|
1. Locus Apostoli male intelligentibus periculosus. Lectio divina
quae de apostoli Pauli Epistola recitata est, quotiescumque legitur,
timendum est ne male intellecta det hominibus occasionem quaerentibus
occasionem. Proclives sunt quippe homines ad peccandum, et vix se
tenent. Ubi ergo audierint Apostolum dicentem, Non enim quod volo,
facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago; agunt malum, et quasi
displicentes sibi quia agunt malum, putant se Apostolo esse similes,
qui dixit: Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum,
hoc ago. Nonnunquam ergo legitur, et tunc nobis ingerit necessitatem
disputandi, ne homines male sumentes salubrem cibum vertant in
venenum. Sit ergo intenta Charitas vestra, donec quod Dominus
donaverit, dicam vobis: ut ubi me forte laborare videritis in
difficultate alicujus obscuritatis, adjuvetis me affectu pietatis.
2. Justi vita hic bellum, nondum triumphus. Vox triumphi. Prius
ergo recolite, quod Deo propitio soletis audire, vitam justi in isto
corpore adhuc bellum esse, nondum triumphum. Hujus autem belli
aliquando erit triumphus. Ideo Apostolus dixit, et voces belli, et
voces triumphi. Voces belli modo audivimus: Non enim quod volo,
ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod odi, illud facio;
consentio Legi, quoniam bona est. Velle adjacet mihi, perficere
autem bonum non invenio. Video autem aliam legem in membris meis,
repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae
est in membris meis. Quando audis repugnantem, quando audis
captivantem, bellum non agnoscis?
Vox ergo triumphi nondum est: sed quia futura est, docet te idem
apostolus, dicens: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem,
et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc
induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem: ibi
est vox triumphi: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors
in victoriam. Dicant triumphantes: Ubi est, mors, contentio tua
(I Cor. XV, 53-55). Dicemus ergo; quandoque dicemus; et
ipsum quandoque non erit longe. Non enim tantum remanet de saeculo,
quantum jam exemptum est. Hoc igitur tunc dicemus. Modo autem in
isto bello, ne male intelligentibus lectio ista tuba sit hostis, non
nostra, unde ille incitetur, non unde vincatur; advertite, obsecro,
fratres mei, et qui certatis certate. Qui enim nondum certatis, non
estis intellecturi quod dico: qui jam certatis, intellecturi estis.
Vox mea in aperto, vestra erit in silentio. Prius illud recolite
quod scripsit ad Galatas, unde hoc bene possit exponi. Ait enim,
fidelibus loquens, baptizatis loquens, quibus utique in sancto lavacro
omnia fuerant dimissa peccata: his tamen loquens, sed pugnantibus
loquens, ait: Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias
carnis ne perfeceritis. Non dixit, ne feceritis; sed, ne
perfeceritis. Quare hoc? Sequitur et dicit: Caro enim concupiscit
adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem
adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Quod si Spiritu
ducimini, non adhuc estis sub Lege (Galat. V, 16-18):
utique, sed sub gratia. Si Spiritu ducimini: quid est, duci
Spiritu? Spiritui Dei consentire jubenti, non carni concupiscenti.
Tamen concupiscit et resistit ; et vult aliquid, et non vis tu:
persevera, ut nolis tu.
3. Concupiscentiae interitus in votis esse debet. Manichaeorum
insania. Desiderium tamen tuum tale esse debet ad Deum, ut nec sit
ipsa concupiscentia cui resistas. Videte quid dixerim: Desiderium,
inquam, tuum tale esse debet ad Deum, ut omnino non sit ipsa
concupiscentia cui resistere oporteat. Resistis enim, et non
consentiendo vincis: sed melius est hostem non habere, quam vincere.
Hostis iste aliquando non erit. Refer animum ad vocem triumphi, et
vide si erit. Ubi est, mors, contentio tua? Non erit. Ubi est,
mors, aculeus tuus? Quaeres locum ejus, et non invenies. Non enim
haec, quod maxime debetis audire: non enim haec quasi alia natura
est, sicut insaniunt Manichaei. Languor noster est, vitium nostrum
est. Non separatum alibi erit, sed sanatum nusquam erit. Ergo
Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Melius quidem erat implere
quod Lex dixit, Ne concupiscas (Rom. VII, 7). Plenitudo
est ista virtutis, perfectio justitiae, palma victoriae, Ne
concupiscas. Hoc quia modo impleri non potest, vel illud impleatur
quod sancta Scriptura item dicit: Post concupiscentias tuas non eas
(Eccli. XVIII, 30). Melius est eas non habere: sed quia
sunt, noli post eas ire. Nolunt post te ire: noli post eas ire. Si
velint post te ire, non erunt; quia contra mentem tuam non
rebellabunt. Rebellant, rebella; pugnant, pugna; expugnant,
expugna: hoc solum vide, ne vincant.
4. Quomodo concupiscentiae et consuetudini malae resistendum. Ecce
aliquid inde ponam, unde caetera intelligatis. Nostis esse homines
sobrios: pauciores sunt, sed sunt. Nostis esse et ebriosos:
abundant. Baptizatus est sobrius: quantum pertinet ad ebrietatem,
non habet cum qua pugnet: habet alias concupiscentias, cum quibus
pugnet. Sed ut de caeteris intelligatis, unius tantummodo hostis
certamen in medio constituamus. Baptizatus est et ebriosus: audivit,
et cum timore audivit, inter caetera mala, quibus hominibus male
viventibus intercluditur regnum Dei, commemoratam esse et ebrietatem:
quia ubi dictum est, Neque fornicatores, neque idolis servientes,
neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque
fures; ibi additum est, Neque ebriosi, etc., regnum Dei
possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Audivit, et timuit.
Baptizatus est, dimissa sunt illi omnia quibus inebriatus est: restat
adversaria consuetudo. Ergo habet cum qua pugnet renatus. Praeterita
ejus vitia omnia dimissa sunt ei: observet, vigilet, pugnet, ne
aliquando inebrietur. Surgit ergo illa concupiscentia potandi,
titillat animum, ingerit faucibus siccitatem, insidiatur sensibus:
vult etiam ipsum, si potest fieri, penetrare murum, adire inclusum,
trahere captivum. Pugnat, repugna. O si et ipsa non esset! Si
consuetudine mala accessit, bona consuetudine morietur : tu tantum
noli ei satisfacere, noli eam cedendo satiare, sed resistendo necare.
Tamen quamdiu est, hostis est. Si ei non consentias, et nunquam
inebrieris, minor et minor erit quotidie. Nam sunt vires illius
subjectio tua. Si enim ei cesseris, et inebriatus fueris, das ei
vires. Numquid contra me, et non contra te? Ego de loco superiore
moneo, dico, praedico: quid mali futurum sit ebriosis, ante
denuntio. Non est quod dicas, Non audivi: non est quod dicas,
Exigit Deus animam meam de manu illius, qui mihi tacuit. Sed
laboras, quia tibi validum adversarium mala consuetudine ipse fecisti.
Non laborasti, ut nutrires eum : labora, ut vincas eum. Et si
minus idoneus es adversus eum, roga Deum. Tamen si te non vicerit,
quamvis ipsa tua mala consuetudo luctata sit tecum, si te non vicerit,
fecisti quod ait apostolus Paulus, Concupiscentias carnis ne
perfeceritis. Facta est concupiscentia titillando; sed non est
perfecta potando.
5. Concupiscentia nobis innata et ex primo peccato orta. Originale
peccatum ex concupiscentia. Christus sine peccato conceptus, ut
solveret peccatum. Quod dixi de ebrietate, hoc de omnibus vitiis,
hoc de omnibus cupiditatibus. Cum aliquibus enim nati sumus, aliquas
consuetudine fecimus. Nam propter illas cum quibus nati sumus,
baptizantur infantes, ut solvantur a reatu propaginis, non malae,
quam non habuerunt, consuetudinis. Ergo semper pugnandum est, quia
ipsa concupiscentia, cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu
vivimus: quotidie minui potest, finiri non potest. Per illam dictum
est hoc nostrum mortis corpus. De ipsa dicit Apostolus: Condelector
enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in
membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege
peccati, quae est in membris meis. Tunc nata est ista lex, quando
transgressa est prima lex. Tunc nata est, inquam, ista lex, quando
contempta et transgressa est prima lex. Quae est prima lex? Quam in
paradiso accepit homo. Nonne nudi erant, et non confundebantur?
Quare nudi erant, et non confundebantur, nisi quia nondum erat lex in
membris repugnans legi mentis? Fecit homo factum puniendum, et
invenit motum pudendum. Manducaverunt contra interdictum, et aperti
sunt oculi eorum. Quid enim? prius in paradiso clausis vel caecis
oculis oberrabant? Absit. Nam Adam unde nomina imposuit volatilibus
et bestiis, quando ad eum cuncta animalia adducta sunt (Gen. II,
25, 19, 20)? Quibus nomina imponebat, si non videbat?
Deinde dictum est, Vidit mulier lignum, quia placeret oculis ad
videndum. Ergo oculos apertos habebant; et nudi erant, et non
confundebantur. Aperti sunt autem oculi eorum ad aliquid quod nunquam
senserant, quod in motu sui corporis nunquam expaverant. Aperti sunt
oculi ad intuendum, non ad videndum: et quia senserunt pudendum,
curaverunt tegendum. Consuerunt, inquit, folia ficulnea, et
fecerunt sibi succinctoria (Id. III, 1-7). Quod texerunt,
ibi senserunt. Ecce unde trahitur originale peccatum, ecce unde nemo
nascitur sine peccato. Ecce propter quod Dominus non sic concipi
voluit, quem virgo concepit. Solvit illud, qui venit sine illo:
solvit illud, qui non venit ex illo. Unde unus et unus: unus ad
mortem, unus ad vitam. Homo primus ad mortem, homo secundus ad
vitam. Sed quare ad mortem ille homo? Quia tantum homo. Quare ad
vitam iste homo? Quia Deus et homo.
6. Apostoli pugna contra concupiscentiam nobis proponitur ne
desperemus. Non ergo quod vult agit Apostolus; quia vult non
concupiscere, et tamen concupiscit; ideo non quod vult agit. Numquid
illa concupiscentia mala trahebat Apostolum subjugatum ad fornicationem
et adulteria? Absit. Non ascendant tales cogitationes in cor
nostrum. Luctabatur, non subjugabatur. Sed quia nolebat nec hoc
habere contra quod luctaretur, ideo dicebat: Non quod volo, ago.
Concupiscere nolo, et concupisco. Non ergo quod volo, ago; sed
tamen concupiscentiae non consentio. Non enim aliter diceret,
Concupiscentias carnis ne perfeceritis; si eas ipse perficeret. Sed
constituit tibi ante oculos pugnam suam, ne timeres tuam. Si enim hoc
non dixisset beatus Apostolus, quando videres moveri concupiscentiam
in membris tuis, cui tu non consentires; tamen cum eam moveri
videres, forsitan de te desperares et diceres: Si ad Deum
pertinerem, sic non moverer. Vide Apostolum pugnantem, et noli te
facere desperantem. Video aliam legem, inquit, in membris meis
repugnantem legi mentis meae. Et quia nolo ut repugnet: caro enim mea
est, ego ipse sum, pars mea est: Non quod volo ago; sed quod odi
malum, hoc ago; quia concupisco.
7. Agere nec perficere seu bonum seu malum, quid sit. Quod ergo
bonum ago? Quia concupiscentiae malae non consentio: Ago bonum, et
non perficio bonum: et concupiscentia hostis mea agit malum, et non
perficit malum. Quomodo ago bonum et non perficio bonum? Ago bonum,
cum malae concupiscentiae non consentio: sed non perficio bonum, ut
omnino non concupiscam. Rursus ergo et hostis mea quomodo agit malum,
et non perficit malum? Agit malum, quia movet desiderium malum: non
perficit malum, quia me non trahit ad malum. Et in isto bello est
tota vita sanctorum. Jam quid dicam de immundis, qui nec pugnant?
Subjugati pertrahuntur: nec pertrahuntur, quia libenter sequuntur.
Haec, inquam, est pugna sanctorum; et in hoc bello semper homo
periclitatur, quousque moriatur. Sed in fine, id est, in triumpho
illius victoriae quid dicitur? imo quid dicit Apostolus jam
praemeditans triumphum? Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta
est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Vox
triumphantium. Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis
est peccatum: cujus punctione facta est mors. Peccatum quasi scorpius
est: pupugit nos, et mortui sumus. Sed quando dicitur, Ubi est,
mors, aculeus tuus? quo aculeo facta es, non quem fecisti: quando
ergo dicitur, Ubi est, mors, aculeus tuus? utique non erit; quia
peccatum non erit. Aculeus autem mortis est peccatum. Contra
peccatum data est Lex. Sed virtus peccati Lex (I Cor. XV,
54-56)? Quomodo virtus peccati Lex? Subintravit, ut
abundaret delictum. Quomodo hoc? Quia fuit ante Legem homo
peccator; data Lege atque transgressa, factus est et praevaricator.
Peccato tenebantur homines rei : Lege data, plus praevaricatione
facti sunt rei.
8. Gratia Christi perimenda aliquando concupiscentia. Modo quid
agendum fidelibus. Ubi spes, nisi quod sequitur: Ubi abundavit
peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20)? Ideo iste miles
et quodam modo in isto bello exercitatissimus, tam exercitatus, ut
esset et dux, cum laboraret in hoc bello contra hostem, et diceret:
Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et
captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis, legem
foedam, legem miseram, vulnus, tabem, languorem; subjunxit, Miser
ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et gementi
subventum est. Quomodo subventum est? Gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum. Liberabit te a lege mortis hujus, id
est, a corpore mortis hujus, gratia Dei per Jesum Christum Dominum
nostrum. Quando corpus habebis, ubi nulla concupiscentia remanebit?
Cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit
incorruptionem, et dicetur morti, Ubi est, mors, contentio tua? et
non erit: Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV,
53-55)? et nusquam erit. Modo quid? Audi: Igitur ego ipse
mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Mente servio legi
Dei, non consentiendo: carne autem legi peccati, concupiscendo. Et
mente legi Dei, et carne legi peccati. Et hac delector, et ibi
concupisco; sed non vincor: titillat, insidiatur, pulsat, trahere
conatur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
Nolo semper vincere: sed volo aliquando ad pacem venire. Nunc ergo,
fratres, tenete istum modum: mente servite legi Dei, carne autem
legi peccati; sed ex necessitate, quia concupiscitis, non quia
consentitis. Aliquando ista concupiscentia sic insidiatur sanctis, ut
faciat dormientibus quod non potest vigilantibus. Unde omnes
acclamastis, nisi quia omnes agnovistis? Pudet hic immorari sed non
pigeat inde Deum precari. Conversi ad Dominum, etc.
|
|