|
1. Ananiae et Sapphirae non severior correptio, mors temporalis.
Cum lectio legeretur de libro qui inscribitur Actus Apostolorum,
animadvertistis quid contigerit eis, qui cum villam vendidissent,
subtraxerunt de pretio villae, et ante pedes Apostolorum, quasi totum
pretium, posuerunt. Continuo correpti exspiraverunt ambo, vir et
uxor ejus. Nonnullis videtur nimis severa ista fuisse correptio, ut
propter pecuniam de re sua subtractam, homines morerentur. Non hoc
Spiritus sanctus avaritia fecit, sed Spiritus sanctus mendacium sic
punivit. Nam verba audistis beatissimi Petri, dicentis: Nonne
manens tibi manebat, et venditum in tua erat potestate? Si nolles
vendere, quis te cogeret? Si velles offerre dimidium, quis exigeret
totum? Si enim dimidium offerendum erat, dimidium dicendum erat.
Pro toto dimidium, hoc est puniendum mendacium. Non tamen videatur,
fratres, severa correptio, mors temporalis. Atque utinam hecusque
vindicta processerit. Quid enim magnum mortalibus contigit
quandocumque morituris? Sed per illorum temporalem poenam Deus sciri
voluit disciplinam. Credendum est autem quod post hanc vitam eis
pepercerit Deus: magna est enim ejus misericordia. De mortibus autem
quae contingunt ex vindicta, ait quodam loco apostolus Paulus,
corripiens eos qui male tractabant corpus et sanguinem Christi, et
dicens, Propterea in vobis multi infirmi et aegri, et dormiunt
sufficientes: id est, quantum sufficit ad disciplinam imponendam.
Multi in vobis dormiunt, hoc est, moriuntur. Flagello enim Domini
corripiebantur; aegrotabant, et moriebantur. Et subjecit post haec
verba, et ait: Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non
judicaremur. Cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo
damnemur (I Cor. XI, 30-32). Quid si ergo huic viro et
uxori ejus tale aliquid contigit? Correpti sunt mortis flagello, ne
supplicio punirentur aeterno.
2. Vota Deo reddenda. Hoc tantum attendat Charitas vestra, quia
si Deo displicuit detrahere de pecunia quam voverant Deo, et utique
illa pecunia usibus hominum fuerat necessaria: quomodo irascitur
Deus, quando vovetur castitas, et non exhibetur; quando vovetur
virginitas, et non exhibetur? Vovetur enim ad usus Dei, et non ad
usus hominum. Quid est quod dixi, ad usus Dei? Quia de sanctis
Deus facit sibi domum, facit sibi templum, in quo habitare dignetur:
et utique sanctum vult permanere templum suum. Potest ergo virgini
sanctimoniali nubenti dici, quod ait Petrus de pecunia: Virginitas
tua numquid non manens tibi manebat, et antequam eam voveres, in tua
fuerat potestate? Quaecumque autem hoc fecerint, voverint talia, et
non reddiderint; non se putent temporalibus mortibus corripi, sed
aeterno igne damnari.
|
|