|
1. Fides in Christum ad justificationem necessaria. Medicina
omnium animae vulnerum, et una propitiatio pro delictis hominum est,
credere in Christum: nec omnino quisquam mundari potest, sive ab
originali peccato, quod ex Adam traxit, in quo omnes peccaverunt, et
filii irae naturaliter facti sunt; sive a peccatis quae ipsi non
resistendo carnali concupiscentiae, sed eam sequendo, eique serviendo
in flagitiis et facinoribus, addiderunt; nisi per fidem coadunentur et
compaginentur corpori ejus, qui sine ulla illecebra carnali et
mortifera delectatione conceptus est, nec eum in delictis mater in
utero aluit, et peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus
(I Petr. II, 22). In eum quippe credentes, filii Dei
fiunt; quia ex Deo nascuntur per adoptionis gratiam, quae est in fide
Jesu Christi Domini nostri. Quapropter, charissimi, merito idem
Dominus et Salvator noster hoc unum peccatum dicit, de quo arguit
mundum Spiritus sanctus, quia non credit in eum. Ego, inquit,
veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim ego non
abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad
vos. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia,
et de judicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in me: de
justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me: de
judicio autem, quia princeps hujus mundi judicatus est.
2. Peccatum infidelitatis in Christum cur solum arguitur. De hoc
ergo uno peccato voluit mundum argui, quod non credunt in eum:
videlicet quia in eum credendo cuncta peccata solvuntur, hoc unum
imputari voluit, quo caetera colligantur. Et quia credendo nascuntur
ex Deo, et filii Dei fiunt: Dedit enim, inquit, illis potestatem
filios Dei fieri, credentibus in eum (Joan. I, 12). Qui ergo
credit in Filium Dei, in quantum adhaeret illi, et fit etiam ipse
per adoptionem filius et haeres Dei, cohaeres autem Christi, in
tantum non peccat. Unde dicit Joannes: Qui natus est ex Deo, non
peccat (I Joan. III, 9). Et ideo peccatum unde mundus
arguitur hoc est, quod non credunt in eum. Hoc est peccatum de quo
itidem dicit: Si non venissem, peccatum non haberent (Joan. XV,
22). Numquid enim alia innumerabilia peccata non habebant? Sed
adventu ejus hoc unum peccatum accessit non credentibus, quo caetera
tenerentur. In credentibus autem quia hoc unum defuit, factum est ut
cuncta dimitterentur credentibus. Nec ob aliud apostolus Paulus,
Omnes, inquit, peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III,
23); ut qui crediderit in eum, non confundatur (Id. IX,
33): sicut et Psalmus dicit, Accedite ad eum, et illuminamini,
et vultus vestri non confundentur (Psal. XXXIII, 6). Qui
ergo in se gloriatur, confundetur: non enim sine peccatis invenietur.
Ille itaque tantummodo non confundetur, qui in Domino gloriatur.
Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Itaque cum de
Judaeorum infidelitate loqueretur, non ait: Etenim si quidam illorum
peccaverunt, numquid peccatum eorum fidem Dei evacuabit? Quomodo
enim diceret, Si quidam illorum peccaverunt; cum ipse dixerit,
Omnes enim peccaverunt? Sed ait, Si quidam illorum non
crediderunt, numquid incredulitas eorum fidem Dei evacuabit (Rom.
III, 3)? Ut hoc peccatum expressius demonstraret, quo uno
clauditur adversus caetera, ne per Dei gratiam relaxentur. De quo
uno peccato per adventum Spiritus sancti, hoc est, per donum ipsius
gratiae quod fidelibus datur, mundus arguitur, dicente Domino, De
peccato quidem, quia non crediderunt in me.
3. Spiritus sancti magnum munus post Christi ascensionem. Non
autem esset meritum grande credentium et beatitudo gloriosa, si semper
Dominus in resuscitato corpore humanis oculis appareret. Spiritus
ergo sanctus hoc magnum munus attulit credituris, ut eum quem
carnalibus oculis non viderent, a carnalibus cupiditatibus mente sobria
et spiritualibus desideriis ebria suspirarent. Unde et ille
discipulus, qui se dixerat non crediturum, nisi cicatrices ejus manu
tetigisset, cum contrectacto corpore Domini quasi evigilans
exclamasset, Dominus meus et Deus meus! ait illi Dominus, Quia
vidisti me, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt
(Joan. XX, 25-29). Hanc beatitudinem Spiritus sanctus
paracletus attulit, ut ab oculis carnis servi forma remota, quam de
virginis utero accepit, in ipsam Dei formam, in qua Patri aequalis
etiam cum in carne apparere dignatus est permansit, purgata mentis
acies tenderetur: ut eodem Spiritu repletus Apostolus diceret, Et
si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II
Cor. V, 16). Quia et carnem Christi non secundum carnem, sed
secundum spiritum novit, qui virtutem resurrectionis ejus, non
palpando curiosus, sed credendo certus agnoscit: non dicens in corde
suo, Quis ascendit in coelum? hoc est Christum deducere; aut,
Quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere. Sed
prope est, inquit, verbum in ore tuo, quia Dominus est Jesus: et
si credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis,
salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio
fit ad salutem (Rom. X, 6-10). Haec, fratres, Apostoli
verba sunt, ipsius sancti Spiritus sancta ebrietate ructuantis.
4. Justitia fidei a spiritu sancto post recessum Christi. Cum ergo
hanc beatitudinem, qua non videmus et credimus, nullo modo haberemus,
nisi eam a Spiritu sancto acciperemus; merito dictum est, Expedit
vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad
vos: si autem abiero, mittam illum ad vos. Semper quidem divinitate
nobiscum est: sed nisi corporaliter abiret a nobis, semper ejus corpus
carnaliter videremus, et nunquam spiritualiter crederemus; qua fide
justificati et beatificati, idipsum Verbum Deum apud Deum, per quod
facta sunt omnia, et quod caro factum est, ut habitaret in nobis,
corde mundato contemplari mereremur. Et si non manu tangendo, sed
corde creditur ad justitiam; recte de justitia nostra mundus arguitur,
qui non vult credere nisi quod videt. Ut autem nos haberemus justitiam
fidei, de qua mundus argueretur incredulus, propterea Dominus ait,
De justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Tanquam
diceret: Haec erit justitia vestra, ut credatis in me mediatorem,
quem resuscitatum ad Patrem isse certissime habebitis, quamvis eum
carnaliter non videatis; ut per ipsum reconciliati, Deum
spiritualiter videre possitis. Unde figuram Ecclesiae gestanti
mulieri, cum ei post resurrectionem ad pedes caderet: Noli me
tangere, inquit; nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX,
17). Quod mystice dictum intelligitur. Noli me per corporeum
contactum carnaliter credere: spiritualiter autem credes, id est,
fide spirituali me tanges, cum ascendero ad Patrem. Quia beati qui
non vident, et credunt. Et haec est justitia fidei, qua mundus
carens, de nobis qui ea non caremus, arguitur: quia justus ex fide
vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17). Sive ergo quia in
illo resurgentes, et in illo ad Patrem venientes invisibiliter et in
justificatione perficimur; sive quia non videntes et credentes ex fide
vivimus, quoniam justus ex fide vivit: propterea dixit, De
justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.
5. Inexcusabilis infidelitas mundi. Nec inde se mundus excuset,
quod a diabolo impeditur, ne credat in Christum. Credentibus enim
princeps mundi mittitur foras (Joan. XII, 31), ut jam non
operetur in cordibus hominum, quos Christus per fidem coeperit
possidere; sicut operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II,
2), quos ad tentandos et tribulandos justos plerumque concitat.
Quia enim missus est foras, qui intrinsecus dominabatur, extrinsecus
praeliatur. Etsi ergo per ejus persecutiones Dominus dirigit mites in
judicio (Psal. XXIV, 9); tamen jam ipse hoc ipso quo foras
missus est, judicatus est. Et de hoc judicio mundus arguitur: quia
frustra de diabolo queritur, qui non vult credere in Christum, quem
judicatum, id est, foras missum, et propter nostram exercitationem
forinsecus oppugnare permissum, non solum viri, sed etiam mulieres,
et pueri, et puellae martyres vicerunt. Sed in quo vicerunt, nisi in
illo in quem crediderunt, et quem non videntes dilexerunt, et quo
dominante in cordibus suis pessimo dominatore caruerunt? Et hoc totum
per gratiam, hoc est, per donum Spiritus sancti. Recte itaque idem
Spiritus arguit mundum, et de peccato, quia non credit in Christum:
et de justitia, quia qui voluerunt crediderunt, quamvis in quem
crediderunt non viderunt; et per ejus resurrectionem se quoque in
resurrectione perfici speraverunt: et de judicio, quia ipsi si vellent
credere, a nullo impedirentur, quoniam princeps hujus mundi jam
judicatus est.
|
|