|
1. Locus Joannis quomodo conciliandus cum verbis Lucae. Sanctum
Evangelium cum legeretur, audivimus quod modo vere debeat omnem
intentam animam movere ad quaerendum, non ad deficiendum. Qui enim
non movetur, nec mutatur. Sed est motus periculosus, de quo scriptum
est, Ne des ad movendum pedes meos (Psal. LXV, 9). Motus
autem alius est quaerentis, pulsantis, petentis. Quod ergo lectum
est omnes audivimus: sed puto quia non omnes intelleximus. Commemorat
quod mecum quaeratis, mecum petatis, pro quo accipiendo mecum
pulsetis. Aderit enim, sicut speramus, gratia Domini, ut, cum
volo vobis ministrare, et ego merear accipere. Quid est, obsecro
vos, quod Dominum dixisse modo audivimus discipulis suis: Usque nunc
nihil petiistis in nomine meo? Nonne illis discipulis loquitur, quos
cum misisset, data potestate ad praedicandum Evangelium et magnalia
facienda, reversi sunt gaudentes et dixerunt ei: Domine, ecce in
nomine tuo et daemonia nobis subjecta sunt? Recognoscitis,
recolitis, quod de Evangelio commemoravi, in omni loco et omni
sententia veridico, nusquam falso, nusquam fallente. Quomodo ergo
verum est, Usque modo nihil petiistis in nomine meo; et, Domine,
ecce in nomine tuo et daemonia nobis subjecta sunt? Movet certe
animum, ad cognoscendum quaestionis hujus secretum. Ergo petamus,
quaeramus, pulsemus. Hoc in nobis fidelis pietas, non carnis
inquietudo, sed animi subjectio; ut ille nobis aperiat, qui nos videt
pulsantes.
2. Timentibus absconditur dulcedo Dei, revelatur sperantibus.
Quid ergo det Dominus ministrandum vobis, intenti, hoc est,
esurientes accipite: quod cum dixero, sine dubio probabitis sanis
faucibus cordis quod de cellario dominico vobis apponatur. Dominus
Jesus sciebat unde posset anima humana, hoc est, mens rationalis ad
imaginem Dei facta satiari, tanquam ipsa eo ipso satietur. Noverat
hoc, et illam ea plenitudine adhuc carere sciebat. Noverat se
apparere, noverat se latere. Sciebat quid in illo demonstraretur,
quid absconderetur. Noverat hoc. Quam multa, inquit Psalmus,
multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te,
perfecisti autem sperantibus in te (Psal. XXX, 20).
Dulcedinem tuam et magnam et multam abscondisti timentibus te. Si
timentibus te abscondis, quibus aperis? Perfecisti sperantibus in
te. Quaestio gemina nata est, sed alterutra solvitur ex altera.
Alterum si quis inquirat, quid est hoc, Abscondisti timentibus te,
perfecisti sperantibus in te? Alii timent, alii sperant? non ii ipsi
sunt timentes Deum, sperantes in Deum? Quis in eum sperat, qui non
eum timet? Quis eum pie timet, et in eum spem non habet? Ergo prius
ista solvatur. De sperantibus et timentibus volo aliquid dicere.
3. Timor sub Lege, spes sub gratia. Lex timorem habet, gratia
spem. Quid autem interest inter Legem et gratiam, quandoquidem unus
dator et Legis et gratiae? Lex terret de se ipso praesumentem,
gratia adjuvat in Deum sperantem. Lex, inquam, terret: nolite
contemnere, quia breve est; appendite, et magnum est. Videte quid
dixerim, sumite quod ministramus, probate unde sumamus. Lex terret
de se ipso praesumentem, gratia adjuvat in Deum sperantem. Quid
dicit Lex? Multa, et quis enumerat? Unum praeceptum parvum et
modicum inde commemoro, quod commemoravit Apostolus, valde parvum:
videamus quis supportat. Non concupisces. Quid est, fratres?
Audivimus Legem; si gratia non sit, poenam tuam audisti. Quid mihi
jactas, quisquis audiens hoc de te praesumis, quid mihi jactas
innocentiam? Quid tibi de illa blandiris? Potes dicere, Non rapui
res alienas: audio, credo, fortassis et video; non rapis res
alienas, Non concupisces, audisti. Non accedo ad uxorem alienam:
et hoc audio, credo, video. Non concupisces, audisti. Quid te
foris circumspicis, et non intus inspicis? Inspice, et videbis aliam
legem in membris tuis. Intus inspice, quid transis te? Descende in
te. Videbis aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae,
et captivantem te in lege peccati, quae est in membris tuis. Merito
tibi absconditur dulcedo Dei. Captivat te lex posita in membris
tuis, repugnans legi mentis tuae. De dulcedine illa quae tibi
absconditur, sancti Angeli bibunt: non potes dulcedinem pati et
gustare captivus. Concupiscentiam nesciebas, nisi Lex diceret,
Non concupisces. Audisti, timuisti; tentasti pugnare, non potuisti
superare. Occasione enim accepta, peccatum per mandatum operatum est
mortem. Certe recognoscitis, Apostoli verba sunt, Occasione
accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.
Quid te jactabas superbus? Ecce armis tuis te vicit inimicus. Tu
certe mandatum quaerebas ad monitionem : ecce per mandatum invenit
hostis intrandi occasionem. Occasione enim accepta, peccatum per
mandatum fefellit, inquit, me, et per eum occidit. Quid est quod
dixi, Armis tuis te vicit inimicus? Audi eumdem apostolum sequentem
et dicentem: Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum
et bonum. Jam responde reprehensoribus Legis: Apostoli auctoritate
responde, Mandatum sanctum, lex sancta, mandatum justum et bonum.
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut
appareat, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII,
7-13, 23). Quare hoc, nisi quia mandato accepto timuisti,
non dilexisti? Timuisti poenam, non amasti justitiam. Qui timet
poenam, optat si fieri potest, facere quod libeat, et non habere quod
timeat. Prohibet Deus adulterium; concupisti uxorem alienam, non
accedis, non facis, occasio data est, habes tempus, patet locus,
deest conscius, tu tamen non facis; unde? Quia times poenam. Sed
nullus sciet. Numquid nec Deus? Ita plane, quia scit Deus quod
facturus es, non facis: sed et ipsum Deum minantem tremis, non
praecipientem diligis. Quare non facis? Quia si feceris, in
gehennam mitteris. Ignem times. O si castitatem amares, non
faceres, etsi omni modo impunitus esse deberes. Si tibi Deus
diceret, Ecce fac, non te damnabo; in gehennam te non damnabo, sed
faciem meam tibi negabo. Si propter hanc comminationem non faceres,
amore Dei non faceres, timore judicii. Sed faceres, forte enim sic
faceres: non enim meum est judicare. Adjuvat gratia, quae sanctos
facit, si sic non facis, quia horres contaminationem adulterii, quia
diligis praeceptorem, ut exigas promissorem, non quia times
damnatorem: jam gratiae est, hoc tibi noli assumere, viribus tuis
noli tribuere. Delectatione facis, bene; charitate facis, bene;
annuo, consentio. Charitas de te operatur, quando volens facis.
Jam gustas dulcedinem, si speras in Dominum.
4. Charitas non ex nobis, sed ex Deo. Sed unde tibi ista
charitas? si tamen est: timeo enim ne adhuc timendo non facias, et
magnus tibi videaris. Jam si charitate non facis, vere magnus es.
Habes charitatem? Habeo, inquis. Unde? A me ipso. Longe es a
dulcedine, si a te ipso habes. Teipsum amabis; quia unde habes
amabis. Sed convinco quod non habes. Quod enim putas a te ipso
habere rem tantam, inde non credo quod habeas. Si enim haberes,
scires unde haberes. Charitatem a te habes, quasi leve aliquid,
quasi breve aliquid? Si linguis hominum loquereris et Angelorum,
charitatem autem non haberes, aeramentum esses tinniens et cymbalum
concrepans. Si scires omnia sacramenta et omnem haberes scientiam,
omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferres, charitatem
autem non haberes, prodesse tibi ista non possent. Si distribueres
omnia tua pauperibus, et traderes corpus tuum ut arderes, charitatem
autem non haberes, nihil esses (I Cor. XIII, 1-3).
Quanta est ista charitas, quae si defuerit, nihil prosunt omnia?
Compara eam non fidei tuae, non scientiae tuae, non linguae tuae;
minoribus rebus, oculo corporis tui, manui, pedi, ventri, alicui
membro extremo compara charitatem; numquid ex aliqua parte ista minima
charitati sunt comparanda? Ergo oculum et nasum a Deo habes, et
charitatem a te habes? Si charitatem, quae superat omnia, tu tibi
dedisti, vilem tibi Deum fecisti. Quid tibi plus potest dare Deus?
Quidquid dederit, minus est. Omnia charitas vincit, quam tu tibi
dedisti. Sed si habes, non tibi dedisti. Quid enim habes, quod non
accepisti (Id. IV, 7)? Quis mihi, quis tibi dedit? Deus.
Agnosce datorem, ne sentias damnatorem. Credendo de Scripturis
Deus tibi dedit charitatem, magnum bonum, charitatem omnia
superantem. Deus tibi dedit: quia charitas Dei diffusa est in
cordibus nostris; forte a te? absit; per Spiritum sanctum qui datus
est nobis (Rom. V, 5).
5. Hominis praesumptio per Legem, captivitas per gratiam tollitur.
Redite mecum ad captivum illum, redite mecum ad propositionem meam.
Lex terret de se praesumentem, gratia adjuvat in Deum sperantem.
Vide enim illum captivum. Videt aliam legem in membris suis
repugnantem legi mentis suae et captivum se ducentem in lege peccati,
quae est in membris ejus. Ecce vincitur, ecce trahitur, ecce
captivatur, ecce subjugatur. Quid ei profuit, Non concupisces?
Audivit, Non concupisces, ut nosset hostem, non ut vinceret.
Concupiscentiam enim, id est hostem suum, nesciebat, nisi Lex
diceret, Non concupisces. Jam vidisti hostem; pugna, libera te,
assere te in libertatem; prematur jucunda suggestio, perimatur
illicita delectatio. Armare, habes legem; procede, vince, si
potes. Quid enim est quod ex aliquantula jam gratia Dei condelectaris
legi Dei secundum interiorem hominem? Sed vides aliam legem in
membris tuis repugnantem legi mentis tuae: non repugnantem et nihil
valentem, sed captivum te ducentem in lege peccati. Ecce unde timenti
tibi absconditur multitudo illa dulcedinis: absconditur timenti,
quomodo perficitur speranti? Clama sub hoste, quia habes
oppugnatorem, habes et adjutorem qui te exspectat pugnantem, sublevat
laborantem; sed si inveniat sperantem: odit enim superbientem. Sub
hoste ergo quid clamas? Miser ego homo. Jam videtis, quoniam
clamastis. Sit iste clamor vester, quando forte sub hoste laboratis,
dicite, in intimis praecordiis dicite, sana fide dicite, Miser ego
homo. Miser ego, ideo miser quia ego. Miser ego homo, et quia
ego, et quia homo. Vane enim conturbatur. Quamvis enim in imagine
perambulet homo (Psal. XXXVIII, 7): Miser ego homo, quis
me liberabit de corpore mortis hujus? Numquid tu? Ubi sunt vires
tuae, ubi est praesumptio tua? Certe aliqua taces : taces, sed
taces a te extollendo, non a Deo invocando. Tace et clama. Quia et
ipse Deus tacet et clamat; tacet a judicio, non tacet a praecepto:
sic et tu tace ab elatione, noli ab invocatione; ne dicat tibi Deus,
Tacui, numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)? Exclama
ergo, Miser ego homo. Agnosce te victum, vires tuas confunde, et
dic, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
Quid dixeram? Lex terret de se praesumentem. Ecce homo de se
praesumebat, tentavit pugnare, non potuit superare; victus est,
prostratus est, subjugatus est, captivatus est. Didicit de Deo
praesumere, et quem lex terruit de se praesumentem, restat ut gratia
adjuvet in Deum sperantem. Hoc confidens dicit, Quis me liberabit
de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum
nostrum (Rom. VII, 22-25). Jam vide dulcedinem, gusta,
sapiat tibi: audi Psalmum, Gustate et videte quoniam suavis est
Dominus (Psal. XXXIII, 9). Factus est tibi suavis, quia
liberavit te. Amarus tibi fuisti, cum praesumeres in te. Bibe
dulcedinem, accipe pignus tanti horrei.
6. Discipuli sub Lege nondum a cupiditatibus liberi. Temporalia a
Deo petentes, nihil petunt. Discipuli ergo Domini Jesu Christi
adhuc sub lege mundi, adhuc nutriendi, adhuc corrigendi, adhuc
dirigendi. Adhuc enim concupiscebant: cum lex dicat, Non
concupisces (Exod. XX, 17). Pace dixerim eorum sanctorum
arietum, ducum gregis; pace eorum dixerim, quia verum dico:
Evangelium loquitur: contendebant quis esset eorum major (Luc.
XXII, 24), et adhuc in terra Domino constituto, principatus
dissensione fluctuabant. Hoc unde, nisi ex fermento vetere? hoc unde
nisi ex lege in membris, repugnante legi mentis? Fastigium
quaerebant: enimvero cupiebant; quis major esset cogitabant: ideo
altitudo eorum de puero confunditur. Vocat ad se Jesus humilem
aetatem, ut domet tumidam cupiditatem (Marc. IX, 33-36).
Merito ergo et quando redierunt, et dixerunt, Domine, ecce daemonia
subjecta sunt nobis in nomine tuo: (Gaudebant de nihilo: quantum
erat, quid erat, ad illud quod Deus promittebat)? Dominus ergo,
magister bonus, sedans timorem, aedificans firmitatem, ait illis:
Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt. Quare
hoc? Quia multi venient in nomine meo dicentes, Ecce in nomine tuo
daemonia ejecimus; et dicam eis, Non novi vos (Matth. VII,
22, 23). Nolite in hoc gaudere, sed gaudete quia nomina vestra
scripta sunt in coelis. Adhuc ibi esse non potestis, et tamen jam ibi
scripti estis, Gaudete ergo. Et illud, Adhuc nihil petiistis in
nomine meo. Quod enim petiistis ad quod volo dare, nihil est. Quid
enim petiistis in nomine meo? Ut daemonia vobis subjecta essent? In
hoc gaudere nolite, hoc est, nihil est quod petiistis: si enim
aliquid esset, gaudere juberet. Ergo non omnino nihil erat, sed quia
ad illam magnitudinem praemiorum Dei exiguum erat. Non enim vere
Paulus apostolus non erat aliquid; et tamen in comparatione Dei,
Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat (I Cor. III,
7). Et vobis dicimus, et nobis dicimus, et nobis et vobis
dicimus, quando petimus in nomine Christi temporalia ista. Certe
enim petiistis. Nam quis non petat? Alius sanitatem petit, si
aegrotat; alius liberationem petit, si in carcere constitutus est;
alius portum rogat, si in navi turbatur; alius victoriam rogat, si
cum hoste confligit; et in nomine Christi totum rogat, et nihil est
quod rogat. Quid ergo rogandum est? Petite in nomine meo. Et non
dixit quid, sed in verbis intelligimus quid petere debeamus. Petite,
et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Petite, et
accipietis, in nomine meo. Sed quid? Non nihil: quid autem? Ut
gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc petite quod vobis sufficiat.
Nam quando petis nihil : qui bibet de hac aqua, sitiet iterum
(Joan. IV, 13). Mittit in puteum hydriam cupiditatis, levat
unde bibat, ut iterum sitiat. Petite ut gaudium vestrum sit plenum:
id est, ut satiemini, non ut ad tempus delectemini. Petite quod
vobis sufficiat: dicite vocem Philippi, Domine, ostende nobis
Patrem, et sufficit nobis. Dicit vobis Dominus, Tanto tempore
vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt
et Patrem (Joan, XIV, 8, 9). Ergo gratias agite Christo
pro vobis infirmantibus, et fauces satiandas parate Christi
divinitati. Conversi ad Dominum, etc.
|
|