|
1. Petri praesumptio et negatio. Apostolum Petrum primum omnium
Apostolorum meministis in Domini passione fuisse turbatum. A se
turbatum, sed a Christo innovatum. Fuit enim prius audax
praesumptor, et postea factus est timidus negator. Promiserat se pro
Domino moriturum, cum prius pro illo esset Dominus moriturus.
Quando ergo dicebat, Tecum ero usque ad mortem; et, Animam meam
pro te ponam: respondit ei Dominus, Animam tuam pro me pones? Amen
dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis (Luc. XX,
33, 34, 55-61, et Joan. XIII, 37, 38,
XVII, 25-27). Ventum est ad horam: et quia Deus erat
Christus, homo autem Petrus, impleta est Scriptura, Ego dixi in
pavore meo, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Dicit autem
Apostolus, Quoniam Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom.
III, 4). Verax Christus, mendax Petrus.
2. Petri amor in Christum verus. Unitas omnium pastorum in Petro
figurata. Modo quid? Interrogat eum Dominus, sicut audistis cum
Evangelium legeretur, et dicit ei: Simon Joannis, diligis me plus
his? Respondit ille, et dixit: Etiam, Domine, tu scis quia amo
te. Et iterum Dominus hoc interrogavit, et tertio hoc interrogavit.
Et respondenti dilectionem, commendavit gregem. Per singula enim
dicebat Dominus Jesus Petro dicenti, Amo te: Pasce agnos meos,
pasce oviculas meas. In uno Petro figurabatur unitas omnium
pastorum, sed bonorum, qui sciant oves Christi pascere Christo, non
sibi. Numquid modo Petrus mendax erat, aut amare se Dominum
mendaciter respondebat? Veraciter hoc respondebat: hoc enim
respondebat, quod in corde suo videbat. Quando autem dixerat,
Animam meam pro te ponam, de futuris voluit praesumere viribus.
Omnis autem homo qualis sit tunc cum loquitur, forte scit; qualis
crastino futurus sit, quis scit? Revocabat ergo oculos suos ad cor
suum Petrus, quando interrogabatur a Domino, et fidens respondebat
quod ibi videbat: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Quod tibi
dico, tu scis: quod hic video in corde meo, vides et tu. Non ausus
est tamen dicere quod Dominus interrogaverat. Non enim simpliciter
Dominus dixerat, Diligis me? sed addiderat, Plus his diligis me?
id est, Plus me diligis quam isti? De aliis discipulis dicebat:
ille non potuit dicere nisi, Amo te: non ausus est dicere, Plus
his. Noluit iterum esse mendax. Suffecerat ei testimonium perhibere
cordi suo: non debuit esse judex cordis alieni.
3. Petrus desertus a Christo, et post roboratus. Verax ergo
Petrus, an verax in Petro Christus? Quando autem voluit Dominus
Jesus Christus, deseruit Petrum, et inventus est homo Petrus:
quando autem placuit Domino Jesu Christo, implevit Petrum, et
inventus est Petrus verax. Veracem Petrum petra fecerat: Petra
enim erat Christus (I Cor. X, 4). Et quid ei nuntiavit,
quando tertio respondit amare se Christum, et tertio Dominus Petro
suas oviculas commendavit? Praenuntiavit ei passionem suam. Cum
esses, inquit, junior, cingebas te, et ibas quo volebas: cum autem
senueris, extendes manus tuas, et alter te cinget, et feret quo tu
non vis. Evangelista nobis exposuit quid dixerit Christus. Hoc
autem dicebat, inquit, significans qua morte clarificaturus esset
Deum: id est, quia pro Christo fuerat crucifigendus; hoc est enim,
Extendes manus tuas. Ubi est ille negator? Deinde post haec ait
Dominus Christus: Sequere me (Joan. XXI, 15-19). Non
sic quomodo prius, quando vocavit discipulos. Nam et tunc dixit,
Sequere me: sed tunc ad doctrinam, modo ad coronam, Numquid non
quando negavit Christum, occidi timuit? Hoc timuit pati, quod
passus est Christus. Sed jam timere non debuit. Videbat enim in
carne viventem, quem viderat in ligno pendentem. Resurgendo Christus
abstulit mortis timorem: et quoniam abstulerat mortis timorem, merito
interrogabat Petri amorem. Ter negaverat timor, ter confessus est
amor. Trinitas negationis, desertio veritatis: trinitas
confessionis, testimonium dilectionis.
|
|