|
1. Quaestiones solvendae: prima quaestio, de visione Petri. Ante
diem dominicum superiorem, memini me propositarum de Scripturis
quarumdam quaestionum factum esse debitorem Sanctitati vestrae. Est
autem, quantum Dominus dare dignatur, solvendi tempus, ne diutius
debeamus, nisi solam charitatem, quae semper redditur, et semper
debetur. De visione Petri dixeramus quaerendum esse, quid sibi velit
vas illud, tanquam linteum submissum de coelo quatuor lineis, in quo
erant omnia quadrupedia terrae, et serpentia, et volatilia coeli: et
quod dictum est Petro voce divina, Occide et manduca: et quod ter
factum est et assumptum.
2. Voracitas non imperata Petro. Adversus eos quidem qui
voracitatem a Domino Deo imperatam Petro arbitrantur, facile est
disputare. Primo, quia etiamsi ad litteram velimus accipere quod
dictum est,Occide, et manduca: non occidere et manducare peccatum
est, sed immoderate uti donis Dei, quae tribuit ad usus homini.
3. Judaeorum abstinentia ab immundis animalibus figurativa erat.
Judaei enim acceperant certa animalia quae manducarent, et certa a
quibus abstinerent: quod in significatione rerum futurarum eos
accepisse, manifestat apostolus Paulus, dicens: Nemo ergo vos
judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut
neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II,
16, 17). Itaque jam temporibus Ecclesiae dicit alio loco:
Omnia munda mundis, sed malum est homini qui per offensionem manducat
(Tit. I, 5, et Rom. XIV, 20). Erant enim qui tempore
illo, quo ista scribebat Apostolus, carnibus vescebantur, in
offensionem quorumdam infirmorum. Immolatitia enim caro eorum pecorum
quae aruspices immolabant, tunc in macello vendebatur, et multi
fratres abstinebant se ab edendis carnibus, ne vel ignari incurrerent
in eas carnes de quibus sacrificium idolis factum erat. Unde alio loco
idem apostolus, ne timore conscientia trepidaret, ait: Omne quod in
macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Domini est enim terra et plenitudo ejus. Et iterum: Si quis autem
vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire; omnia quae apponuntur
vobis manducate, nihil dijudicantes propter conscientiam. Si quis
autem vobis dixerit, quod immolatitium est; nolite manducare, propter
illum qui indicavit, et propter conscientiam (I Cor. X,
25-28). Omne ergo in his rebus sive mundum sive immundum, non
in contactu carnis, sed in conscientiae puritate, aut in macula
constitutum est.
4. Animalia Judaeis prohibita, signa sunt. Fissa ungula.
Ruminatio. Unde data est licentia Christianis, quae Judaeis non
est data. Omnia enim animalia quae Judaeis prohibita sunt manducare,
signa sunt rerum, et sicut dictum est, umbrae futurorum. Sicut illa
circumcisio significat circumcisionem cordis, quam illi in carne
gestabant, et in corde repudiabant: sic et epulae illae praecepta
mysteriorum sunt, et signa futurorum. Veluti quod scriptum est eis,
ut quae sunt ruminantia et fissa ungula, ipsa manducent; quibus autem
vel utrumque vel unum horum defuerit, non manducent (Deut.
XIV): homines quidam significantur, non pertinentes ad societatem
sanctorum. Fissa enim ungula ad mores, ruminatio vero ad sapientiam
pertinet. Quare ad mores fissa ungula? Quia difficile labitur.
Lapsus enim peccati signum est. Ruminatio autem ad sapientiae
doctrinam quomodo pertinet? Quia dixit Scriptura, Thesaurus
desiderabilis requiescit in ore sapientis, vir autem stultus glutit
illum (Prov. XXI, 20, sec. LXX). Qui ergo audit, et
negligentia fit obliviosus, quasi glutit quod audivit; ut jam in ore
non sapiat, auditionem ipsam oblivione sepeliens. Qui autem in lege
Domini meditatur die et nocte, tanquam ruminat, et in quodam quasi
palato cordis verbi sapore delectatur. Hoc ergo quod praeceptum est
Judaeis, significat quod ad Ecclesiam, id est, ad corpus Christi,
ad gratiam societatemque sanctorum non pertinent illi, qui aut
negligentes auditores sunt, aut malos mores habent, aut in utroque
vitio reprehenduntur.
5. Judaicarum observationum praecepta cur legantur Christianis.
Sic caetera quae ad hunc modum praecepta sunt data Judaeis,
umbraticae sunt significationes futurorum. Posteaquam venit lux mundi
Dominus noster Jesus Christus, tantummodo ut intelligantur, non
etiam ut observentur, leguntur. Data est ergo licentia Christianis,
ut secundum hanc vanam consuetudinem non faciant, sed manducent quod
velint, cum moderatione, cum benedictione, cum gratiarum actione.
Fortassis ergo et Petro ita dictum est, Occide, et manduca; ut non
jam teneret observationes Judaeorum: non tamen ei quasi gurges ventris
et foeda voracitas imperata est.
6. Visio Petri figurativa. Vas. Lineae quatuor. Sed tamen ut
intelligatis hoc in figura esse monstratum, erant in illo vase
serpentia. Numquidnam poterat manducare serpentes? Quid ergo sibi
vult ista significatio? Vas illud Ecclesiam significat: quatuor
lineae quibus dependebat, quatuor partes orbis terrarum, per quas
tenditur Ecclesia catholica, quae ubique diffusa est. Quicumque ergo
voluerit in partem ire, et ab universo conscindi, non pertinet ad
quatuor linearum sacramentum. Si autem ad visionem Petri non
pertinet, nec ad claves quae datae sunt Petro. A quatuor enim ventis
dicit Deus congregari sanctos suos in fine (Matth. XXIV,
31): quia nunc per omnes istos quatuor cardines fides evangelica
dilatatur. Animalia ergo illa, Gentes sunt. Omnes enim Gentes
quae immundae erant, in erroribus et superstitionibus et
concupiscentiis suis, antequam veniret Christus, illo adveniente
donatis sibi peccatis mundae sunt factae. Unde jam post remissionem
peccatorum, quare non recipiantur in corpus Christi, quod est
Ecclesia Dei, cujus personam Petrus gestabat?
7. Petrus personam gerit Ecclesiae. Petrus enim in multis locis
Scripturarum apparet quod personam gestet Ecclesiae; maxime illo in
loco ubi dictum est, Tibi trado claves regni coelorum. Quaecumque
ligaveris in terra, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveris
in terra, erunt soluta et in coelo (Id. XVI, 19). Numquid
istas claves Petrus accepit, et Paulus non accepit? Petrus
accepit, et Joannes et Jacobus non accepit, et caeteri Apostoli?
Aut non sunt istae in Ecclesia claves, ubi peccata quotidie
dimittuntur? Sed quoniam in significatione personam Petrus gestabat
Ecclesiae, quod illi uni datum est, Ecclesiae datum est. Ergo
Petrus figuram gestabat Ecclesiae; Ecclesia corpus est Christi.
Recipiat igitur jam mundatas Gentes, quibus peccata donata sunt;
unde miserat ad illum Cornelius gentilis homo, et qui cum illo
gentiles erant. Hujus eleemosynae acceptae mundaverant eum ad quemdam
modum: restabat ut tanquam cibus mundus incorporaretur Ecclesiae, hoc
est, corpori Domini. Petrus autem trepidabat tradere Gentibus
Evangelium: quia illi qui crediderant ex circumcisione, prohibebant
Apostolos tradere incircumcisis christianam fidem; et dicebant non eos
debere accedere ad participationem Evangelii, nisi suscepissent
circumcisionem, quae tradita erat patribus eorum.
8. Gentium receptio intra Ecclesiam. Vas ergo illud dubitationem
istam sustulit: et ideo post illam visionem admonitus est ab Spiritu
sancto, ut descenderet et iret cum eis qui venerant a Cornelio, et
perrexit. Cornelius enim et qui cum illo erant, tanquam ex illis
animalibus habebantur, quae in vase fuerant demonstrata: quos tamen
jam mundaverat Deus, quia eleemosynas eorum inde acceptaverat.
Occidendi ergo erant et manducandi, id est, ut interficeretur in eis
vita praeterita, qua non noverant Christum; et transirent in corpus
ejus, tanquam in novam vitam societatis Ecclesiae. Nam et ipse
Petrus cum ad eos venisset, commemoravit breviter quid sibi in illa
visione monstratum sit. Ait enim: Et vos scitis quam illicitum sit
viro Judaeo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi Deus
ostendit, neminem communem aut immundum hominem dicere. Quod utique
tunc ostendit Deus, cum vox illa sonuit: Quae Deus mundavit, tu ne
immunda dixeris. Et postea veniens ad fratres in Jerosolymam, cum
quidam tumultuarentur, quod Gentibus Evangelium traderetur,
reprimens eorum commotionem, etiam ipsum visum commemoravit (Act.
XI): quod nisi ad eamdem intelligentiam pertineret, commemorandum
non esset.
9. Linteum. Fortassis quaeratur etiam illud, quare linteum erat,
in quo erant illa animalia. Non utique sine causa. Novimus enim quod
linteum tinea non consumit, quae vestes alias corrumpit. Excludat
unusquisque de corde suo corruptiones malarum concupiscentiarum, atque
ita incorruptibiliter firmetur in fide, ut pravis cogitationibus
tanquam tineis non penetretur, si vult ad sacramentum illius lintei
pertinere, quo figuratur Ecclesia.
10. Trina submissio. Quare ter de coelo submissum est? Quia
ipsae omnes Gentes, quae pertinent ad quatuor partes orbis terrae,
qua disseminatur Ecclesia, quam significabant quatuor lineae, quibus
vas illud connectebatur, in nomine Trinitatis baptizantur. In nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti credentes innovantur, ut
pertineant ad societatem communionemque sanctorum. Quatuor ergo lineae
et trina submissio, etiam duodenarium Apostolorum numerum ostendit:
tanquam ternis per quatuor deputatis. Quater enim tria, duodecim
fiunt. Satis, ut arbitror, de ista visione tractatum est.
11. Quaestio secunda, ex Evangelio. Alia quaestio a nobis dilata
erat, quare Dominus in ipso sermone quem in monte habuit, dixit
discipulis suis: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant
bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est.
Et paulo post in eo ipso sermone ait, Cavete facere justitiam vestram
coram hominibus, ut videamini ab eis; et, Sit eleemosyna tua in
abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.
Fluctuat plerumque operator inter haec duo praecepta, et cui
obtemperet nescit: quando utique Domino vult obtemperare, qui
utrumque praecepit. Quomodo lucebunt opera nostra coram hominibus,
ut videant bona facta nostra; et quomodo rursus erit eleemosyna nostra
in abscondito? Si hoc observare voluero, in illud offendo: si illud
observavero, hinc pecco. Ergo uterque Scripturae locus ita
temperandus est, ut ostendantur divina praecepta adversa sibi esse non
posse. Nam ista quae videtur pugna in verbis, pacem intellectoris
inquirit. Habeat quisque cum Dei verbo in corde concordiam, et
Scripturae nulla discordia est.
12. Locorum prava interpretatione discordia. Virgines oleum non
ferentes. Propone ergo hominem eleemosynam facientem, sic ut omnino
nesciat aliquis, si fieri potest, nec ille cui datur; ut ejus etiam
oculos vitans ponat potius quod inveniat, quam porrigat quod accipiat.
Quid potest facere amplius, ut abscondat eleemosynam suam? Iste
utique incurrit in illam sententiam, et non facit quod Dominus ait,
Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra.
Nemo videt facta ejus bona, non invitat ad imitandum. Erunt caeteri
steriles, quantum in ipso est, dum putant a nemine fieri quod
praecepit Deus, si hoc homines agant, ut non videantur bona opera
eorum: cum major misericordia in eum fiat, cui proponitur bonae
imitationis exemplum, quam cui porrigitur reficiendi corporis
alimentum. Propone alterum eleemosynas suas apud populum ventilantem
atque jactantem, nihil aliud in eis quam velle laudari: luceant opera
ejus coram hominibus. Videtis quia non offendit in illud praeceptum:
sed offendit in alterum dicentis Domini, Sit eleemosyna tua in
abscondito. Talis qui fuerit, etiam pigrescit, si existant aliqui
impii, qui forte reprehendant quod facit. Pendet ex lingua
laudantium: similis est autem virginibus quae non portant oleum secum.
Nostis enim quinque virgines stultas, quae oleum secum non
portaverunt; alias autem sapientes, quae oleum secum portaverunt.
Omnium lampades lucebant: sed aliae non habebant secum unde illam
pascerent lucem, et ab eis quae habebant ita distinguebantur, ut illae
stultae, illae sapientes dicerentur (Matth. XXV, 1-13).
Quid est ergo, ferre oleum secum, nisi habere conscientiam placendi
Deo de bonis operibus, et non ibi finem gaudii sui ponere, si homines
laudent, qui conscientiam videre non possunt? Quia facit enim,
potest videre homo: quo autem animo faciat, Deus videt.
13. Conciliantur loca in speciem contraria. Proponamus ergo
aliquem praeceptum utrumque servantem, utrique obedientem. Porrigit
panem esurienti, et porrigit coram illis quos vult facere imitatores
suos; imitatus etiam Apostolum dicentem, Imitatores mei estote,
sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16, et XI, 1).
Porrigit ergo pauperi panem, manifestus in opere, devotus in corde.
Utrum laudem suam ibi quaerat, an gloriam Dei nullus hominum videt,
nullus hominum judicat: sed tamen illi qui studio benevolo ad imitandum
parati sunt, quod bonum fieri vident, etiam pio animo fieri credunt;
et laudant Deum, cujus praecepto et dono talia fieri vident. Apparet
ergo opus ejus, ut videant homines, et glorificent Patrem qui in
coelis est: ipse autem effectus ejus in corde est, ut sit eleemosyna
ejus in abscondito, et Pater qui videt in abscondito, reddat ei.
Servavit iste modum quem debuit, nullius praecepti contemptor, sed
utriusque perfector. Cavit enim ne fieret justitia ejus coram
hominibus, id est, ne ibi haberet finem, ut ab hominibus laudaretur,
quando non se ipsum, sed Deum voluit in opere suo bono laudari. Ea
vero voluntas quia intus est in ipsa conscientia, facta est eleemosyna
illa in abscondito, ut ille retribuat, cui nihil absconditur. Quis
enim potest cor suum hominibus demonstrare cum facit, ut ostendat qua
intentione animi faciat?
14. Sensus legitimus utriusque loci ex ipsis Christi verbis
eruitur. Nam et ipsa verba, fratres, satis perpense a Domino dicta
sunt, Attendite quomodo dicat: Cavete facere justitiam vestram coram
hominibus, ut videamini, inquit, ab eis. Si ibi posuit finem, ubi
dixit, ut videamini ab eis; iste finis est reprehensibilis atque
culpabilis, usque ad hominum laudem velle benefacere, nihil amplius
inde quaerere. Quisquis ergo ideo tantum facit, ut videatur ab
hominibus, reprehenditur a Domino in ista sententia. Illic vero ubi
jubet videri bona facta nostra, non ibi finem posuit, ut tantummodo
homines hominem videant, et hominem laudent: sed transit ad gloriam
Dei, ut usque ad illam perducatur operantis intentio. Luceant,
inquit, opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra:
sed non hoc debes quaerere. Quid ergo? Addit et dicit: et
glorificent, inquit, Patrem vestrum qui in coelis est. Hoc si
quaeris, ut glorificetur Deus, noli timere ne videaris ab hominibus.
Etiam sic intus est eleemosyna tua in abscondito; ubi solus ille cujus
gloriam quaeris, te videt hoc quaerere. Unde apostolus Paulus
posteaquam Evangelii persecutor prostratus est, et erectus est
praedicator, dicit:
|
“Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae,
quae erant in Christo. Tantum autem audientes erant, quia qui
aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando
vastabat; et in me, inquit, magnificabant Deum.”
|
|
Non gaudebat
quia homo qui acceperat, cognoscebatur; sed quia Deus qui dederat,
laudabatur. Ipse enim dixit: Si adhuc hominibus placerem, Christi
servus non essem (Galat. I, 22, 23, 24, 10). Et tamen
alio loco dicit: Sicut et ego omnibus per omnia placeo. Et ista
similis quaestio est. Sed quid adjungit? Non quaerens, inquit,
quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X,
33). Hoc est, quod illo loco ait, Et in me magnificabant Deum:
quod etiam Dominus dicit, Ut glorificent Patrem vestrum qui in
coelis est. Tunc enim salvi fiunt, cum in operibus quae fieri per
homines vident, eum glorificant a quo haec homines acceperunt.
15. Quaestio tertia, de Evangelio, ut sinistra nesciat opus
dextrae. Restant duae quaestiones: sed vereor ne oneri sim jam
fastidientibus, item timeo ne fraudem adhuc esurientes. Memini tamen
quid solverim, et quid debeam. Restat enim videre quid sit, Nesciat
sinistra tua quid faciat dextera tua: et de dilectione inimici, eur
antiquis videbatur data licentia ut odissent inimicos, quorum nobis
imperatur dilectio. Sed quid facio? Si breviter de his disseram,
fortassis non ita ut oportet intelligar: si diutius, timeo ne plus
gravem vos onere sermonis, quam fructu expositionis sublevem. Sed
certe si minus quam satis est, intellexeritis; adhuc me tenete
debitorem, ut alio tempore ista plenius disserantur. Tamen nunc non
oportet ea sic relinqui, ut omnino nihil inde dicatur. Sinistra est
animi cupiditas carnalis, dextera est animi charitas spiritualis. Si
ergo cum quisque facit eleemosynam, miscet cupiditatem temporalium
commodorum, ut in opere illo aliquid tale conquirat; miscet sinistrae
conscientiam operibus dexterae. Si autem simplici charitate et pura
coram Deo conscientia homini subvenit, nihil aliud intuens, nisi ut
illi placeat qui haec jubet, nescit sinistra quid facit dextera.
16. Quaestio quarta, de inimici dilectione et odio. De dilectione
autem inimici difficilior est quaestio, nec ea brevitate solvi potest.
Sed cum auditis, orate pro nobis; et forte Dominus Deus cito dabit
quod putamus esse difficile. Ex uno enim horreo vivimus; quia in una
familia sumus. Quod ergo nos putamus esse valde intus in abdito,
forte ipse qui promittit ponit in limine, ut facillime dari possit
petentibus. Dilexit inimicos ipse Dominus Christus: pendens enim in
cruce ait, Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt (Luc.
XXIII, 34). Secutus est ejus exemplum Stephanus, cum
lapides in eum jacerentur; et ait: Domine, ne statuas illis hoc
delictum (Act. VII, 59). Dominum imitatus est servus, ut
nemo servorum sit piger, et putet hoc esse factum quod a solo Domino
fieri poterat. Si ergo multum est ad nos imitari Dominum, imitemur
conservum. Ad eamdem quippe gratiam vocati omnes sumus. Quare ergo
antiquis dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum?
Quia fortassis et ipsis verum dictum est; sed nobis apertius pro
temporum distributione, per ejus praesentiam qui videbat quid quibus
vel tegendum esset vel aperiendum. Si enim habemus inimicum, quem
nunquam diligere jubemur; est autem diabolus: Diliges proximum tuum,
hominem; et oderis inimicum tuum, diabolum. Sed quia in ipsis
hominibus saepe existunt inimicitiae, in animis eorum qui per
infidelitatem dant locum diabolo, et ejus vasa fiunt, ut operetur in
filiis diffidentiae; potest autem fieri ut relinquat homo malitiam
suam, et convertatur ad Dominum; et dum adhuc saevit, dum adhuc
persequitur, diligendus est, et orandum pro illo, et bene illi
faciendum: ita et primum praeceptum implebis, ut diligas proximum tuum
hominem, et oderis inimicum tuum diabolum; et secundum, ut diligas
inimicos tuos homines, et ores pro eis qui te persequuntur.
17. Orandum pro persequentibus. Nisi forte putas non orasse
Christianos illo tempore pro Saulo persecutore Christianorum.
Fortassis ad ejus conversionem vox illa Stephani martyris exaudita
est. In illo enim persecutorum ejus numero fuit, et lapidantium
vestimenta servavit (Ibid., 57). Idem etiam ad Timotheum
scribens ait:
|
“Obsecro primum omnium fieri deprecationes,
adhorationes, interpellationes, gratiarum actiones, pro omnibus
hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam
et tranquillam vitam agamus”
|
|
(I Tim. II, 1, 2). Jubebat
ergo orari pro regibus: et tunc reges persequebantur Ecclesias. Sed
quas tunc pro se orantes persequebantur, nunc pro se exauditas
defendunt.
18. Proximi nomine inimicus etiam diligendus praecipitur. Vis ergo
et illud antiquorum custodire praeceptum? Dilige proximum tuum, hoc
est omnem hominem. Ex duobus enim primis parentibus omnes nati, omnes
utique proximi sumus. Certe enim ipse Dominus Jesus Christus qui
diligi praecipit inimicos, in duobus illis praeceptis totam Legem et
Prophetas pendere testatus est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto
corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges
proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 37-40).
Nihil ibi praecepit de dilectione inimici. Non ergo totum haec duo
praecepta continent? Absit. Quia cum dicit, Diliges proximum
tuum, ibi sunt omnes homines, etiamsi fuerint inimici: quia etiam
secundum spiritualem propinquitatem nescis quid tibi sit in praescientia
Dei homo, qui tibi ad tempus videtur inimicus. Quia enim patientia
Dei ad poenitentiam eum adducit, fortassis cognoscet et sequetur
ducentem. Si enim Deus ipse qui novit qui sint in peccatis
perseveraturi, qui relicturi justitiam et irrevocabiliter ad
iniquitatem lapsuri, tamen facit solem suum oriri super bonos et
malos, et pluit super justos et injustos, invitans utique ad
poenitentiam per patientiam, ut qui neglexerint ejus bonitatem,
experiantur in fine severitatem; quanta sollicitudine placabilem
oportet esse hominem, ne forte nesciens qualis futurus sit, cum
praesentes ejus inimicitias attenderit, oderit eum cum quo in aeterna
felicitate regnabit? Imple ergo praeceptum primum, Dilige proximum
tuum, omnem hominem; et oderis inimicum tuum, diabolum. Imple et
secundum. Dilige inimicos tuos, sed homines: ora pro eis qui te
persequuntur, sed pro hominibus: bene fac eis qui te oderunt, sed
hominibus.
19. Explicatur Apostoli locus, de carbonibus congerendis super
caput inimici. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit,
potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput
ejus (Rom. XII, 20). Et hic quaestio est. Quomodo enim
quisque diligit, quem vult ardere carbonibus? Sed si intelligatur,
nulla contentio est. De illis enim vastatoribus carbonibus dicitur,
qui dantur homini adversus linguam subdolam (Psal. CXIX, 3,
4). Cum enim quisque benefecerit inimico, et non victus malo ejus,
vicerit in bono malum; plerumque illum inimicitiarum suarum
poenitebit, et irascetur sibi, quod tam bonum hominem laeserit. Ipsa
vero ustio, poenitentia est, quae tanquam carbones ignis inimicitias
ejus malitiasque consumit.
|
|