SERMO CXLIV. De verbis eisdem Evangelii Joannis, Ipse arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Cap. XVI, V\. 8-11.

1. Peccatum incredulitatis cur solum arguitur. Spiritus sanctus, gratia Dei dicitur. Cum Dominus et Salvator noster Jesus Christus de adventu Spiritus sancti, quem se missurum esse promisit et misit, multa diceret; ait inter caetera: Ipse arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Neque hoc cum dixisset, sermonem trajecit in aliud: sed ipsa aliquanto expressius insinuare dignatus est. De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me: de justitia autem, quia ad Patrem vado: de judicio vero, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. Oboritur ergo nobis intelligendi desiderium, cur peccatum hominum quasi solum esset, non credere in Christum, ita de hoc solo dixit, quod mundum Spiritus sanctus argueret: si autem manifestum est praeter hanc infidelitatem alia multa hominum esse peccata, cur de hoc solo mundum Spiritus sanctus arguat. An quia peccata omnia per infidelitatem tenentur, per fidem dimittuntur; propterea hoc unum prae caeteris imputat Deus, per quod fit ut caetera non solvantur, dum non credit in humilem Deum homo superbus? Sic enim scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Gratia quippe Dei, donum Dei est. Donum autem maximum ipse Spiritus sanctus est; et ideo gratia dicitur. Cum enim omnes peccassent, et egerent gloria Dei (Rom. III, 23); quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, in quo omnes peccaverunt (Id. V, 12): ideo gratia, quia gratis datur. Ideo gratis datur, quia non quasi merces redditur post discussionem meritorum, sed donum datur post veniam delictorum.

2. Credere Christum, et credere in Christum, differunt. De peccato igitur arguuntur infideles, id est, dilectores mundi: nam ipsi significantur mundi nomine. Cum enim dicitur, Arguet mundum de peccato; non alio quam quod non crediderunt in Christum. Hoc denique peccatum si non sit, nulla peccata remanebunt, quia justo ex fide vivente cuncta solvuntur. Sed multum interest, utrum quisque credat ipsum Christum, et utrum credat in Christum. Nam ipsum esse Christum et daemones crediderunt, nec tamen in Christum daemones crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui et sperat in Christum et diligit Christum. Nam si fidem habet sine spe ac sine dilectione, Christum esse credit, non in Christum credit. Qui ergo in Christum credit, credendo in Christum, venit in eum Christus, et quodam modo unitur in eum, et membrum in corpore ejus efficitur. Quod fieri non potest, nisi et spes accedat et charitas.

3. Justitia de qua arguitur mundus. Quid sibi etiam vult quod ait, De justitia, quia ad Patrem vado? Et primo quaerendum est, si de peccato mundus arguitur, cur et de justitia. Quid enim de justitia recte argui possit? An de peccato quidem suo, de justitia vero Christi mundus arguitur? Non video quid aliud possit intelligi: quandoquidem, De peccato, inquit, quia non crediderunt in me; de justitia vero, quia ad Patrem vado. Illi non crediderunt, ipse ad Patrem vadit. Illorum ergo peccatum, ipsius autem justitia. Sed cur in eo solo voluit nominare justitiam, quia vadit ad Patrem? Num non justitia est etiam quod huc venit a Patre? An illa potius misericordia est quod a Patre ad nos venit, justitia vero quod ad Patrem vadit?

4. Justitia quod Christus vadit ad Patrem, quare. Ita, fratres, expedire arbitror, ut in tanta profunditate Scripturarum, in quibus forte verbis absconditum aliquid latet quod opportune aperiendum sit, tanquam simul fideliter inquiramus, ut salubriter invenire mereamur. Cur ergo hanc appellat justitiam quia vadit ad Patrem, et non etiam quia venit a Patre? An quia misericordia est quod venit, ideo justitia est quod vadit: ut et in nobis discamus impleri non posse justitiam, si pigri fuerimus praerogare misericordiam, non quae nostra sunt quaerentes, sed et quae aliorum? Quod cum monuisset Apostolus, continuo de ipso Domino conjunxit exemplum: Nihil, inquit, per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem sibi; non quae sua sunt unusquisque intendentes, sed et quae aliorum. Deinde statim addidit: Singuli quique hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Haec est misericordia, qua venit a Patre. Quae igitur justitia est, qua vadit ad Patrem? Sequitur et dicit: Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 3-11). Haec est justitia, qua vadit ad Patrem.

5. Solus Christus ascendit in coelum. Unus Christus ex capite et membris. Christus aliter est unum cum Patre, aliter unum nobiscum. Sed si solus vadit ad Patrem, quid nobis prodest? Utquid ab Spiritu sancto de hac justitia mundus arguitur? Et tamen nisi solus iret ad Patrem, non alio loco diceret: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Sed etiam Paulus apostolus dicit: Nostra enim conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Sed quare hoc? Quia item dicit: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 1-3). Quomodo ergo ille solus? An ideo solus, quia Christus unus est cum omnibus membris suis, tanquam caput cum corpore suo? Quae autem corpus ejus, nisi Ecclesia? Sicut dicit idem doctor: Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte (I Cor. XII, 27). Cum ergo nos ceciderimus, et propter nos ipse descenderit, quid est, Nemo ascendit, nisi qui descendit; nisi quia nemo ascendit, nisi unum cum eo factus, et tanquam membrum compactus in ejus corpore qui descendit? Sic et discipulis dicit: Quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Aliter est enim unum cum Patre, et aliter unum nobiscum. Unum cum Patre est, quia una substantia est Patris et Filii: unum cum Patre est, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Unus autem nobiscum factus est, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: unus nobiscum factus est, secundum semen Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes. Quod cum commemorasset, ait Apostolus: Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Et quia et nos ad id pertinemus quod est Christus, nobis simul incorporatis et illi capiti cohaerentibus, unus est Christus: et quia et nobis dicit, Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 16, 29). Si enim unum est semen Abrahae, et illud unum semen Abrahae non intelligitur nisi Christus; hoc autem semen Abrahae etiam nos sumus: hoc ergo totum, id est, caput et corpus, unus est Christus.

6. Justitia Christi quomodo nostra. Et ideo nos non debemus ab illa justitia separatos putare, quam Dominus ipse commemorat, dicens: De justitia, quia ad Patrem vado. Cum Christo enim et nos resurreximus, et nos cum capite nostro Christo sumus, interim fide et spe: complebitur autem spes nostra in ultima resurrectione mortuorum. Cum autem complebitur spes nostra, tunc complebitur etiam justificatio nostra. Quam completurus Dominus, quid sperare debeamus, ostendit in carne sua (hoc est, in capite nostro), in qua resurrexit et ascendit ad Patrem. Quia sic scriptum est: Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Arguitur ergo mundus de peccato, in eis qui non credunt in Christum: et de justitia, in eis qui resurgunt in membris Christi. Unde dictum est: Ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Si enim non in ipso, nullo modo justitia. Si autem in ipso, totus nobiscum vadit ad Patrem, et haec implebitur in nobis perfecta justitia. Propter hoc et de judicio mundus arguitur, quia princeps hujus mundi jam judicatus est: id est, diabolus princeps iniquorum, qui corde non habitant nisi in hoc mundo, quem diligunt, et ideo mundus vocantur; sicut nostra conversatio in coelis est, si resurrexerimus cum Christo. Ergo quemadmodum nobiscum, id est, cum corpore suo unus est Christus: sic cum omnibus impiis quibus caput est, cum quodam corpore suo unus est diabolus. Quapropter sicut nos non separamur a justitia, de qua Dominus dixit, Quia ad Patrem vado: sic impii non separantur ab illo judicio, de quo dixit, Quia princeps hujus mundi jam judicatus est.