|
1. Decor domus Dei. Ecclesia viva.---Decorem domus Dei, et
locum tabernaculi claritatis ejus diligimus, si et nos ipsi sumus.
Quis est ergo decor domus Dei, et locus tabernaculi claritatis ejus;
nisi templum ejus de quo Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum
est, quod estis vos (I Cor. III, 17)? Sicut ergo in
fabricis manufactis, cum eleganter et magnifice construuntur,
corporalis noster mulcetur aspectus; ita cum lapides vivi, corda
fidelium charitatis vinculo continentur, decor est domus Dei, et
locus tabernaculi claritatis ejus. Discite ergo quod amare debetis,
ut amare possitis. Qui enim diligit decorem domus Dei, non est
dubium quia Ecclesiam diligit: non in fabre factis parietibus et
tectis, non in nitore marmorum et laquearibus aureis; sed in hominibus
fidelibus, sanctis, Deum diligentibus ex toto corde suo, et ex tota
anima sua, et ex tota mente sua, et proximum suum tanquam seipsum.
2. Numerus et super numerum. Vasa in honorem, vasa in
contumeliam. Sed in congregatione christiana, quantum pertinet ad
participationem et communionem Sacramentorum, multiplicati sunt super
numerum (Psal. XXXIX, 6). Alius est ergo numerus: alii
super numerum. Numerus est, de quibus dicit Apostolus, Novit
Dominus qui sunt ejus. Super numerum autem: Quoniam in magna domo
non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; alia
quidem in honorem, alia in contumeliam (II Tim. II, 19,
20). Numerus ergo, vasa in honorem: super numerum, vasa in
contumeliam. Cum ergo sint ista duo genera vasorum, numquid dubitamus
ubi sit decor domus Dei? Si ergo vis diligere, agens quod cantasti,
decorem domus Dei, et locum tabernaculi claritatis ejus; quaere vasa
in honorem. Et nolo dicas, Quaesivi, et non inveni. Ideo enim
quaesisti, et non invenisti, quia quod quaesisti tu non fuisti.
Similis simili cohaeret, dissimilis dissimilem refugit. Si fueris
vas in contumeliam, procul dubio vas in honorem grave tibi erit et ad
videndum. Non audis quomodo quidam de quodam dicant, Gravis nobis
est etiam ad videndum (Sap. II, 15)? Quod tibi grave est ad
videndum, quando erit apertum ad inveniendum? Vasa enim ista,
interiorum hominum sunt. Non utique cum visus fuerit justus, jam
agnoscitur justus. Eumdem aspectum habet et justus et injustus:
uterque homo, sed non uterque domus Dei. Et si ambo christiani
appellantur, utrumque vas, sed non utrumque in honorem; sed aliud in
honorem, aliud in contumeliam.
3. Malorum est male uti bonis; Dei contra, bene uti malis.
Animae adulterae et fornicariae. Numquid propter mala vasa deserenda
est domus magna? Novit Deus uti, id est Dominus magnae domus, et
vasis in honorem, et vasis in contumeliam. Sicuti est malorum male
uti etiam bonis; sic e contra Dei bene uti etiam malis. Quantis
bonis utuntur mali? Omnis enim creatura Dei bona est (I Tim.
IV, 4). Quomodo ea male utuntur mali? Quomodo eos increpat
Scriptura, dicens, Petitis, et non accipitis, eo quod male
petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Quod nomen
acceperunt isti male utentes bonis Dei? Sequitur, et dicit,
Adulteri. Unde adulteri? Nescitis quia amicus hujus mundi,
inimicus Deo constituitur (Jacobi IV, 3, 4)? Adulteri,
inquit. Sunt animae adulterae, sunt fornicariae: discutiamus eas.
Fornicariae animae sunt, multis diis falsis quodam modo prostitutae:
adulterae autem, tanquam legitimo jam conjugio copulatae, et ipsi
legitimo conjugio non servantes animae castitatem. Ut autem hoc dicam
expressius, pagani anima fornicaria est, christiani mali adultera.
Pagani anima fornicaria, legitimum virum non habet, per diversa
daemonia prostituta corrumpitur: christiani autem mali quare adultera
est? Quia nec castitatem diligit, nec virum deserit. Non ergo
dicas, Quare sunt isti in domo Dei? Respondetur tibi, Vasa sunt
in contumeliam. Novit eis uti Deus: non errat qui creavit; quoniam
qui potuit creare, novit ordinare: habent in domo magna locum suum.
Si autem quaeras a me, quomodo eis bene utatur Deus: fateor, Dei
consilium, sicut homo, explicare non possum. Novi enim cum Paulo
apostolo expavescere, quod etiam ille cum consideraret, expavit, et
expavescens exclamavit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae
Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae
ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus
fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso
et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum
(Rom. XI, 33-36). Nobis consideratio, admiratio,
tremor, exclamatio: quia nulla penetratio. Ipsi autem quid? Gloria
in saecula saeculorum. Sive de vasis in honorem, sive de vasis in
contumeliam, ipsi gloria in saecula saeculorum. Alios coronat, alios
damnat, nusquam errat: alios probat, de aliis probat, omnes
ordinat.
4. Ad quid mali in mundo. Quid faciunt, inquit, in hoc mundo
homines mali? Responde mihi, in fornace aurificis palea quid facit?
Puto non ibi esse sine causa paleam, ubi aurum purgatur. Videamus
quae ibi sint omnia: fornax est, palea est, aurum est, ignis est,
artifex est: sed illa tria, aurum, palea, ignis, in fornace;
artifex, ad fornacem. Attende etiam istum mundum: mundus fornax
est; palea, homines mali; aurum, homines boni; ignis, tribulatio;
artifex, Deus. Attende et vide: aurum non purgatur, si palea non
uratur. Vide aurum in hoc ipso psalmo, ubi diligimus decorem domus
Dei; et locum tabernaculi claritatis ejus. Vide ibi aurum, vide
vocem auri; purgari cupit: Proba me, Domine, et tenta me; ure
renes meos et cor meum. Proba me, inquit, Domine, et tenta me.
Qui timere debuit tentationem, petit tentationem. Proba me,
inquit, Domine, et tenta me. Et vide si non ignem quaerit: Proba
me, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Non times ne in igne
deficias? Non, inquit. Quare? Quia misericordia tua ante oculos
meos est (Psal. XXV, 2, 3). Ecce, inquit, quare securus
dico, Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum:
non quia idoneus sum viribus meis ignem sustinere tentationis, sed quia
misericordia tua ante oculos meos est. Qui mihi, inquit, donasti ut
aurum probatum essem, in fornace me perire permittis? Prorsus mittis
purgandum, ejicis purgatum. Custodiat Dominus introitum tuum et
exitum tuum (Psal. CXX, 8). Vide ipsum exitum, vide
ingressum in fornacem. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in
tentationes varias incideritis (Jacobi I, 2). Ecce audisti
ingressum, quaere exitum. Facile enim est intrare: exire magnum
est. Sed noli timere: Fidelis Deus. Nempe quia ingressus fueras,
de exitu cogitabas. Fidelis Deus, qui non vos permittit tentari
supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum. Quid
est exitum? Ut possitis sustinere (I Cor. X, 13).
Intrasti, incidisti; sustinuisti, existi.
5. Abundantia malorum, propter purgationem bonorum. Magna materies
est purgationis bonorum, abundantia malorum. Nam in multitudine
malorum quamvis permixti lateant boni, novit Dominus qui sunt ejus.
Sub manu tanti artificis, auri mica in magna palea perire non potest.
Quanta ibi palea, quam modicum aurum? Sed noli timere; tantus est
artifex, ut purgare possit, perdere non possit. Vide aurum beatum
Apostolum in ista fornace mundi hujus quemadmodum periculis probatur:
ut veniamus ad vasa inhonorata quae intus sunt, quibus novit bene uti
Dominus magnae domus. Apostolus ergo cum periculis probaretur, quid
dicebat? Periculis in mari, periculis in deserto, periculis ex
genere, periculis ex gentibus. Ista omnia foris sunt. Intus
attende: Periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26).
Alloquor ergo aurum Dei, alloquor vasa facta in honorem, alloquor
grana in tritura areae inter paleam laborantia. Tibi dico, quisquis
audis, non me, sed per me : Esto bonus, tolera malum. Nolo
dicas, Quis est bonus? Imo et hoc volo dicas: quoniam quantumcumque
fueris bonus, non eris sine aliquo malo. Unde rectissime dicitur,
Nemo bonus, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19). Sed bonus
ille qui facit bona, Deus est. Si ergo bonus Deus qui facit bona,
et solus ille bonus effector bonorum; quomodo est effector bonorum, si
nullus hominum est bonus? Secundum modulum ergo proximum est et homo
bonus. Qui si non esset, Dominus ipse non diceret, Homo bonus de
bono thesauro cordis sui profert bona (Id. VI, 45).
6. Mali foris et intus tolerandi.---Esto ergo bonus, et tolera
malum. Esto simpliciter bonus, et dupliciter tolera malum. Bonus,
nonnisi intus: nam si non intus, nusquam bonus. Esto ergo bonus
intus, malum tolera et foris et intus. Foris tolera haereticum,
tolera paganum, tolera Judaeum; tolera et intus malum Christianum.
Quia inimici hominis domestici ejus (Michaeae VII, 6).
Patiens molestos multos intus malos stomacharis, indignaris, quasi
jam venerit tempus ventilationis. In tritura positus es, in tritura
es adhuc, area trituratur adhuc; adhuc grana et manipuli, cum Gentes
credunt, ad aream colliguntur. Putas esse te posse in area triticum
solum? Erras. Geme in area, ut gaudeas in horreo. Fiunt multa
mala a christianis malis: illi qui foris sunt, et nolunt esse
christiani, inveniunt occasiones ad excusationes. Hortatori suo ut
credat, ista respondet: Vis me esse quod est ille et ille? Et
nominat illum et illum: aliquando et verum dicit. Cum autem verum non
potest inveniri, quid magnum est calumniari? Cum ille non trepidat
calumniari, facit alium quod non videt suspicari. Tu cum audieris
hominem ista dicentem, forte quia nosti fratres tuos malos, dicis apud
te ipsum, Verum dicit: Periculis in falsis fratribus. Sed noli
deficere; quod ille quaerit, tu esto. Esto bonus christianus, ut
convincas calumniosum paganum.
7. Constantia in ferendis intus malis. Sed ille calumniatur, et de
bonis dicit falsa, plerumque illi creditur. Quid facit aurum?
Undique palea est, ignis. Sordes pone, non fidem : esto mundior,
ipsa exercitatione esto mundior; valeat tibi ille qui auferat quo
sordidior es, non qui opprimat quod aurum es. Etenim si defeceris,
peris in palea: et si peris in palea, aurum non eras, sed aurum te
esse fingebas. Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II,
19). Illi autem qui sunt mali, de quibus erubescis quando es inter
malos qui sunt foris, memento quod non sint in domo magna ubi es, vas
in honorem, sed in contumeliam. Instruxit te Apostolus, regat te
Deus. Si mali non essent pro quibus oraremus, quando nobis
diceretur, Orate pro inimicis vestris? An forte vellemus bonos
habere inimicos? Unde fieri potest? Non habebis bonum inimicum,
nisi fueris malus: si autem fueris bonus, inimicus tuus non erit,
nisi malus. Orate pro inimicis vestris. Ergo boni orate pro malis.
Redi ad cor tuum. O tu qui in ista fornace purgaris, si potuit esse
vox tua, Proba me Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum:
quoniam misericordia tua ante oculos meos est; ecce redi ad cor tuum.
Sub Deo es, orationem fusurus es; occurrit tibi qui te laesit,
occurrit tibi qui te pressit, occurrit tibi qui te spoliavit, occurrit
tibi qui in te carcerem misit: eia attende cor tuum, respice Dominum
tuum. Ecce malus inimicus tuus, ecce bonus Dominus tuus: nocet tibi
inimicus tuus malus, ora pro inimico tuo, dicit tibi Dominus tuus
bonus. Inter inimicum tuum malum et Dominum bonum, quid tu facturus
es? Contra illum oraturus, aut huic obtemperaturus?
8. Dura jussa, sed magna promissa. Suscipis ex praecepto Domini
tui orare pro maligno illo inimico tuo: quid facturus es? Dominus
jussit: dura jussit, sed magna promisit. Quae dura jussit?
Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate
pro persequentibus vos. Dura sunt: sed propter verba labiorum tuorum
ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Unde tibi viribus
tuis custodire vias duras, nisi quia misericordia tua ante oculos meos
est? Ecce dura jussit, amara jussit; vide quae promisit. Orate pro
persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est
(Matth. V, 44, 45). Si tibi diceret, Ora pro inimico
tuo, ut sis filius patris tui, ne exhaeredet te pater carnalis, qui
hoc tibi relicturus est, quod hinc non est ablaturus; timeres, et
faceres: promittitur tibi pro his duris, ut sis filius Altissimi;
cogita Patrem, et agnosce haereditatem. Dic ergo, incipe orare pro
inimico tuo illo magno, qui tibi multa mala fecit, qui in te multa
dura congessit: incipe pro illo orare, et vide cor tuum tecum
litigare. Quod ergo vis, quod placet tibi, quod delectaris secundum
interiorem hominem, quod obtemperas Domino tuo, et oras pro inimico
tuo, aurum est: quod vero, cum orare coeperis, incipit tecum
carnalis infirmitas litigare, ipsae sunt sordes, a quibus te Deus
vult in fornace purgare.
9. Mali ideo multi, ut exerceantur boni. Amurca, oleum.
Exercere ergo in mediis malis, o bone, si quis es bonus: non de tuo
bone, quia fuisti malus, sed de illius qui nunquam est malus:
exercere in mediis malis. Nec mihi volo dicas: Saltem si necesse
esset propter exercitationem nostram ut essent mali, pauci essent
mali, et boni multi essent. Non attendis quia si pauci essent,
multis non nocerent? Utique considera, vir prudens, quia si multi
boni essent et pauci mali essent, pauci mali multis bonis nocere non
auderent. Si non auderent, non exercerent. Nunc vero quia multi
sunt mali, laboratur a paucis bonis inter multos malos: et cum
laboratur, sudatur; et cum sudatur, aurum purgatur. Esto ergo in
decorem domus Dei. Jam tecum in corde tuo litigavit infirmitas;
invoca, ut vincas: adsit tibi Deus, adjuvet qui jubet. Jam factus
es victor infirmitatis tuae, jam suscepisti animum et fructum orandi
pro inimico tuo: vide quid boni sit; compara illum tibi. Ille
meditatur tentationes, tu fundis orationes: ille si nocet, palam
nocet; tu quod pro illo oras, Deus novit: ille non credit, quia cor
tuum non discutit. Cum ergo ille palam nocet, tu occulte oras: in
isto torculari (quia et torculari Ecclesia comparata est), vide si
non ille qui palam nocet, amurca currens est per publicum. Amurca per
publicum currit, oleum autem ad sedem suam occultos transitus habet.
Et cum occulte transeat, in magnitudine apparet. Quam multi enim, o
fratres mei, quam multi in ista conflictatione rerum, in hujus mundi
malitia, in ista malorum abundantia subtraxerunt se, et conversi sunt
ad Deum, et vale fecerunt mundo, et coeperunt pauperibus subito
donare res suas, qui paulo ante rapiebant alienas! Sed multi
raptores, invasores, spoliatores publice apparent; amurca illa est
per plateas currens: illi autem, unus hinc, unus inde, corde
conjuncto malus faciens mala permanere erubescens, Dei monita
cogitans; spem saeculi irridens, spem coelestem exspectans, mutans
amores et mores: oleum sanctitatis est in torculari, vas in honorem
est in domo magna, aurum est in fornace, granum est in horreo. Ibi
est decor domus Dei.
|
|