|
1. Officium pastoris et ovium. Haereditas nostra, Deus ipse.
Lectione hodierna animadvertit Charitas vestra, dictum esse Petro a
Domino per interrogationem: Diligis me? Cui respondebat ille:
Scis, Domine, quia amo te. Hoc secundo, hoc tertio; et ad
singula verba respondentis dicebat Dominus, Pasce agnos meos.
Commendabat Petro Christus agnos suos pascendos, qui pascebat et
Petrum. Quid enim Petrus poterat praestare Domino, maxime jam
immortale corpus gerenti, et in coelum ascensuro? Tanquam ei
diceret, Amas me? In hoc ostende quia amas me, Pasce oves meas.
Ergo, fratres, cum obedientia audite oves vos esse Christi: quia et
nos cum timore audimus, Pasce oves meas. Si nos cum timore pascimus
et timemus pro ovibus; ipsae oves quomodo pro se debent timere?
Pertineat ergo ad nos cura, ad vos obedientia; ad nos vigilantia
pastoralis, ad vos humilitas gregis. Quanquam et nos qui vobis
videmur loqui de superiore loco, cum timore sub pedibus vestris sumus;
quoniam novimus quam periculosa ratio de ista quasi sublimi sede
reddatur. Proinde, charissimi, catholica germina, membra Christi,
cogitate quale caput habeatis. Filii Dei, cogitate qualem Patrem
inveneritis. Christiani, cogitate quae vobis haereditas promittatur.
Non talis qualis in terra possideri a filiis non potest, nisi cum
mortui fuerint parentes eorum. Nullus enim in terra possidet
haereditatem patris, nisi mortui. Nos vivo Patre nostro possidebimus
quod donabit: quia Pater noster mori non poterit. Plus addo, plus
dico, et verum dico: ipse Pater erit haereditas nostra.
2. Recens baptizatos cavere jubet a malis christianis et a
schismaticis. Congruenter vivite, maxime vos, candidati Christi,
recens baptizati, modo regenerati, sicut vos ante admonui, et modo
dico, et sollicitudinem meam pronuntio; quia timorem mihi majorem
ingessit praesens evangelica lectio: observate vos, nolite imitari
malos christianos. Nolite dicere: Faciam hoc, quia multi fideles
hoc faciunt. Hoc non est defensionem parare animae, sed comites ad
gehennam inquirere. Crescite in hac area dominica: in hac invenietis
bonos, qui et vobis placeant, si et vos boni fueritis. Numquid enim
peculium nostrum estis? Haeretici et schismatici de furtis dominicis
peculia sibi fecerunt, et greges non Christi, sed suos contra
Christum pascere voluerunt. Plane in ipsis depraedationibus suis
titulum illius posuerunt, ut praedae ipsorum quasi defenderentur per
titulum potentis. Quid facit Christus quando tales convertuntur, qui
foris ab Ecclesia titulum ejus Baptismatis acceperunt? Ejicit
praedatorem, titulum non deponit, et possidet domum: quia invenit ibi
titulum suum. Quid opus est ut mutet nomen suum? Numquid attendunt
quod ait Dominus Petro, Pasce agnos meos, pasce oves meas?
Numquid dixit ei, Pasce agnos tuos: aut, Pasce oves tuas?
Exclusis autem, quid dixit in Canticis canticorum ad Ecclesiam?
Loquens sponsus ad sponsam ait, Nisi cognoveris temetipsam, pulchra
inter mulieres, exi tu. Tanquam dicens, Non ego te ejicio, exi
tu, nisi temetipsam cognoveris, pulchra inter mulieres, nisi
cognoveris te in speculo Scripturae divinae; nisi attenderis, o
mulier pulchra, speculum quod te falso nitore non fallit: nisi
cognoveris quia de te dictum est, Super omnem terram gloria tua
(Psal. LVI, 12); quia de te dictum est, Dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal.
II, 8); et alia innumerabilia testimonia, quae catholicam
Ecclesiam commendant. Nisi ergo cognoveris, partem non habes,
haeredem te non potes facere. Ergo, exi tu in vestigiis gregum, non
in societate gregis: et pasce haedos tuos (Cant. I, 7), non
quomodo Petro dictum est, oves meas. Petro dicitur, oves meas;
schismaticis dicitur, haedos tuos. Hic oves, ibi haedos: hic meas,
ibi tuos. Recolite dexteram et sinistram judicis nostri: recolite ubi
stabunt haedi, et ubi oves (Matth. XXV, 33): et apparebit
vobis ubi dextera, ubi sinistra, candida et nigra, luminosa et
tenebrosa, pulchra et deformis, acceptura regnum et inventura
supplicium sempiternum.
|
|