus erat Deus; et amandus est Deus ita, ut, si fieri
potest, nos ipsos obliviscamur. Quis ergo est iste transitus?
Oblita est anima se ipsam, sed amando mundum: obliviscatur se, sed
amando artificem mundi. Pulsa ergo et a se, quodam modo perdidit se,
nec facta sua novit videre, justificat iniquitates suas: effertur et
superbit in petulantia, in luxuria, in honoribus, in potestatibus,
in divitiis, in potentia vanitatis. Arguitur, corripitur,
ostenditur sibi, displicet sibi, confitetur foeditatem, desiderat
pulchritudinem, et quae ibat effusa, redit confusa.
4. Odium peccatoris cum ejus amore. Contra illam videtur orare, an
pro illa, qui dicit: Imple facies eorum ignominia? Adversarius
apparet, inimicus apparet. Audi quod sequitur, et vide utrum orare
possit amicus. Imple, inquit, facies eorum ignominia, et quaerent
nomen tuum, Domine (Psal. LXXXII, 17). Oderat eos,
quorum facies ignominia impleri cupiebat? Vide quemadmodum amat eos,
quos vult quaerere nomen Domini. Amat tantum, an odit tantum? an et
odit et amat? Imo et odit et amat. Odit tua, amat te. Quid est,
Odit tua, amat te? Odit quod fecisti, amat quod fecit Deus. Quae
sunt enim tua nisi peccata? Et quid es tu, nisi quod fecit Deus
hominem ad imaginem et similitudinem suam ? Negligis quod factus es,
diligis quod fecisti. Amas extra te opera tua, negligis in te opus
Dei. Merito is, merito laberis, merito et a te ipso pergis: merito
audis, Spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII,
39). Audi potius vocantem, et dicentem, Convertimini ad me, et
convertar ad vos (Zach. I, 3). Non enim Deus advertitur, et
convertitur: manens corripit, incommutabilis corripit. Aversus est,
quia tu te avertisti. Tu ab illo fecisti casum, non ipse a te fecit
occasum. Ergo audi dicentem tibi, Convertimini ad me, et convertar
ad vos. Hoc est enim, Convertor ad vos, quia convertimini ad me.
Fugientis dorsa persequitur, faciem redeuntis illuminat. Quo enim
fugies a Deo fugiens? Quo fugies fugiens ab illo qui nullo loco
continetur, et nusquam absens est? Qui conversum liberat, punit
aversum. Habes judicem fugiens, patrem habeto rediens.
5. Tumor humilitatis medicamento sanandus. Christus et via et
janua. Tumuerat autem superbia, et ipso tumore per angustum redire
non poterat. Clamat ille qui factus est via: Intrate per angustam
portam (Matth. VII, 13). Conatur ingredi, impedit tumor:
et tanto magis perniciose conatur, quanto magis impedit tumor.
Tumidum enim vexat angustia; vexatus autem amplius tumebit ; amplius
tumens quando intrabit? Ergo detumescat. Unde detumescit ?
Accipiat humilitatis medicamentum: bibat contra tumorem poculum
amarum, sed salubre; bibat poculum humilitatis. Quid se arctat?
Non sinit moles, non magna, sed tumida. Magnitudo enim soliditatem
habet, tumor inflationem. Non sibi magnus tumidus videatur:
detumescat, ut magnus sit, ut certus, ut solidus. Non ista
desideret, non de ista pompa rerum labentium corruptibiliumque
glorietur: audiat eum ipsum qui dixit, Intrate per angustam portam,
decentem, Ego sum via. Quasi enim quaereret tumidus, Qua intrabo?
Ego sum via, inquit; per me intra: non nisi per me ambulas, ut
intres per januam. Nam sicut dixit, Ego sum via; ita etiam, Ego
sum janua (Joan. X, 7). Quid quaeris qua redeas, quo redeas,
qua intres? Ne alicubi erres, ipse tibi omnia factus est. Breviter
ergo dicit: Humilis esto, mitis esto. Audiamus hoc apertissime
dicentem, ut videas qua sit via, quae sit via, quo sit via. Quo vis
venire? Certe forte avaritia omnia vis possidere. Omnia mihi tradita
sunt a Patre meo, inquit (Matth. XI, 27). Fortasse dicturus
es: Christo sunt tradita, numquid mihi? Audi Apostolum dicentem:
audi, ut dixi jamdudum, ne desperatione frangaris; audi quomodo
amatus es non amandus, audi quomodo amatus es turpis, foedus,
antequam esset in te quod amari dignum esset. Amatus es prius, ut
dignus fieres qui amareris. Etenim Christus, sicut ait Apostolus,
pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). An forte impius amari
merebatur? Quaero quid merebatur impius? Damnari, respondes.
Christus tamen pro impiis mortuus est. Ecce quid tibi praestitum est
impio, jam pio quid servatur? Quid praestitum est impio? Christus
pro impiis mortuus est. Desiderabas autem omnia possidere: noli per
avaritiam; per pietatem hoc quaere, per humilitatem hoc quaere. Si
enim ita quaesieris, possidebis. Tenebis enim eum per quem facta sunt
omnia, et cum ipso omnia possidebis.
6. Christus medicus poculum prior aegroto bibit. Non haec nos quasi
ratiocinando dicimus. Ipsum audi Apostolum dicentem: Qui Filio
proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo
non et cum illo omnia nobis donavit (Id. VIII, 32)? Avare,
ecce habes omnia. Omnia quae amas, ut non impediaris a Christo,
contemne, et ipsum tene in quo possis omnia possidere. Ipse ergo
medicus nihil tali indigens medicamento, tamen ut exhortaretur
aegrotum, bibit quod opus ei non erat: tanquam recusantem alloquens,
et trepidum erigens bibit prior. Calicem, inquit, quem ego bibiturus
sum (Matth. XX, 22): qui in me non habeo quod ab illo calice
sanetur, bibiturus sum tamen, ne tu dedigneris bibere, cui opus est
ut bibas. Jam videte, fratres, si amplius aegrotare debet genus
humanum accepta tanta medicina. Jam humilis Deus et adhuc superbus
homo? Audiat, discat. Omnia mihi, inquit, tradita sunt a Patre
meo. Si desideras omnia, mecum habebis: si desideras Patrem, per
me habebis, et in me habebis. Nemo cognoscit Patrem, nisi Filius.
Noli desperare: veni ad Filium. Audi quod sequitur: Et cui
voluerit Filius revelare. Dicebas, Non possum. Per angustum me
vocas: non possum intrare per angustum. Venite, inquit, ad me,
omnes qui laboratis et onerati estis. Sarcina vobis tumor vester est.
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos
reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me.
7. Christus a se vult, non mirabilia facere, sed humiles esse
discamus. Clamat magister Angelorum, clamat Verbum Dei, quo
rationales omnes mentes sine defectu pascuntur, cibus reficiens et
integer permanens, clamat, et dicit, Discite a me. Exaudiat
populus dicentem, Discite a me. Respondeat, Quid discimus a te?
A magno enim artifice nescio quid audituri sumus, cum dicit, Discite
a me. Quis est qui dicit, Discite a me? Qui formavit terram, qui
divisit mare et aridam, qui creavit volatilia, qui creavit animalia
terrena, qui creavit omnia natantia, qui posuit in coelo sidera, qui
distinxit diem et noctem, qui firmavit ipsum firmamentum, qui lucem a
tenebris separavit, ipse dicit, Discite a me. Numquid forte hoc
nobis dicturus est, ut ista cum illo faciamus? Quis hoc potest?
Solus Deus facit. Noli, inquit, timere, non te onero. Hoc a me
disce, quod propter te factus sum. Discite a me, inquit, non
formare creaturam, quae per me facta est. Nec illa quidem dico
discatis, quae quibusdam donavi quibus volui, non omnibus, suscitare
mortuos, illuminare caecos, aperire aures surdorum: nec ista pro
magno velitis discere a me. Gavisi discipuli et exsultantes
redierunt, dicentes: Ecce in nomine tuo et daemonia nobis subjecta
sunt. Ait illis Dominus: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia
vobis subjecta sunt: gaudete potius, quia nomina vestra scripta sunt
in coelo (Luc. X, 17, 20). Quibus voluit donavit expellere
daemonia, donavit quibus voluit mortuos suscitare. Facta sunt haec
miracula et ante incarnationem Domini: suscitati sunt mortui, mundati
sunt leprosi; legimus haec (IV Reg. IV, V). Et quis fecit
tunc, nisi ille qui postea homo Christus post David, sed Deus
Christus ante Abraham? Ipse donavit haec omnia, ipse per homines
fecit: nec omnibus tamen haec dedit. Numquid quibus non dedit
desperare debent, et dicere se ad eum non pertinere, quia haec dona
accipere non meruerunt? In corpore membra sunt: aliud potest illud
membrum, aliud illud. Compegit corpus Deus, non tribuit auri ut
videat, nec oculo ut audiat, nec fronti ut olfaciat, nec manui ut
gustet; non dedit haec: sed omnibus membris sanitatem dedit, compagem
dedit, unitatem dedit, spiritu omnia pariter vivificavit et univit.
Sic ergo non dedit quibusdam mortuos suscitare, aliis non dedit
disputare: omnibus tamen quid dedit? Discite a me quoniam mitis sum
et humilis corde (Matth. XI, 27-29). Quoniam audivimus
dicentem, Mitis sum et humilis corde: fratres mei, tota medicina
nostra ista est, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde.
Quid prodest, si miracula faciat, et sit superbus, non sit mitis et
humilis corde? Nonne in illo numero deputabitur eorum, qui venturi
sunt in fine et dicturi, Nonne in nomine tuo prophetavimus, et in
nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed quid audient? Non novi vos.
Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII,
22, 23).
8. Charitas sine inflatione. Quid ergo prodest ut discamus?
Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde. Charitatem inserit,
et germanissimam charitatem, sine confusione, sine inflatione, sine
elatione, sine fallacia: hoc inserit qui dicit, Discite a me quoniam
mitis sum et humilis corde. Quando potest habere sincerissimam
charitatem superbus et inflatus? Necesse est ut invideat. An forte
qui invidet, amat, et nos erramus? Absit ut quisquam sic erret, ut
invidum dicat habere charitatem. Ergo quid dicit Apostolus?
Charitas non aemulatur. Quare non aemulatur? Non inflatur (I
Cor. XIII, 4): causam statim subjecit, unde abstulerit
aemulationem charitati. Quia non inflatur, non aemulatur. Primo
quidem illud dixit, Charitas non aemulatur: sed quasi tu quaereres,
Quare non aemulatur? addidit, Non inflatur. Si ergo ideo
aemulatur, quia inflatur; si non inflatur, non aemulatur. Si
charitas non inflatur, et ideo non aemulatur; charitatem inserit qui
ait, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde.
9. Sine charitate non prosunt alia Dei munera. Jam quilibet habeat
quod vult, jactet se unde vult. Si linguis hominum loquar et
Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum
sonans aut cymbalum tinniens. Quid sublimius munere linguarum
diversarum? Aeramentum est, cymbalum tinniens est, si auferas
charitatem. Audi alia munera: Si sciam omnia sacramenta. Quid
excellentius? quid magnificentius? Audi adhuc aliud: Si habeam
omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem
autem non habeam, nihil sum. Accessit ad ampliora, fratres. Quid
aliud dixit? Si distribuam omnia mea pauperibus. Quid potest fieri
perfectius? Quandoquidem diviti propter perfectionem hoc Dominus
imperavit, dicens: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae
habes, et da pauperibus. Jam ergo perfectus est, quia vendidit omnia
sua, et dedit pauperibus? Non: ideo addidit, Et veni, sequere
me. Vende omnia, inquit, da pauperibus, et veni, sequere me.
Quare te sequor? Jam venditis omnibus, distributis pauperibus,
nonne perfectus sum? Quid opus est ut te sequar? Sequere me, ut
discas quoniam mitis sum et humilis corde. Potest enim quisquam
vendere omnia sua, et dare pauperibus, nondum mitis, nondum humilis
corde? Certe potest. Si enim omnia mea distribuero pauperibus. Et
adhuc audi. Nam quidam relictis omnibus quae haberent, jam secuti
Dominum, sed nondum ad perfectum secuti (ad perfectum enim sequi,
est imitari), non potuerunt ferre tentationem passionis. Jam
Petrus, fratres, ex his erat qui dimiserant omnia, et secuti erant
Dominum. Nam divite illo cum tristitia recedente, ubi conturbati
discipuli interrogaverunt quo quis tandem posset esse perfectus, et eos
consolatus est Dominus, dixerant Domino: Ecce nos dimisimus omnia,
et secuti sumus te; quid ergo nobis erit (Matth. XIX,
21-29)? Et dixit Dominus quid eis hic daret, quid in futurum
reservaret. Tamen iste jam ex eorum numero erat, qui haec fecerant.
At ubi ventum est ad articulum passionis, ad vocem unius ancillae ter
negavit eum, cum quo se moriturum esse promiserat.
10. Ad perfectionem et ad charitatem imitatione Christi
pervenitur. Intendat ergo Charitas vestra: Vade, inquit, omnia
tua vende, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni,
sequere me. Perfectus est Petrus, jam Domino in coelo sedente ad
dexteram Patris, tunc perfectus est et maturus factus. Ad passionem
ergo cum sequeretur Dominum, non erat perfectus: at ubi coepit non
esse in terra quem sequeretur, tunc perfectus est. Imo vero semper
ante te habes quem sequaris: Dominus exemplum in terra posuit, cum
Evangelium tibi reliquit, in Evangelio tecum est. Non enim
mentitus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad
consummationem saeculi (Id. XXVIII, 20). Ergo sequere
Dominum. Quid est, sequere Dominum: Imitare Dominum. Quid
est, Imitare Dominum! Discite a me quoniam mitis sum et humilis
corde. Quia si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus
meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I
Cor. XIII, 1-3). Exhortor ergo Charitatem vestram ad ipsam
charitatem: non autem exhortarer ad charitatem, nisi aliqua
charitate. Quod ergo inchoatum est, exhortor ut impleatur; et quod
coeptum est, rogo ut perficiatur. Et pro me a vobis rogari quaeso,
ut et in me perficiatur quod vos moneo. Omnes enim imperfecti sumus,
et ibi perficiemur ubi perfecta sunt omnia. Paulus apostolus dicit:
Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Ipse dicit: Non quia
jam acceperim, aut jam perfectus sim (Philipp. III, 13,
12). Et quisquam hominum se audet de perfectione jactare? Imo
confiteamur imperfectionem, ut mereamur perfectionem.
|
|