|
1. Paulus apud Athenienses praedicans. Advertit nobiscum Charitas
vestra, cum legeretur liber Actuum Apostolorum, Paulum locutum esse
Atheniensibus, et ab eis qui praedicationem veritatis irridebant,
dictum fuisse verborum seminatorem. Dictum est quidem ab
irridentibus, sed non respuendum est a credentibus. Erat enim revera
ille seminator verborum, sed messor morum. Et nos licet tantilli et
nequaquam illius excellentiae comparandi, in agro Dei, quod est cor
vestrum, verba Dei seminamus, et uberem messem de vestris moribus
exspectamus. Verumtamen unde admonemur loqui Charitati vestrae, quod
ipsa lectione continetur, hortamur attentius advertatis, si quomodo
adjuvante Domino Deo nostro dicimus aliquid, quod nec facile, nisi
dicatur, ab omnibus possit intelligi; neque cum intellectum fuerit,
debeat ab ullo contemni.
2. Fides Christianorum. Apud Athenas loquebatur. Athenienses in
omni litteratura atque doctrina per alios populos magna fama pollebant.
Ipsa erat patria magnorum philosophorum. Inde se per caeteras
Graeciae atque alias orbis terras varia et multiplex doctrina
diffuderat. Ibi Apostolus loquebatur, ibi annuntiabat Christum
crucifixum: Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam;
ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei Virtutem et Dei
sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Hoc annuntiare inter
superbos et doctos quanti periculi fuerit, vestrum est cogitare.
Denique sermone finito, audita illi resurrectione mortuorum, quae
praecipua fides est Christianorum, alii irridebant; dicebant autem
alii, Audiemus te de hoc iterum. Nec defuerunt qui crediderunt,
atque in eis nominatur quidam Dionysius Areopagites, id est
Atheniensium principalis (Areopagos enim Atheniensium curia
vocabatur); et mulier quaedam nobilis, et alii. Facta est ergo
loquente Apostolo tripartita illa multitudo, per quosdam gradus mira
distinctione disposita; irridentium, dubitantium, credentium.
Quidam enim, ut scriptum esse audivimus, irridebant, quidam
dicebant, Audiemus te de hoc iterum; isti dubitantes erant: aliqui
crediderunt. Inter irridentes et credentes, medii sunt dubitantes.
Qui irridet, cadit: qui credit, stat: qui dubitat, fluctuat.
Audiemus te de hoc iterum, inquiunt: incertum an casuri essent cum
irridentibus, an staturi cum credentibus.
Numquid tamen inaniter laboravit seminator ille verborum? Ille vero
si formidaret irridentes, non perveniret ad credentes: quomodo
seminator ille evangelicus, quem commemorat Dominus (nam utique hoc
erat Paulus), si trepidaret mittere semina, ne aliud caderet in
via, aliud inter spinas, aliud in loca petrosa; nunquam semen posset
etiam ad terram optimam pervenire. Et nos seminemus, spargamus:
corda praeparate, fructum date.
3. Epicurei et Stoici cum Apostolo conferentes. Hoc quoque, si
meminit Charitas vestra, cum legeretur audivimus, quod quidam ex
philosophis Epicureis et Stoicis conferebant cum Apostolo. Qui sint
vel fuerint philosophi Epicurei et Stoici, id est, quid senserint,
quid verum esse putaverint, quid philosophando sectati sint, procul
dubio multi vestrum nesciunt: sed quoniam Carthagini loquimur, multi
sciunt. Adjuvent ergo modo nos dicturos vobis. Ad rem quippe valde
pertinet, quod puto esse dicendum. Audiant nos et nescientes et
scientes: nescientes instruantur, scientes commoneantur; illi
cognoscant, illi recognoscant.
4. Beata vita ab omnibus appetitur. Primo generaliter audite omnium
philosophorum commune studium, in quo studio communi habuerunt quinque
divisiones et differentias sententiarum propriarum. Communiter omnes
philosophi studendo, quaerendo, disputando, vivendo appetiverunt
apprehendere vitam beatam. Haec una fuit causa philosophandi: sed
puto quod etiam hoc philosophi nobiscum commune habent. Si enim a
vobis quaeram quare in Christum credideritis, quare christiani facti
fueritis; veraciter mihi omnis homo respondet: Propter vitam beatam.
Appetitio igitur beatae vitae philosophis Christianisque communis
est. Sed res tam consona ubi inveniri possit, inde quaestio est,
deinde discretio. Nam vitam beatam appetere, vitam beatam velle,
vitam beatam concupiscere, desiderare, sectari, omnium hominum esse
arbitror. Unde me video parum dixisse hunc appetitum beatae vitae
philosophis Christianisque communem: debui enim dicere, omnium
hominum, prorsus omnium bonorum et malorum. Nam et qui bonus est,
ideo bonus est ut beatus sit; et qui malus est, malus non esset, nisi
inde se beatum esse posse speraret. De bonis facilis quaestio est,
quod beatam vitam quaerant, inde boni sint. De malis forte aliqui
dubitant, utrum et ipsi beatam vitam quaerant. Sed si separatos malos
et a bonis discretos interrogare possem et dicere, Vultis beati esse?
nemo diceret, Nolo. Verbi gratia, pone aliquem furem: quaero ab
illo, Quare furtum facis? Ut habeam, inquit, quod non habebam.
Quare vis habere quod non habebas? Quia miserum est non habere. Si
ergo miserum est non habere, beatum putat habere. Sed in eo impudens
est et errat, quia de malo vult beatus fieri. Bonum est enim omnibus
beatum esse. Unde ergo ille perversus? Quia bonum quaerit et malum
facit. Quid quaerit ergo? Quid aspirat cupiditas malorum ad mercedem
bonorum? Beata vita merces bonorum est: bonitas opus est, beatitudo
merces est. Deus opus jubet, mercedem proponit: dicit, Hoc fac,
et hoc accipies. Ille autem malus respondet nobis: Nisi male
fecero, beatus non ero. Tanquam dicat aliquis: Ad bonum non
pervenio, nisi malus fuero. Non vides quia bonum et malum contraria
sunt? Bonum quaeris, et malum facis? In contrarium curris; quando
pervenis?
5. Epicureorum et Stoicorum opinio de beata vita. Relinquamus ergo
istos; forte opportunum erit ut ad eos redeamus, cum de philosophis
quod instituimus peregerimus. Non enim arbitror sine causa, per
nescientes actum esse aliquid magnum dispensante divina ipsa
providentia, ut cum essent plurimae philosophorum sectae in civitate
Atheniensi, non contulerint cum Apostolo Paulo nisi Stoici et
Epicurei (Act. XVII, 18). Cum enim audieritis quid
sentiant in sectis suis, videbitis quam non frustra factum sit, ut ex
omnibus philosophis soli cum Paulo conferrent. Neque enim ille
eligere sibi potuit quibus altercantibus responderet; sed divina
sapientia omnia gubernans hos ei apposuit, in quibus dissensionis
philosophorum tota prope causa consisteret. Breviter ergo dico:
indocti credant nobis, docti judicent de nobis. Puto quia mentiri non
audeo indoctis, judicibus doctis; maxime quia dico aliquid, ubi
pariter et docti et indocti possint veraciter judicare. Hoc ergo prius
dico, hominem constare ex anima et corpore. Hic non peto ut
credatis, sed et vos peto ut judicetis. Non enim timeo, ne in hoc
dicto male quisquam judicet de me, qui agnoscit se. Homo ergo, quod
nemo ambigit, constat ex anima et corpore. Substantia ista, res
ista, persona ista quae homo dicitur, beatam vitam quaerit: et hoc
nostis; nec insto ut credatis, sed admoneo ut agnoscatis. Homo,
inquam, id est, res ista non parva, praecedens omnia pecora, omnia
volatilia, omnia et natatilia, et quidquid carnem gerit et homo non
est: homo ergo constans ex anima et corpore; sed non qualicumque
anima, nam et pecus constat ex anima et corpore: homo ergo constans ex
anima rationali et carne mortali, quaerit beatam vitam. Quae res
faciat beatam vitam cum cognoverit homo, nisi hanc teneat, hanc
sequatur, hanc sibi vindicet, assumat si potestas est, petat si
difficultas est, beatus esse non potest. Tota igitur quaestio est,
quid faciat beatam vitam. Constituite nunc ante oculos vestros
Epicureos, Stoicos, et Apostolum: quod etiam sic dicere potui,
Epicureos, Stoicos, Christianos. Interrogemus prius Epicureos,
quae res faciat vitam beatam. Respondent: Voluptas corporis. Hic
jam credatis peto, quia judices habeo. Utrum enim hoc dicant, hoc
sentiant Epicurei, nescitis, quia illas litteras non legistis; sed
sunt hic qui legerunt. Redeamus ad interrogandos. Quid dicitis,
Epicurei, quae res facit beatam vitam? Respondent: Voluptas
corporis. Quid dicitis, Stoici, quae res facit vitam beatam?
Respondent: Virtus animi. Intendat mecum Charitas vestra,
Christiani sumus, inter philosophos disceptamus. Videte quare illae
tantum duae sectae procuratae sunt cum Apostolo collaturae. Nihil est
in homine, quod ad ejus substantiam pertineat atque naturam, praeter
corpus et animam. Horum duorum in uno, hoc est in corpore, Epicurei
posuerunt beatam vitam: in alio, id est anima, Stoici posuerunt
beatam vitam. Quantum ad hominem pertinet, si ab illo sibi est vita
beata, nihil restat praeter corpus et animam. Aut corpus est causa
beatae vitae, aut anima est causa beatae vitae: si plus quaeris, ab
homine recedis. Hi ergo qui beatam vitam hominis in homine posuerunt,
alibi ponere omnino non potuerunt, nisi aut in corpore, aut in anima.
Horum qui in corpore posuerunt, principatum Epicurei tenuerunt:
horum qui in anima posuerunt, principatum Stoici tenuerunt.
6. Epicureorum opinio ab Apostolo improbata. De anima quid
Epicurei sentiunt. Christiani quidam moribus epicurei. Ecce sunt,
conferunt cum Apostolo; aliquidne plus habeat Apostolus; an vero uni
harum duarum sectae necessario consentire deberet, ut etiam ipse causam
beatae vitae, aut in corpore, aut in anima poneret. Nunquam poneret
Paulus in corpore: hoc enim magnum non est; cum ipsi minime ponant
causam beatitudinis in corpore, qui melius sentiunt de corpore. Nam
Epicurei et de corpore et de anima hoc idem sentiunt, quod utrumque
mortale est. Et quod est gravius et detestabilius, prius dicunt
animam post mortem dissolvi quam corpus.
inquiunt,
|
“post
efflatum spiritum manente cadavere, et integris membrorum lineamentis
aliquantum durantibus, anima mox ut exierit, veluti fumus vento
diverberata dissolvitur.”
|
|
Non ergo miremur quod summum bonum, id
est, beatitudinis causam in corpore posuerunt, quod se melius quam
animam habere senserunt. Numquid hoc faceret Apostolus? Absit ut
poneret in corpore summum bonum. Summum enim bonum est causa
beatitudinis: imo vero doluit Apostolus, quosdam e numero
Christianorum elegisse sententiam Epicureorum, non hominum, sed
porcorum. Ex hoc enim numero erant illi corrumpentes mores bonos
colloquiis malis, et dicentes: Manducemus et bibamus; cras enim
moriemur (I Cor. XV, 32). Epicurei contulerunt cum Paulo
apostolo: sunt et Christiani epicurei. Quid enim sunt aliud dicentes
quotidie, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur? Quo pertinet,
Nihil erit post mortem, umbrae enim transitus est vita nostra.
Dixerunt enim apud se cogitantes non recte inter caetera: Coronemus
nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit quod non pertranseat
luxuria nostra, ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est
pars nostra, et haec est sors.
7. Jejunium cum oratione et eleemosyna. Hoc si atrocius
objurgemus, si his cupiditatibus vehementius resistamus, dicent et
quod sequitur: Opprimamus pauperem justum (Sap. II, 8-10).
Et tamen dicere vel in hoc loco positi non timemus, Nolite esse
epicurei. Cogitate quidem illud, quod dictum est ab his non recte
loquentibus, Cras enim moriemur: sed non omni modo moriemur; manet
enim post mortem quod sequitur mortem. Comes morienti aut vita erit,
aut poena. Nemo dicat: Quis huc inde reversus est? Dives ille
purpuratus sero redire voluit, et permitti non potuit. Stillam
sitiens inquisivit, qui esurientem pauperem fastidivit (Luc.
XVI, 19-24). Nemo ergo dicat, Manducemus et bibamus, cras
enim moriemur. Si vultis dicere, Cras enim moriemur: non prohibeo;
sed aliud ante dicite. Epicurei quippe velut non victuri post mortem,
quasi aliud nihil habentes nisi quod delectat carnem, dicunt,
Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Christiani vero post
mortem victuri, et felices potius victuri post mortem, non dicant,
Manducemus et bibamus; cras enim moriemur: sed tenete quod dicitur,
Cras enim moriemur; et dicite, Jejunemus et oremus; cras enim
moriemur. Addo plane aliud, addo tertium, nec quod praecipue
observandum est praetermitto, ut de jejunio tuo fames pauperis
satietur, aut si jejunare non potes, magis pascas, cujus saturitate
tibi venia concedatur. Dicant ergo Christiani, Jejunemus et oremus
et donemus; cras enim moriemur. Aut si duas res volunt dicere, ego
eligo ut dicant, Donemus et oremus, quam, Jejunemus et non
donemus. Absit ergo ut Apostolus in corpore poneret summum bonum
hominis, id est, beatitudinis causam.
8. Stoicorum opinio Apostolo non probata. Sed cum Stoicis non
indecens fortasse luctamen est. Ecce enim interroganti ubi ponant
efficiens beatae vitae, id est, quod facit in homine beatam vitam:
respondent, non corporis voluptatem, sed animi esse virtutem. Quid
Apostolus? Annuit? Si annuit, annuamus. Sed non annuit: revocat
enim Scriptura eos qui confidunt in virtute sua (Psal.
XLVIII, 7). Epicureus itaque in corpore ponens summum hominis
bonum, in se spem ponit. Sed enim Stoicus in animo ponens summum
hominis bonum, in re quidem meliori hominis posuit; sed etiam ipse in
se spem posuit. Homo est autem et Epicureus et Stoicus. Maledictus
igitur omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5).
Quid ergo? Jam constitutis ante oculos nostros tribus, Epicureo,
Stoico, Christiano, interrogemus singulos. Dic, Epicuree, quae
res faciat beatum. Respondet: Voluptas corporis. Dic, Stoice.
Virtus animi. Dic, Christiane. Donum Dei.
9. Rejiciendae Epicureorum et Stoicorum de felicitate sententiae.
Itaque, fratres, velut ante oculos nostros Epicurei et Stoici cum
Apostolo contulerunt, et collatione sua nos quid rejicere et quid
deberemus eligere docuerunt. Est virtus animi res laudabilis,
prudentia mala et bona discernens, justitia sua cuique distribuens,
temperantia libidines cohibens, fortitudo molestias aequanimiter
sustinens. Magna res, laudabilis res: lauda, Stoice, quantum
potes; sed dic, Unde habes? Non virtus animi tui te facit beatum,
sed qui tibi virtutem dedit, qui tibi velle inspiravit, et posse
donavit (Philipp. II, 13). Scio quia fortassis irrisurus es
me, et eris in eis de quibus scriptum est quia Paulum irridebant. Si
tu via es, ego semino, seminator enim verborum sum pro modulo meo.
Quod fuit convicium tuum, officium est meum. Ego semino: cadit in
te quod semino, tanquam in terram duram. Ego non sum piger; et
invenio terram bonam. Quid tibi faciam? Reprehensus es, et oraculo
divino reprehensus es. Inter illos es, qui confidunt in virtute sua:
inter illos es, qui spem ponunt in homine. Virtus te delectat; bona
res delectat: scio, sitis; sed virtutem tibi manare non potes.
Siccus es; si tibi ostendero fontem vitae, forte deridebis. Dicis
enim apud te: De ista rupe bibiturus sum? Accedit virga, et manavit
aqua. Judaei enim signa petunt; sed tu, Stoice, non es Judaeus:
scio, Graecus es; et Graeci sapientiam quaerunt. Nos autem
praedicamus Christum crucifixum. Scandalizatur Judaeus, subsannat
Graecus. Judaeis enim scandalum, Gentibus autem stultitiam: sed
ipsis vocatis Judaeis et Graecis, hoc est, ipsi Paulo ex Saulo,
et Dionysio Areopagitae, et talibus his, talibus et illis,
Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I,
22-24.) Jam non irrides rupem: agnosce virgam crucem,
Christum fontem; et si sitis, bibe virtutem. Esto fonte saginatus,
gratiarum actiones fortasse ructuabis: quod ab illo habes, jam non
tibi dabis, sed in ructuatione exclamabis, Diligam te, Domine,
virtus mea (Psal. XVII, 2.). Jam non dices: Virtus animi
mei me facit beatum. Non eris inter illos qui cognoscentes Deum,
non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt
in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor ipsorum:
dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt (Rom. I, 21 et
22). Quid est enim, dicentes se esse sapientes, nisi a se
habere, sibi sufficere? Stulti facti sunt: merito stulti.
Stultitia vera, est falsa sapientia. Sed eris inter illos, de
quibus dicitur: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in
nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur;
quoniam gloria virtutis eorum tu es (Psal. LXXXVIII,
16-18). Virtutem quaerebas; dic, Domine, virtus mea
(Psal. XCIII, 12). Beatam vitam quaerebas; dic, Beatus
homo quem tu erudieris, Domine. Beatus enim populus, cujus non
voluptas carnis, cujus non virtus propria; sed, beatus populus cujus
est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 15). Haec est
patria beatitudinis, quam omnes volunt; sed non omnes recte quaerunt.
Nos autem ad talem patriam non nobis viam quasi corde nostro
machinemur, et erraticas semitas moliamur: venit inde et via.
10. Beatitudo et ad beatitudinem via Christus. Quid vult enim
beatus, quid vult, nisi non falli, non mori, non dolere? Et quid
quaerit? Plus esurire, et plus manducare? Quid, si melius est non
esurire? Nemo beatus est, nisi qui vivit in aeternum sine ullo
timore, sine ulla fallacia. Nam falli odit anima. Quantum falli
oderit anima naturaliter, hinc intelligi potest, quoniam qui mente
alienata rident, plorantur a sanis: et eligit homo utique ridere,
quam flere. Si duo ista proponantur, Ridere vis, an flere? quis
est qui respondeat, nisi, Ridere? Iterum si proponantur ista duo,
Falli vis, an verum tenere? omnis homo respondet, Verum tenere.
Et ridere eligit, et verum tenere: de duobus illis, risu et fletu,
Ridere; de duobus istis, fallacia et veritate, Verum tenere. Sed
tantum praevalet invictissima veritas, ut eligat homo sana mente
flere, quam mente alienata ridere. Ibi ergo in illa patria veritas
erit, fallacia et error nusquam. Sed et veritas erit, et flere non
erit. Erit enim et verum ridere, et de veritate gaudere, quia ibi
vita erit. Nam si dolor erit, vita non erit: neque enim vita dicenda
est sempiternus immortalisque cruciatus. Ideo Dominus non appellans
vitam quam habituri sunt impii, quamvis in igne victuri sint: vitam
non finiunt, ne poenam finiant: Vermis enim eorum non morietur, et
ignis eorum non extinguetur (Isai. LXVI, 24): tamen eam
noluit appellare vitam, sed hanc appellavit vitam quae beata et aeterna
est (Matth. XXV, 41, 46). Unde interrogante illo divite
Dominum, Quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? et ipse
quidem vitam aeternam non nominabat, nisi beatam. Nam habebunt impii
aeternam, sed non beatam vitam, quia cruciatibus plenam. Ergo ille
ait, Domine, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar?
Respondit illi Dominus de mandatis. Ait ille, Haec omnia feci.
Sed quando respondit de mandatis, quid ait? Si vis venire ad vitam
(Id. XIX, 16, 17). Non ei dixit beatam; quia misera nec
vita dicenda est. Non ei dixit aeternam; quia ubi mortis timor est,
nec vita dicenda est. Ergo vita, quae hoc nomine digna est, ut vita
dicatur, non est nisi beata; et beata non est, nisi aeterna. Hanc
volunt omnes, hanc volumus omnes, veritatem et vitam: sed ad tam
magnam possessionem, ad tam grandem felicitatem qua itur?
Instruxerunt sibi vias erroris philosophi: alii dixerunt, Hac;
alii, Non hac, sed hac. Latuit eos via, quia Deus superbis
resistit (Jacobi IV, 6). Lateret et nos, nisi venisset ad
nos. Ideo Dominus: Ego, inquit, sum via. Piger viator, venire
nolebas ad viam; ad te venit via. Quaerebas qua ires: Ego sum via.
Quaerebas quo ires: Ego sum veritas et vita (Joan. XIV, 6).
Non errabis quando is ad illum, per illum. Haec est doctrina
Christianorum, non plane conferenda, sed incomparabiliter praeferenda
doctrinis philosophorum, immunditiae Epicureorum, superbiae
Stoicorum.
|
|